1. Absit michi domestica uinea, quod ita sit sterilis animo sicut uerbo,
quia, si esset, tolerabilius suus non dicerer et ipsa uel ipse meus competentius
taceretur. 2. Hoc, inquam, absit remotius, ut suus non dicatur alteruter ex
duobus, quos una prouincia genuit, una terra lactauit et incrementis sequentibus
non multum dispar prouectus arrisit. 3. Adhuc etiam absit et tertium,
ut lingua non redoleat inter istos affectus, haustus uocis non auriga sit operis,
ut sui mutuo dicantur nec sint.
4. Haec, inquam, inter mores et homines abdicant et natura proscribit.
5. In hiis itaque si Petrum
aut Iacobum negligentia feriat uel maculet culpa,
perspicacitas uestra mundo iam experta discutiat nec, quasi patris uerenda
rideat, censuram restringat; non enim pudet argui sub pectore filii, si peccaui.
6. Reor tamen, quod me tuetur exceptio, quae tam peremptoriis quam
minoribus subducit egrotos et diem prorogat etiam, dum penalis instantia
moram accusat. 7. Cum enim multis morer occupatus maioribus, qualem
me dimiseritis obliuio non obduxit. 8. Collectis ergo per calculos mensibus
usque nunc, docebit uos ueritas, qualiter non solum michi sed et multis in
me mors remedium fuerit, et uita tormentum. 9. Quid itaque mirum, si tunc
non salutaui, quem diligo, dum in me crebris accessibus pullulans sola desperatio
uiuendi uiueret et salutis? 10. Sic igitur in uos inuehor, dum accusor,
et primo secundum Euangelium «Infirmus fui, et non uisitastis me», quod
utinam in uobis senatus superior quasi culpam non arguat uel neglectum
solum adiudicans obstupescat. 11. Ha, fili, fili, quantum multis est amarum
silentium, quorum loquela dulcescit! et probat regula, quod «Augmentatur
per similia simile assumiturque secundum materiam quae tractatur»:
amarificauit me morbus, dum fremuit, nec minus Petrus scribentis officium
aduersus me dum suspendit.
12. Sermo tamen prolixior, quem posset materia texere, breuiatur, et
de culpa uel offensa, si extitit, pace data, rogo, quatenus de triumphalibus
auspiciis domini et prospero statu uestro patrem Petrus frequenter letificet,
nichil annectens excusatorium sic dicendo: «Ha, pater, pater, quem gaudia
distrahunt, hunc alludere calamo non permittunt!». 13. Fateor, sed tempus
huiusmodi non per momenta sic tollitur, ut quies uel otium non alternet,
alioquin defectum concluderet ille uersiculus: Quod caret alterna requie,
durabile non est. 14. Totum ergo remittitur et nichil ex preteritis imputatur,
dummodo per Petri
litteras suus Iacobus confortetur.