1. In inuidiam omnium nationum, quae quibuslibet orbis regibus et terrae
principibus sunt subiectae, non solum debitae fidei, sed innatae cuiusdam
affectionis zelum fideles
regni Syciliae
semper ad dominos habuerunt. 2.
Sed, postquam ad regni nomen terrae tam nobilis ambitus, quam inter se per
uicarias occupantium iniurias Romanorum et Grecorum Imperia placidis
finibus diuidebant, uirtuosa maiorum nostrorum et prima consolidatione
peruenit, in tantum regiae dignitatis nomen et solium dilexere regnicolae, ut,
eisdem antecessoribus nostris ab eis in reges et dominos adoptatis, et fideliter
acquisita defenderent et uirtuose subicere populos barbaros conarentur. 3. Et,
licet ex memoratae uirtutis initiis progenitorum fecundata nostrorum satis
extiterit generosa plantatio, hanc tamen, sub creationis nouae propagine,
quae nascentibus in Regno coaluit, nec inferiorem industria credimus nec
strenuitate minorem. 4. Sane cum etatem nostram diuina potentia tanta
felicitate ditauerit, ut ad regem uestrum, uestrae dilectionis lacte nutritum
et uestris uberibus ablactatum, Romani culmen Imperii celesti consilio
peruenisset, uos strenue bellantes cum ipso ad subiugandum sibi perfidae
rebellionis audaciam uires et animos assumpsistis.
5. Cumque, collisis multorum potentium uiribus, qui non nobis, immo
diuino iudicio nostram iustitiam dirigenti, temerarie resistebant ad obtinendam
Romani Imperii monarchiam,
Ytaliae
quaedam factiosa collectio, quae
uelut in grano lolium et putredo remanserat in sentina, ad cuius expurgatio
nem animosa Germania,
plene nostris exposita nutibus, se satis uiriliter et
potenter accingit, expertes uos tantae uictoriae fore non sinimus, nec iudicamus
indignos. 6. Maxime cum credamus, quod inter totius Imperii nostri
presidia hereditarii Regni nostri nobis affectus lucidius debeat apparere nec
successionem nostram generositatis auitae sic uolumus habere degenerem, ut
ad conterendam perfidiam Lombardorum nos parentum nostrorum uestigia
subsequi non uelimus, ut
Affricam
aut alias exteras nationes predecessorum
nostrorum more, dicioni nostrae subicere, qui nedum fortunae terrenae
discrimina, sed et marinae nauigationis ambigua temptauerunt. 7. In illo
uerumptamen priorum nostrorum uias et semitas subsequi deuitamus, qui
in numerosa multitudine sepissime Regnum hominibus uacuabant, rerum
non contenti, subsidiis sed fidelium corpora remotis plerumque fortunae
dispendiis exponendo. 8. Verum, cum ipsorum intentio apud nos excusatione
non careat, nobis hoc non est necessarium, sicut necessarium erat eis.
9. Multas enim nobis personas
Germania germinat,
per quas uobis parcere
possumus, ex quibus debemus uti securius in talibus non ignotis. 10. Tacere
uerumptamen hoc sine conscientiae pondere non possemus, quod inter
alios, quos nobis undique diuinae potentiae dextera subiugauit, personas
uestras nobiscum libentius haberemus, utpote qui de uestrae circumspectionis
industria et fide probata fiduciam gerimus pleniorem. 11. Deesse tamen
propter uos nobis in hac parte libenter eligimus, indubitabiliter extimantes ut,
quod qui gratiose uobiscum uestris parcendo corporibus agimus in liberali
susceptione rerum uestrarum, gratiae nostrae premium hylariter repensetis.
12. Denique cum, hac uice congregatis undique uiribus, cum tanto exercitu
Ytaliam
ingredi disponamus, ut humiliata simul et semel proteruia nostrorum
rebellium, quietem nobis et uobis ac posteris etiam preparemus; cumque
tam magnum negotium sine magnis expensis nequeat expediri, uniuersitatem
uestram tenore presentium exhortamur, firmiter iniungentes, quatenus
ad mansuetudinis nostrae gratiam, quam in subministratione rerum pro
personarum dispendiis permittamus, necnon ad magnitudinem tantae rei,
in qua fere totius amoris nostri cumulus aggregatur, habendo respectum
ad requisitionem et ordinationem dilectorum fidelium nostrorum... et... in
subuentione pecuniae sicque honorifice atque magnifice prouidere curetis,
ut uestrorum predecessorum uestigiis inherentes, qui nos et predecessores
nostros tenerrime dilexerunt, laudabilis operis experimento probemini. 13.
Nosque perspicaciter uideamus uos bonorum nostrorum sollicitos et attentos;
et, ut nobis presentibus affectionis uestrae zelo ualeamus ascribere,
quicquid nobis absentibus personae nostrae reuerentiae conferetur.