1. Questionis arduae petita responsio, in quantum respondenti permittitur,
enodatur. 2. Grandis namque progressus materiae, infinitis terminandae
limitibus, rancoris propinat indicia et ex telae diffusae contextu,
quae de preconio summi Cesaris hostes cedentis orditur, ne quid de contingentibus
omittatur, manus scribentis tremescit et stupet. 3. Quis enim
posset amplo famine prepotens tanti principis insignia promere, in cuius
pectus confluunt quicquid uirtutes habent, quem nubes pluerunt iustum
et super eum celi desuper rorauerunt?
4. Non Plato,
non Tullius, non filii
tenebrarum, qui ex ore sedentis in throno in generatione sua prudentiores
lucis filiis nuncupantur, hunc siquidem quippe terra, pontus adorant
et ethera satis aplaudunt, utpote qui mundo uerus imperator a diuino
prouisus culmine, pacis amicus, charitatis patronus, iuris conditor, iustitiae
conseruator, potentiae filius mundum perpetua ratione gubernat.
5. Hic est, de quo Ezechielis
uerba proclamant: «Aquila grandis magnarum
alarum, longo ductu membrorum, plena plumis et uarietate». 6. Hic est,
de quo loquitur Ieremias «Replebo te hominibus quasi bruco et super te
celeuma cantabitur». 7. Talis ergo presidio principis totus protectus mundus
exultet; talem namque totus orbis uocabat in dominum, talem requirebat
iustitia defensorem, qui in potentia strenuus, in strenuitate preclarus, in
claritate benignus, in benignitate sapiens, in sapientia prouidus, in prouidentia
foret humanus. 8. In eo denique insita forma boni, tamquam liuore
carens, et elementa ligat et elementata coniungit, ut flammis conueniant
frigora, iungantur arida liquidis, planis associentur aspera et directis inuia
maritentur. 9. Sub eius namque temporibus destruuntur fomenta malitiae,
uirtus securitatis inseritur, itaque gladii conflantur in uomeres. 10. Pacis
federe suffocante timorem et, eius metus instinctu, quicquid libertas negligit
et licentia inmoderata presumit, uictoriae censura castigat. 11. O
miranda diuina clementia, fastum compescere prompta, perituro mundo
de tam mundo principe prouidisti tam utiliter quam consulte, qui, ex omni
parte beatus, strenuus in toto, cuiuslibet turbationis pacator iustissimus,
sine cura populi solus esse nesciret, quem supremi manus Opificis formauit
in hominem, ut rerum habenas flecteret et cuncta sub iuris ordine
limitaret! 12. O utinam diuina prouisio, per apheresim dierum nostrorum
numerum resecans et Cesareae manui fulcimenta contribuens et annos
Augusti regnantis augeres! 13. O naturae felicitas, quanti priuilegii prerogatiua
principem ditasti felicem, concedens aliis quod deficit in te ipsa!
14. Hunc trames rationis antistitem, hunc exigebat iustitia defensorem, qui,
congruam seruans utrobique temperiem, cupiditatis conatus infringeret,
ut eius morsus illicitos refrenaret. 15. Cui iam uirtutum incipiunt inuidere
misteria; ea uidelicet inuidiae specie, quae non ardore liuoris emulantis
destruit animum, sed in suauitatis odorem flatibus incitat charitatis.
16. Viuat igitur, uiuat sancti
Friderici nomen in populo, succrescat in
ipso feruor deuotionis a subditis et fidei meritum mater ipsa fidelitas in
exemplum subiectionis inflammet!