Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI

date

febbraio 1246-novembre 1248 (?)

author

Petrus de Vinea

title

Ep. V 72 (Cum de prudentia et fidelitate I. de...)

summary

Federico II ordina agli uomini del territorio di Montefiascone di ubbidire a I. di …, nominato castellano della cittadina e nuovo capitano del distretto.

bibliography

  • L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 906-7
  • Par. lat. 8563, f. 81v

teibody

Hominibus cuiusdam capitanei, ut obediant fideliter capitaneo supradicto.

1. Cum de prudentia et fidelitate I. de …, fidelis nostri, confisi, ipsum castellanum castri nostri Montis Flasconis, et eius iurisdictionis capitaneum, ad presens duxerimus statuendum, fidelitati tuae precipiendo mandamus, quatenus memorato I., fideli nostro, in omnibus, quae ad ipsius spectant officium et honoris nostri respiciant incrementum, tamquam nostrae personae intendere ac parere firmiter debeatis, ut exinde uestra sincera deuotio per operum efficaciam nostrae celsitudini pateat more solito commendanda. 2. Et ecce, quod eidem fideli nostro damus oretenus firmiter in mandatis, quod uos omnes et singulos in omni bono et pacifico statu, iustitia et consuetudinibus approbatis, manutenere debeat et fideliter conseruare.

notes alpha

    notes int