
Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI
date
1249?
author
title
Ep. V 70 (Solita benignitate recepit nostra serenitas...)
summary
Federico II risponde a un anonimo che si trova in Lombardia, che gli ha inviato il messaggero P. di Sora, che non può inviargli cavalli né da battaglia né da soma, e che deve procurarseli da solo. Gli manderà invece i maialini richiesti.
bibliography
- L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 902-3
- Par. lat. 8563, f. 81r
teibody
Respondet cuidam nobili ad transmissa et dicit, quod equos non uult sibi dare.
1. Solita benignitate recepit nostra serenitas litteras, quas nostro culmini destinasti. 2. Et intellectis diligenter tam hiis, quae dictae litterae continebant, quam hiis, quae P. de Sora, nuntius tuus, ex parte tua de equitaturis per te petitis a nobis nostrae retulit maiestati, deuotioni tuae taliter respondemus: 3. Quod, cum partibus Lombardiae, in quibus assidue commoraris, dextrariorum copia consueuerit inueniri, credebamus et credimus de dextrariis te magis nostrae curiae subuenire, quam ab excellentia nostra tibi petere subueniri. 4. Roncini uero in nostra marescalla non sunt ad presens, quos tibi possemus commode destinare; propter quod uolumus, ut in ipsis partibus acquiri facias oportunos. 5. De engastris autem mittendis, ecce quod in proximo tibi curabimus prouidere.
notes alpha
notes int