Iuris ciuilis professoribus uniuersis
magister Petrus salutem et attendere
ultimum ante primum.
1. Amaritudo amarissima et materia concreta doloribus humanis nouiter
mentibus occurrerunt. Nam unicus et singularis in terris homo, in
quo uelut in suo proprio leges conuenerant et uiuebant, eloquentiae tuba
et consilii plenitudo sedebant, est reuocatus ad patriam; de cuius reuocationis
amaritudine uox populi a fine usque ad fines, et terminos orbis
terrae dolorosa multum exiuit, nec mirum, quia iam optimus persuasor
bonorum operum omnium excellentissimus Iacobus
de Regione Iesu Christo
spiritum resignauit, attritus est nimium derepente gloria uultus eius,
in cuius occasum non solum Lombardia
sole priuata suo, uerum etiam
maxima pars uiuentium continuis lacrimis ingemiscit, et doloris gladii
multorum animos perforarunt. 2. Nec immerito, cum ipse Dominus legifer
et supremus de prescriptis iuris apicibus sensus informaret informes, et
adhuc uiuentia eius opera non desinunt informare. 3. Qui licet ut homo
desierit, non tamen desiit ut magister, quia mortuus ipse docet, quantum
sit appellatio mortis difficilis, uiolenta et necessaria: difficilis, quia non
est ibi solutio; uiolenta, quia resistentia nulla; necessaria, quia ex modo
necessitatis omnem superat sillogismum, exceptiones non recipit et dilationes
aliquas non admittit.
4. Verum quia mirabilis est ista regula mortalium, quae numquam fallitur,
sed omnes fallit, fallentia uidelicet ueridica, quae in credentia non habetur,
ipsa quidem est nequitiae nebula, tristitiae genitrix, diffusio lacrimarum,
uniuersae carnis exterminium et singularium destructiua. 5. Ideoque, uiri
prudentes, in doctore mortuo prudenti addiscite, quicquid possit et quantum
fortia exterminantis angeli, et diligenter attendite, quod legum facundia uel
aliquarum scientiarum doctrina mortis imperio non resistit.