
Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI
date
dicembre 1249
author
title
Ep. III 3 (Innatum uobis placidae deuotionis affectum...)
summary
bibliography
- L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, p. 462
- Par. lat. 8563, ff. 44v, M, Pa, Pr, V
teibody
Panormitanis felicem statum suum significat, et quod
de
1. Innatum uobis placidae deuotionis affectum, quem uestrarum litterarum series perlecta descripsit,... et... ac..., prouidi uiri uestrae uoluntatis interpretes coram nobis secretius expresserunt fauorabiliter prosequi. 2. Fidelitatis auctoritas illa nos allicit, quam generalitas antiquitus radicauit in Siculis, et specialiter gratifica propagauit in uobis. 3. Ac, licet non expediret nostrae serenitatis iudicia litteris aut nuntio uel uoce depromere, quae seruitiorum et operum rectitudo dilucidat et gratiam nostris affectibus actualiter representat, eo tamen liberius ad uniuersitatis uestrae commoditatem inducimur, quo, zelo piae deuotionis accensi, mandatis nostris semper annuitis et semper de personae nostrae successibus exquiritis recreari. 4. Ad haec igitur, nedum uos nostrum timere dominium, sed, quod est in subditis uirtus eximia, nostram uos affectuosius honorare personam probabiliter experimur. 5. Sicque ad nostra uos redditis uota prospicuos et per uos alios, tamquam per debitum, ad commoda nostra beniuolos inuocatis. 6. Ecce itaque petitionibus uestris, consona uotis nostris, de statu nostro noua describimus, quod faciente dextera Regis regum, corporali gaudemus beneficio sospitatis et corporis nostri menbra, dudum in Ytalicis partibus laboribus bellicis fatigata, Regni nostri quiete deliciosa reficimus et ad nostrorum detrimenta rebellium, statumque fidelium pacificum procurandum, continua, quin potius studiosa deliberatione, pensamus.
notes alpha
notes int