1. Innata cordi nostro benignitas, circa fidelium nostrorum compendia
continuis intenta uigiliis, tanto maiori cura de non minuendo, quin potius
augendo, regno
nostro Syciliae nos semper sollicitat, quanto Regnum nostrum
ipsum prae ceteris Augustae fortunae bonis carius estimamus.
2. Audito igitur quam plures regnicolas de propriis profectos iam laribus,
in locis ignotis et peregrinis affligi et fortasse dubitantes de reditu,
dum timorem eis incutit, quae potuit oriri suspicio de recessu, nos, pietate
solita eorum in hac parte formidinem submouentes, omnibus predictis
redeundi licentiam indulgemus. 3. Illis tamen presentis indulgentiae nostrae
gratia carituris, quos uel participatio nuper in personam nostram
concepti sceleris, uel alias in maiestatem nostram commissa uel tractata
proditio, cum istis, nedum patria, sed cunctus terrarum etiam claudendus
sit orbis, irremediabiliter de patria profugauit. 4. Illis etiam ueniae presentis
beneficium denegamus, quos, propter preteritam uel presentem inter
nos et papam discordiam, peruersorum nobis operum indicia manifesta
notauere perfidia uel nostrae celsitudini fecere suspectos, uel qui, post
nimis ipsorum induratam contumaciam, ex maleficiis aliis forbannitionis
sententiam incurrerunt.
5. Eapropter filiationi tuae mandamus, quatenus omnibus de Regno, quos
in quibuslibet iurisdictionis tuae partibus inueneris receptatos, presentis
indulgentiae nostrae seriem facias publicare.