Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI

date

1243-1248

author

Petrus de Vinea

title

Ep. V 46 (Pro parte uniuersitatis Cesanae, nostrorum...)

summary

Federico II ordina a un capitano di rivedere e inviare alla corte il procedimento relativo alla sua ingiunzione al Comune di Cesena di pagare per l’intero anno lo stipendio a G. di …, che pure era stato podestà della città solo per una frazione di anno. Il capitano aveva interessato alla questione anche il vicario generale di Romagna, Tommaso di Matera.

bibliography

  • L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 858-60
  • Par. lat. 8563, f. 78r

teibody

Capitaneo, de processu mittendo ad curiam, de citatione facienda

1. Pro parte uniuersitatis Cesanae, nostrorum fidelium, nostrae fuit celsitudini nuper oblata querela, quod, cum per te ipsum G. de …, fidelis noster, extiterit in ipsorum Potestatem electus, deinde eodem anno alium eidem G. in eiusdem Potestariae officio duxeris subrogandum, predicto G., primo electo, pro rata temporis, quo in eodem officio steterat, salario per ipsos, sicut dicunt, integre persoluto, tu ad ipsius G. postulationem, iuris ordine non seruato, Potestati et ambassiatoribus ciuitatis illius mandasti, ut eidem de toto salario, ipsi per totum annum primo statuto, satisfactionem integram facere non postponant. 2. Asseritur etiam coram nobis pro eisdem, quod per litteras tuas Thomasio de Mar., sacri Imperii in Romangia uicario generali, dudum dedisti firmiter in mandatis pro G. superius nominato, quod mandatum ipsum executioni debeat demandare: in eorum graue preiudicium et grauamen, ex eo, quod residuum salarium anni prefati, alteri subrogato, per ipsos extitit integre persolutum. 3. Verum cum pro parte ipsius communitatis in nostrae maiestatis presentia proponatur, se super eisdem grauaminibus a predicto mandato tuo ad nostram audientiam appellasse, deuotioni tuae precipiendo mandamus, quatenus, si premissis ueritas suffragatur, processum totum coram te habitum de predictis sub tui impressione sigilli nostrae curiae debeas destinare. 4. Eidem Thomae nichilominus mandaturus, ut alium processum questionis eiusdem, coram ipso habitum si apud te non fuerit, per eum uidelicet ad tuam audientiam destinatum, similiter certo termino, ad nostram curiam destinare procuret: utrique parti per te ipsum certo prefixo termino, quo sub peremptorio se nostrae curiae representent, in eadem causa processuri, prout expostulat ordo iuris. 5. Volumus etiam, ut de die citationis et termino prefigendo tuis litteris curiam nostram debeas edocere: et quod, appellatione pendente, contra ipsam communitatem nullam facias uel fieri permittas quomodolibet nouitatem, cum, appellatione pendente, nichil debeat innouari.

notes alpha

    notes int