
Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI
date
1240
author
title
Ep. V 94 (Bartholomeus ciuis Senensis pro parte sua...)
summary
Federico II ordina a un capitano di pagare il debito di 50 lire contratto dal vescovo P. di Volterra col cittadino senese Bartolomeo e un suo socio dai proventi di quella stessa diocesi, dopo essersi accertato della validità di quel credito.
bibliography
- L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 945-6
- Par. lat. 8563, f. 84r
teibody
Capitaneo, ut contractum debitum ab episcopo soluat de bonis episcopatus deuolutis ad manus fisci.
1. Bartholomeus ciuis Senensis pro parte sua et socii sui nuper exposuit coram nobis, quod olim P., Vulteranus episcopus, eis in quinquaginta libris ex causa mutui teneretur. 2. Eodem episcopo sublato de medio, non fuit eis de dicta pecunia satisfactum. 3. Et quia bona episcopatus ipsius per nostram curiam procurantur, humiliter supplicauit, ut de prouentus ipsius episcopatus satisfieri sibi in dicta pecunia mandaremus. 4. Cum igitur nostrum fiscum ditari cum alia iactura nolimus, fidelitati tuae precipiendo mandamus, quatenus iura predictorum creditorum super hoc audias diligenter. Etsi tibi constiterit de premissis, de prouentibus ipsius episcopatus soluas eis pecuniam supradictam, ita quod in aliis propterea nostra curia non grauetur. 5. Dum tamen per testes qualibet exceptione maiores, qui numerationi et contractui interfuerunt eisdem, non per instrumenta solummodo de supplicantium iure probetur, attentius prouisurus, ne per colludiosas probationes et inania instrumenta solutorum iam forsitan debitorum fiscum nostrum contingat in aliquo defraudari.
notes alpha
notes int