Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI

date

settembre 1243-maggio 1247

author

Petrus de Vinea

title

Ep. V 69 (Cum per litterarum tuarum tenorem...)

summary

Federico II ordina a un capitano di risarcire C. di … del cavallo perso in battaglia contro i Viterbesi.

bibliography

  • L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 900-1
  • Par. lat. 8563, f. 81r

teibody

Capitaneo, ut commendet equum, quem fidelis suus perdiderat in bello.

1. Cum per litterarum tuarum tenorem, quas nostrae excellentiae destinasti, nuper nostra intellexit celsitudo, quod C. de..., fidelis noster, qui tecum paratus equis et armis pro nostris seruitiis dudum extitit et adhuc fideliter commoratur, dum ipse contra Viterbienses, rebelles nostros, manu armata insisteret, ob impugnationem ipsorum rebellium quidam suus dextrarius fuerit interfectus. 2. Super dampnificatione ipsius C., fidelis nostri, prouidere uolentes, ut animosius ad nostra seruitia eius fidelitas erigatur, tuae fidelitati precipiendo mandamus, quatenus de prouentibus curiae nostrae, qui sunt uel erunt per manus tuas, diligenter, ut conuenit, quesito de ipsius equi ualore, eidem C. dextrarium ipsum, iuxta ualorem ipsius, ex diligenti inquisitione inuentum, subueniri procures.

notes alpha

    notes int