
Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI
date
1243? settembre 1245?
author
title
Ep. V 82 (Cum, inter ceteros fideles nostros...)
summary
Federico II ordina a una comunità, dopo averne lodata la fedeltà, di eseguire gli ordini del cappelano G. di …, suo legato.
bibliography
- L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 921-2
- Par. lat. 8563, ff. 82r-82v
teibody
Fidelibus suis, confortans eos in fide, et ut credant nuntio.
1. Cum, inter ceteros fideles nostros, uos et ciuitatem uestram, quae nostra et Imperii est Camera specialis, fouere et manutenere uelimus ob fidem puram et deuotionem sinceram, quam ad nos et sacrum Imperium habuistis hactenus et habetis, propter quod a nobis et Imperio digna debetis premia reportare, uniuersitatem uestram per sacros apices nostrae celsitudinis ad seruitia nostra sollicitandam duximus et hortandam, mandantes, quatenus, sicut honorem diligitis Imperii et nostrae serenitatis gratiam affectatis, in expeditione seruitiorum nostrorum sic exhibeatis uos in omnibus promptos, more solito deditos et paratos, ut gratia nostra in uobis de bono in melius in uobis per exhibitionem operum semper accrescat, et uestra exinde deuotio possit merito commendari. 2. Ceterum, quicquid G. de …, capellanus et fidelis noster, quem ad partes ipsas pro nostris seruitiis duximus destinandum, quod pro eisdem seruitiis nostris dixerit et iniunxerit, tamquam nobis indubitanter uestra credat deuotio et adimpleat cum effectu.
notes alpha
notes int