Socero et socrui suis, domino L. et dominae B.,
Petrus de Vineis et cetera.
1. Cum peruenerunt ad audientiam meam noua de obitu..., dilecti filii
uestri, cognati mei, tactus dolore cordis intrinsecus dolui et condolui uobis,
utpote qui bonum de ipso fratrem amisi, et lumen oculorum uestrorum a
luminibus uestris anxior in eodem fuisse sublatum. Fleui quoque et prae dolore
nimio oculi mei faciem lacrimis maduerunt, quod uxori, filiis et filiabus
meis tam dilectum collateralem decessisse cognoui, qui sic absentiam meam
una uobiscum commorans supplere poterat ad consortis meae solacium et
natorum. 2. Continuatis ergo in eius memoria diebus pluribus fletibus et
dolore, uidi, quod frustra dolebam, et quod redimere non poteram mortuum
effusione continua lacrimarum, meditatus potius ipse mecum, quod, cum
sortis humanae debitum soluerit, licet fatali casu et mutato ordine parentum
uota turbauerit, et dies nequiuerit protrahere longiores, sui memoriam, quam
sors amara peremit, communibus dimiserit intercessoribus adiuuandam,
ut cuius uita nos carere contigerit, pro eo teneamur, ut uiuat potius orare
quam flere.
3. Conuenit enim hoc uobis et michi, quod filium uestrum, quem sortis
affinitas michi carum fecit, mors ipsius potissimum deploranda, quae
se dulcibus annis immiscuit, et iuuentutis florem morsu diro precidit.
4. Quia uero dispositioni diuinae obuiari non potest, et animam eius debemus
et possumus elemosinis potius quam lacrimis adiuuare, cum nec nos
deceat in dolorem modum excedere pretaxatum, ne nomen Domini, qui
dedit et abstulit, exasperari contingat, superuacuis intabescendo doloribus,
quamquam non possim paternum et maternum in discessu tam dilecti filii
reuocare dolorem, quem uestrae sperabatis dimittere superstitem sepulturae,
audeo tamen filiali uobis deuotione suggerere, quatenus uobis, michi
et uxori, filiis ac filiabus meis, qui uestri sunt, paterno consulentes affectu,
quantum propter sortis humanae debitum et labilem condicionem mortalium
merorem uestrum moderari potestis, nostrae ac uestrae uelitis prouidere
saluti, cum in superstite filio, filia et nepotibus uestris me quoque, qui uitam
et consolationem uestram plus filio, si dicere liceat, diligo et affecto, possitis
plenarie consolationem accipere pro defuncto, quem si modo quolibet
redimere ualeremus, non parceremus laboribus aliquatenus uel personis.
5. Sed ubi a nobis irreuocabiliter est ademptus, et orationum uestrarum
auxilia prestolatur: in superstitibus consolatione recepta, suspiria et fletus
uestros ad orationum subsidia conuertatis, illud inter humana desideria
solacium habituri, quod pro honesto suo gestu et continentia, per quam se
omnibus prestitit diligendum, bonam sui recordationem post facta dimisit.