Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI

date

luglio 1237

author

Petrus de Vinea

title

Ep. III 33 (Habet, et merito, nostrae benignitatis...)

summary

Federico II, dopo aver elogiato lo zelo del suo corrispondente, lo esorta a perseverare nel suo atteggiamento di collaborazione, soprattutto dopo che il matrimonio con una nipote del sovrano lo ha reso suo affine.

bibliography

  • L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, p. 544
  • Par. lat. 8563, f. 53r, M, Pa, Pr, V

teibody

Duci Venetiarum, animans eum, ut perseueret deuotus in fide, narrando multa seruitia inpensa sibi per eum.

1. Habet, et merito, nostrae benignitatis humanitas, unde tibi gratiarum rependat exempnia, unde fauoris multiplicis gratiam repromittat, dum, sicut de tuae strenuitatis actibus ad nostrae maiestatis auditum gratifica semper noua perueniunt, dum, sicut iam sepe operum experimento probauimus, circa honoris Augusti fastigium, et quae amici sunt, amicabiliter promoues, et quae affinis, naturalis suasionis inductione disponis. 2. Nec mirum, si talem exhibere te satagis, cum dilectio te nobis pura couniat; nec mirum, si te tanta uirtute conspicuum presentium negotiorum et temporis habitudo concedat, cum dilectionis indicia, quam ad te, tamquam amoris integritate precipuum, hactenus immaculatam habuimus et habemus sic de carissima consorte tua, nepte nostra, intercedente pridem affinitate, concreuerint. 3. Sic carnis ydemptitas, quod primitus in uoluntatis ingratitudine fuerat, necessitatis quodammodo nexibus annodarit, ut, uersa iam gratia uoluntatis in debitum, et uelit et debeat tui honoris auspicia nostra serenitas laudabiliter promouere. 4. Studeat igitur tuae circumspectionis industria, quam securis profecto uerbis alloquimur, nobilitatis ymaginem circa nostra negotia laudabilium actuum operatione depromere; studeat ut amicitia prima florigera in affinitatis nostrae prouectu fructificet et studeat, ut sic te nobis transcursus temporis affinem exhibeat, quod de nobis tamquam affinis stabili mente confidere uidearis, cum, preter nostrae plenitudinem gratiae, quam tibi fauorabiliter pollicemur, te prae ceteris intimum tenere uelimus amicum et colere uelut carissimum desideremus affinem.

notes alpha

    notes int