
Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI
date
1252-1254
author
title
Ep. VI 10 (Tenore presentium notum facimus uniuersis...)
summary
Corrado IV riammette alla sua grazia il conte H., suo fedele vassallo, che per un periodo, su istigazione di anonimi, si è allontanato dalla fedeltà imperiale.
bibliography
- L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 1066-7
- Par. lat. 8563, f. 92r
teibody
Priuilegium concessum Comiti H.
1. Tenore presentium notum facimus uniuersis, quod nos, attendentes merita fidei, quam ad nos et Imperium specialiter dudum H., comes de ..., habuit, rerum dispendia et personae periculum non uitando, licet se modico tempore a seruitiis nostris instinctu alicuius suggestionis auerterit: quia tamen ducimus gratiosum tam deuotum reuocare subiectum, et in plenitudinem nostrae gratiae reformare ipsum, respectu antiquae fidei, quam in magnis necessitatibus nostris pro nostri honoris nomine inuiolabiliter obseruauit, in gratiam nostrae recepimus maiestatis, remittentes ei omnem offensam et culpam, quam pro mutatione presenti noscitur commisisse.
notes alpha
notes int