Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI

date

1249

author

Petrus de Vinea

title

Ep. V 93 (Pro parte uniuersitatis hominum Monticuli...)

summary

Federico II ordina a un capitano di fermare le vessazioni non solo fiscali che T. di Colle, nominato capitano nella contea di Arezzo da Federico d’Antiochia, mette da tempo in atto contro gli abitanti del castello di Montecchio, fedeli all’Impero.

bibliography

  • L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 943-4
  • Par. lat. 8563, f. 83v

teibody

Capitaneo, ut non permittat fideles molestari contra gratiam eis concessam.

1. Pro parte uniuersitatis hominum Monticuli, fidelium nostrorum, nostrae celsitudini fuit nuper expositum cum querela, quod, cum ipsi quasi ultra eorum posse circa eiusdem castri munitionem attentos se fideliter obtulerint et impendant, prout dudum ab excellentia nostra ex nostris nuntiis receperunt per tempora et per litteras in mandatis, propter quod consueuerunt ab aliis exactionibus et seruitiis nostris esse immunes, nuper T. de Colle, fidelis noster, capitaneus in comitatu Aretii per dilectum filium nostrum F. de Antiochia ordinatus, tam de retinendis equis ad arma quam de exactione pecuniae, datis pignoribus ab eisdem et aliis grauaminibus contra ipsos illatis, sicut dicunt, multipliciter aggrauauit. 2. Super quibus licet pluries scripta tua obtinuerint ad capitaneum memoratum, idem tamen capitaneus, mandatis tuis non obtemperans, ab inceptis grauaminibus resilire contempnit, in ipsius uniuersitatis grauamen non modicum et preiudicium manifestum. 3. Cum igitur pro parte nostrorum fidelium eorundem nostrae fuerit maiestati humiliter supplicatum, ut ipsis fidelibus nostris, tantis grauaminibus oppressis, dignaretur nostra celsitudo misericorditer prouidere, nos ipsorum supplicationibus benignius inclinati, fidelitati tuae precipiendo mandamus, quatenus, si tibi constiterit de premissis, exinde facias et procedas, sicut honori nostri culminis et qualitati negotii uideris expedire.

notes alpha

    notes int