Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI

date

1224-1249

author

Petrus de Vinea

title

Ep. III 43 (Vtinam in magnis a nobis gratiam sentiretis...)

summary

I rappresentanti della Chiesa di Capua, rispondendo positivamente alla richiesta di collaborazione avanzatale da Pier della Vigna, lo ringraziano e gli chiedono di non dimenticarsi di loro.

bibliography

  • L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, p. 575
  • Par. lat. 8563, f. 56r, M, Pa, Pr, V

teibody

Capitulum Capuanum regratiatur domino Petro de Vineis, quod aliquid petit ab eis, et recommendat se sibi.

1. Vtinam in magnis a nobis gratiam sentiretis, quam in minimis ex innata uobis beneuolentia memoratis! 2. Bonarum quippe mentium est, non quid fiat, sed quo animo fiat attendere et obsequentium debitum gratiam reputare. 3. O quantum uobis debet Ecclesia! O quantum ciuitas Capuana tenetur! 4. Quia non a ciuitate uel prouincia laudem, sed ciuitati et prouinciae laudis titulum acquisistis, ut iam non Petrus a Capua, sed a Petro Capua latius cognoscatur. 5. Felix radix, quae fructiferum protulit palmitem, felix uinea, quae uinum precipuum germinauit! 6. Grates ergo referimus uobis, quod a nobis requiritis gratiam, et quod mandastis, adimpleuimus gratiose, rogantes ut Ecclesiae, matris nostrae, non sitis immemores, cuius uos in sacramentis ecclesiasticis ubera lactauerunt.

notes alpha

    notes int