1. Gratum gerimus et acceptum et uestrae deuotionis studium fauorabiliter
commendamus, quod, sicut ex insinuatione
Friderici de Antiochia, sacri
Imperii in Tuscia
et ab Amelia
usque Cornetum
et per totam Maritimam
uicarii generalis, carissimi filii nostri, nostra nuper serenitas intellexit, ad
depopulationem nostrorum rebellium Perusinorum et castrorum sui districtus
deuote, concorditer ad ipsius requisitionem et uiriliter processistis.
2. Vt igitur fidelitas uestra per effectum operum de bono semper in
melius clareat incessanter, deuotionem uestram sollicitandam duximus et
hortandam, mandantes, quatenus ad executionem seruitiorum nostrorum
et depressionem rebellium et specialiter ad Perusinorum proteruiam edomandam,
ad requisitionem et ordinationem predicti filii nostri, iuxta solitum
uires et animos unanimiter assumatis; et sic ad honorem nostrum et Imperii
ac nostri fauoris augmentum prosequamini uiriliter et potenter, ut, quod in
ipsius exhibitione seruitii laudabiliter incepistis, laudabilius finiatis.
3. Preterea, quia G. de..., iudicem, et R. de..., fideles nostros, super quibusdam
negotiis pro bono et salubri statu uestro ad honorem et fidelitatem
nostram uobiscum tractando, prout in capitulis sub sigillo eis a nostra maiestate
commissis plenius continetur, ad uos nuntios destinamus, fidelitati
uestrae mandamus, quatenus ea, quae iidem nuntii nostri super hiis oretenus
ex parte culminis nostri retulerint, firmiter credere, tamquam ab ore nostro
prolata, et efficaciter ob nostram reuerentiam adimplere curetis, ut deuotionem
uestram, quae semper beneplacitis nostris se promptam exhibuit,
proinde merito commendemus.