
Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI
date
ante 1249?
author
title
Ep. IV 13 (Expectabam filiali zelo de domo paterna recipere...)
summary
Il mittente (
bibliography
- L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 752-3
- Par. lat. 8563, f. 70r
teibody
1. Expectabam filiali zelo de domo paterna recipere noua salutis et gaudii, quibus recrearetur animus castrensibus negotiis occupatus. Ineratque michi sollicitudo continua, aliquem de compatriotis meis uidere nuntium bonum de regione longinqua, qui uitam parentum doceret filium, et salute coniugis et natorum patris letificaret affectum. 2. Meam uerumptamen expectationem mestus patris funeris rumor adueniens uehementius conturbauit, expectata sustulit gaudia meque totum dedit fletibus et lamentis. 3. Dolebam enim per quem existentiam sumpsi, patrem meis uotis ademptum, sed iusti causa doloris mea uiscera retorquebat, quod ubi creditrix natura maturatos dies suos breuiare disposuit, patri non assisterem in ultimis laboranti, ut migraturum patrem filiali affectu reficerem, ut qui paternae senectutis baculus fueram, paternum extremae munus benedictionis accipiens, patris obeuntis manus supra caput meum flebili deuotione tenerem, ac deinde paterno feretro matris preuius exequiis eius filius obsequiosus adessem. 4. Cumque non fuerit hoc permissum, ut matris fletibus una cum coniuge et filiis sociarer, auditis tamen cursus paterni rumoribus, effusis lacrimis et corde turbato defuncti animam orationibus piis amplectens, in elemosinarum erogatione, Domino commendaui, uacans interim lacrimis et merori, per dominos et amicos meos piis monitis reuocatus, ut in uita et salute vestra potissime respirarem, dum michi fuit recta moderatione propositum, quod, secundum ordinem et beneficium naturae, pater utroque superstite filio, uisisque filiis filiorum, exigente maturitate temporis, in manibus uestris, coniuge meisque filiis pro me patre presentibus, in quibus meam poterat ymaginari presentiam, diem clausit extremum, post se bonum famae testimonium derelinquens, et secum gerens indiuiduos comites, bonorum testes operum, quae patrauit ab infirmitate continua, quam passus fuerat transmigrando. 5. Verum, quia me decet una uobiscum suae animae reminisci, et consolationem adinuicem in Domino reportare, fraternitatem uestram, maternitatem et sororiam dilectionem deprecor et exoro, quatenus tu mater, una cum filiis meis tuisque nepotibus, quorum omnium uitam apud Dominum tuis procures orationibus et salutem, in Domino consoleris, ut nos nos quoque, frater et soror, qui tua post patris obitum benedictione fouemur, merore deposito, qui nullam defuncto uidetur utilitatem afferre, et nobis superstitibus salutis posset impedimenta prestare, ac anxietatem renouare continuam, alterna recreatione consolationis ornamenta sumamus, ut hinc inde mutuis litteris aura confortationis aspiret, et in domo nostra omnium dolore ac luctu remotis, optata uigeant communis auspicia sospitatis.
notes alpha
notes int