
Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI
date
1252
author
title
Ep. VI 11 (Etsi mera beneficia principum...)
summary
Corrado IV restituisce alla città di … la piena giurisdizione su uomini e cose, in precedenza utilizzati in maniera impropria e contro légge (al servizio di altri privati e di prelati).
bibliography
- L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 1068-9
- Par. lat. 8563, f. 92r-v
teibody
Priuilegium concessum de restitutione destituta.
1. Etsi mera beneficia principum a solius gratiae liberalitate proueniant, multum decoris tamen et causam secum celeris prosecutionis adducunt, si oleo condita iustitia in subiectos sic effluat, ut sua quibuscumque petentibus iura reddat. 2. Ad quod dominantis auctoritas tanto prebere debet uirtutis amore se habilem, quanto sibi per id honoris augmenta magnificat, et grandis in subditis deuotionis incrementa componit. 3. Quae licet communiter se extendere lege naturae patiatur ad singulos, circa illos tamen precipue quasi spontanea uoluntate se ingerit, quos et plenitudo iustitiae insita petitioni coadiuuat, et seruitii gratitudo multiplicis in exauditione gratiae comitatur. 4. Hac itaque ratione commoniti, presenti priuilegio notum facimus uniuersis, tam presentibus quam futuris, quod nos, attendentes purae fidei et deuotionis constantiam, quam uniuersitas ciuitatis … erga diuum Augustum, quondam dominum patrem nostrum, et nos semper noscitur habuisse, considerantes etiam grata satis et accepta seruitia, quae ab uniuersis et singulis hominibus ciuitatis ipsius prompta deuotione nobis exhibentur ad presens, et exhiberi poterunt in futurum, uniuersos et singulos rusticos et censiles, seu quocumque alio seruitutis uocabulo nuncupentur, quos seruitiis aliquorum prelatorum et ciuium ciuitatis predictae ab aliquo fuisse comperimus personaliter obligatos, licet ad tempus de mandato domini genitoris nostri, eorum fuerint iuribus destituti, ipsorum tamen excessibus preponderante iustitia, et fide nos ad gratiam inuitante, dictis fidelibus nostris, qui dominationem seu iurisdictionem in eos de personis et rebus habere noscuntur, tam iuste restituendos decreuimus, quam etiam gratiose ipsos nouiter eis duximus concedendos. 5. Potestatem plenariam tribuentes eisdem, ut dominio, iurisdictione, debitis et consuetis seruitiis ac redditibus, prout melius retroactis temporibus uti sunt soliti, quiete de cetero gaudeant et utantur.
notes alpha
notes int