1. Ex relatione litterarum uestrarum, quas super euentu
H., regis Sardiniae,
dilecti filii nostri, nuper nostro culmini destinastis, tanto clariorem
nouimus fidem uestram, quanto per euidentia signa cognouimus, non minus
de casuum nostrorum aduersitate uos deprimi, quam de successuum prosperitate
letari. 2. Haec sunt etenim deuotionis indicia, quae mater fidelitas requirit
in subditis, ut qualitercumque fortunae dubietas successiue proueniat,
qualitercumque tempora permutentur, fidelium semper corda sint eadem et
in laudabilium iugiter operum exhibitione persistant. 3. Sinceritatis itaque
uestrae constantiam proinde laudum titulis eo excellimus, quo plena de uobis
uotis nostris respondente fiducia, uos ad nostra seruitia promptos semper et
beniuolos inuenimus. 4. Licet igitur casus ipse, si casus dici debeat ex quo
negotia nostra non cadunt, fabulose grauis et uulgariter horridus uideatur,
nos tamen ipsum pro leui seu minimo reputantes, altitudinem mentis nostrae
propterea in nullo defleximus nec ulla uel modica causa nos proinde
turbationis affecit. 5. Sed, cum bellorum facta sint dubia et nostrae serenitatis
gremium habundet copia filiorum, equanimiter huiusmodi noua suscepimus
et nostrae potentiae dexteram tanto propterea fortius in rebellium nostrorum
excidium incitamus et erigimus ad uindictam, quanto propter hoc uidentur
apertius inanis gloriae uentum et friuolam resistendi materiam assumpsisse.
6. Cumque casus huiusmodi gladium nostrum potenter acuerit et in
detrimenta nostrorum hostium ardentissime prouocarit, deuotionem uestram
hortamur attente, mandantes quatenus, rancoris cuiuslibet speciem
abigentes, sic more solito circa nostra seruitia laudabiliter insistatis, quod
spem, quam de uobis stabili mente concepimus, sentiamus nobis in opere
commodosam. 7. Nos enim, temporis habilitate captata, sic ultimae depressioni
rebellium, apertis thesauris nostris et fidelium nostrorum subsidiis
aggregatis, uacare disponimus, quod nedum cogantur a ceptis inuiti desistere,
sed potius peniteant incepisse.