
Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI
date
1220-1250
author
title
Ep. V 23 (Olim ad supplicationem...)
summary
bibliography
- L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 818-9
- Par. lat. 8563, ff. 75v-76r
teibody
Iustitiario, ut faciat prouideri cuidam in suo seruitio existenti, iuxta priorum continentiam litterarum.
1. Olim ad supplicationem..., qui in nostris seruitiis publicis continuus et obsequiosus inuigilat, Petro de..., predecessori tuo, dedisse recolimus per nostras litteras in mandatis, ut, quia B., pater ipsius, naturalis affectionis dulcedine, quae consueuit inesse patribus, impudenter abusus, et a generositatis quodammodo lege degenerans, eum ratione debita non tractabat ut filium, nec tempore, quo feliciter de Regno nostro discessimus, sibi subuentionem aliquarum fecerat expensarum, dictum B. usque ad quinquaginta uncias, pro supplicantis eisdem sumptibus, auctoritate nostra compelleret transmissurum: ut qui humanis suasionibus naturae rigidus molliri non poterat, mandantis imperio flecteretur inuitus. 2. Nuper autem, sicut ex eius assertione comperimus, quod miramur et merito, super hoc sibi nec patris affectio profuit, nec mandantis affectus: sicque nostrae iussionis auctoritas incaute contempnitur, et expectantis bursa in nostris uacuata seruitiis necessario cogitur indigere. 3. Eo itaque supplicante super hoc sibi per nostram excellentiam prouideri, fidelitati tuae precipiendo mandamus, quatenus ad efficacem executionem et celerem mandati predicti, iuxta priorum continentiam litterarum, quas propterea P. prefato direximus, sic omni dilatione postposita sollicitus et studiosus intendas. Quod idem, quem spes hactenus preconcepta fraudauit, necessitatum suarum esuriem presentis mandati nostri suffragio sentiat mitigatam.
notes alpha
notes int