1. Misericordia pii patris, seueri iudicis exuberante iudicium,
Henrici primogeniti
filii nostri fatum lugere compellimur, lacrimarum ab intimis educente
natura diluuium, quas offensae dolor et iustitiae rigor intrinsecus obfirmabant.
2. Mirabuntur forsitan diri patres inuictum publicis hostibus Cesarem dolore
domestico potuisse conuinci; subiectus est tamen cuiuslibet principis animus,
quantumuis rigidus, naturae dominantis imperio, quae, cum uires suas exercet
in quemlibet, reges et Cesares non agnoscit. 3. Fatemur quod qui uiui superbia
flecti nequiuimus, sumus eiusdem filii nostri casu commoti.
4. Sumus tamen eorum nec primi nec ultimi, qui filiorum detrimenta
transgredientium pertulerunt, et nichilominus postmodum eorum funera
deplorarunt.
Luxit namque Dauid
triduo primogenitum Absolonem; et in
Pompeii generi
sui cineres, fortunam et animam soceri persequentis, magnificus
ille Iulius primus Cesar paternae pietatis officium et lacrimas non
negauit. 5. Nec dolor acerrimus, ex transgressione conceptus, est efficax
parentibus medicina doloris, quin in obitu filiorum, natura pungente, non
doleant contra naturam a filiis irreuerenter offensi.
6. Nolentes igitur, et etiam non ualentes circa predicti... filii nostri obitum
obmittere, quae sunt patris, fidelitati tuae presentium tenore mandamus,
quatenus per totam
abbatiam Montis Cassini
cunctis clericis et ceteris fidelibus
nostris iniungas, ut, eius exequias cum omni deuotione sollempniter
celebrantes, animam eius cum decantatione Missarum et aliis ecclesiasticis
sacramentis diuinae misericordiae recommendent, manifestis indiciis ostendentes,
quod sicut in gaudiorum nostrorum tripudiis exultant hylariter, et
doloribus nostris condolere fideliter uideantur.