
Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI
date
dicembre 1241
author
title
Ep. IV 2 (Latentis hostis insidias non potuimus...)
summary
bibliography
- L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, p. 724
- Par. lat. 8563, f. 67v
teibody
Capitaneo, de morte imperatricis, ut eius exequias per iurisdictionem suam faciat celebrari.
1. Latentis hostis insidias non potuimus effugere, quin, post innumeras regiones sub uirga maiestatis nostrae deductas, serenissimam augustam, ex regali progenie ortam, nobis pace potientibus et quiete, impiae mortis ignauia subriperet uiolenter. Non igitur hylaritatem uultus possumus exhibere, cum nostrae consortis obitus nobis amaritudinis propinet poculum, nosque molestet iugiter et impugnet. 2. Verumptamen nolumus doloris amaritudine sic maiestatem nostram afficere, quod Creatoris offendamus nostri clementiam, et doloris immensitas in nobis impediat, quid honoris conferre nostrae consorti dignanter expediat et deceat reuerenter; presertim quia uolumus, ut tantae nostrae participis memoria sit celebris super terram. 3. Quapropter tibi districte precipimus, quatenus eius exequias per totam iurisdictionem tuam ab undique locorum degentibus, precipue a clericis et populis ciuitatum, campanis quo decet honore pulsatis, uniuersaliter facias celebrari, ut quilibet in ecclesiis congregati Augustae animam, qui aufert spiritum, Deo uiuo spiritualiter recommendent; cauens, ne inde aliud facias, sicut nostrae indignationis aculeum non incurrere concupisti.
notes alpha
notes int