
Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI
date
ante 1249
author
title
Ep. IV 10 (Tetigit me Domini manus, et apprehendit...)
summary
Una madre comunica al maestro
bibliography
- L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, p. 746
- Par. lat. 8563, f. 69v
teibody
Mater significat mortem filii sui
1. Tetigit me Domini manus, et apprehendit me indignatio irae suae, ut quae fueram uiri solacio destituta, prematura mors filii uiduam iterum uiduaret. Ideoque duplici contritione contrita, singulare quero in uobis dolori meo remedium, discretioni uestrae me fiducialiter recommendans. 2. Ad haec sciatis, quod N. futurus gener uester, qui per Dei gratiam restitutus est plenariae sanitati, ita quod, innaturali pallore ab eius facie recedente, incepit finaliter sibi fieri sanus color. 3. Preterea, quia credo uos paterna prouisione prosequturos negotia domus nostrae, non porrigo uobis preces super aliquo speciali, sed ut generaliter quid expediat prouidentes, filios meos et filias habeatis recommendatos in omnibus sicut pater.
notes alpha
notes int