Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI

date

1249-1250?

author

Petrus de Vinea

title

Ep. V 83 (Ecce quod magistrum G. de Ocra...)

summary

Federico II ordina a un nobile di eseguire gli ordini del suo legato G. di Ocre, cappellano e notaio.

bibliography

  • L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 923-4
  • Par. lat. 8563, f. 82v

teibody

Cuidam nobili, de eodem.

1. Ecce quod magistrum G. de Ocra, capellanum, notarium et fidelem nostrum, pro quibusdam seruitiis nostris, quae licet principaliter nos tangant, tangunt tamen per consequens te et alios nobiles, uniuersos et singulos orbis terrae, prouidimus destinandum, deuotionem tuam mandantes attentius et hortantes, quatenus, quicquid idem magister G. tibi pro parte nostra super eisdem negotiis nostris dixerit uiua uoce, tamquam ab ore nostro prolatum tua indubitanter credat deuotio, et adimpleat cum effectu, ut deuotionem tuam propterea, prout excellentiam nostram decet, sinceris gratiarum actionibus et condignis beneficiorum retributionibus consequamur.

notes alpha

    notes int