Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI

date

1220-1266

author

Petrus de Vinea

title

Ep. III 46 (Amico uocali amicus realis salutem...)

summary

Un amico viene rimproverato per essere venuto meno alla promessa fatta di donare una spada.

bibliography

  • L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp.
  • Par. lat. 8563, ff. 57r-57v, M, Pa, Pr, V

teibody

Reprehenditur amicus, qui promissum ensem non dederat.

1. Amico uocali amicus realis salutem et fidem sine operibus non ualere, quod illa dilectionis ymago, quae per sinceritatis enigma uigere facie tenus in uobis hactenus uidebatur, in subiecto peccauerit. 2. Ex studiis nostris fructus colligitur euidenter et ex opere probatur satis efficax argumentum, dum in modico polliciti rupti presumptio minus in multis fidei predicat et nichil in similibus repromittit. 3. Et sic nedum amicum efficit in amore retrogradum, sed preter omne fiduciae meritum turbationis iudicia prouocat et odium cum fenore recompensat. 4. Scire potestis enim, et scire debetis, quanto cordis affectu quantaque animositatis instantia de ense mihi per uos mittendo pregnans extitit facta promissio, quae, a pregnantium similitudine discrepans, nec diem produxit fetui nec horam partui commodauit; immo, ut loquela sit uerior, ex promittentis desidia, sicut pro firmo creditur, abortiuit. 5. Frater, cur euanuit sic illa promissio? 6. Cur amicum precipuum, qui propositum in ense firmauerat, sic per friuola uerba deduxit? 7. Numquid ensis esse potui retributor? 8. Numquid ad simile respondere? 9. Considera igitur, frater, et pensa, quid feceris, ut, si amicum, qui fidem ex fide promissa conceperat, decepisti, nunc te ipsum sentias redargutum.

notes alpha

    notes int