
Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI
date
giugno 1242
author
title
Ep. III 36 (Fidelium nostrorum indefessa...)
summary
bibliography
- L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 551-2
- Par. lat. 8563, f. 53v, M, Pa, Pr, V
teibody
Fidelibus suis
1. Fidelium nostrorum indefessa sinceritas in beneplacitis et seruitiis
nostris, nullis torpens euentibus, eorum semper memorem nostram munificentiam
sibi facit, ut natiua perseuerantia gratiora beneficia mereatur.
2. Ipsorum enim auxilia, quanto constantius sit eorum deuotio pronior ad
beneplacita nostra et deuotior reperitur, tanto magis humanitatis nostrae
clementia, licet frequenter eam negotiorum diuersorum pluralitas urgeat,
inuita tamen multotiens, patitur postulari.
3. Inter arduas siquidem curas, quibus circa salutem nostrorum fidelium
inclinamur, occurrit nobis, imperiali meditatione precipuum, Regni nostri
pomerium omnium uallari munimine, quo, ademptis aditibus hostium, fideles
nostri ex omni parte, pulchritudine pacis uirentes, ueprium lesione
purgata, emulorum iacturam non timeant et cultui nostro crescant, iuxta
morem fructificent et antiqui fructus et puri pariant ubertatem. 4. Ex hiis
reuera causa consurgit potissima, qua ciuitatem nostram Flagellae ad flagellum
hostium in eo situ fundari prouidimus, quo infidelibus transitus habilior
cernebatur, ut ex ea seras hostibus et hostium firmaremus et in detrimentum
eorum nostris fidelibus pronius refugium habeatur.
5. Quam cum ad presens munire meniis nostra preceperit celsitudo,
fidelitati uestrae firmiter et districte precipiendo mandamus, quatenus, uota
nostra uestraque commoda in hiis fideliter prosequentes, executioni et
ordinationi
notes alpha
notes int