1. Inter nos iam sufficit uerbis agi:
«Petrus sit
Iacobi
et Iacobus
Petri»; immo
sic sit utriusque alteruter, ut, prospera dum contigerint, quasi plena promptuaria
eructuent ex hoc in illud et inter unum et reliquum uerus amor diuidatur
per semissem. 2. Super hiis hactenus lusit inuicem calamus, sed lira dulcisona
iuuenis psallere senem fecit, per quod patris discussit rudia filii docta manus.
3. Sint igitur haec inter nos, quasi terram cordis presciderit uerbi uomer ad
cultum, semenque sparserit affectus ad fructum, ut herba deinceps coalescat
in segetem et in culmo spica proficiat, ut granescat. 4. Fiet autem hoc, si partus
conceptum exerat: suscipiat formam materia et circa nos si quis esurit, spicam
quam produximus colligat, qua fruatur. 5. An non sic habet scriptura, «Qui
frumentum abscondit, maledicetur in populis»? 6. Absit ergo, quod
Petrus et
Iacobus, ut,
frumentum fauoris et operis cum alteri expedit, alter obtegat sub
aristis, quae sunt detractionum aculei et mendacii punctiones. 7. Stillent ergo
montes dulcedinem, quasi tales fecerit nos Deus in nostris, quia lac et mel colles
fluent, si de nobis, quos caro proximat, carnis debitus uigor alat. 8. Salua tamen
fide per omnia, ne quid uoluntatis pereat, ne quid de iussis pretereat Dominantis,
contra quem si quis impetit, mundi et sanguinis necessitudo pellatur pro Deo.
9. Fili, quia Deo seruies, nullus apud te, qui meus es, scribatur extraneus.
10. Nec patrem dedigneris iudicem, si quis meum iudicem offendat. 11. Eorum
super hiis inquam R. organum ad filium debuit esse patris.