
Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI
date
1252
author
title
Ep. VI 13 "Satis nobis cedit ad gloriam..."
summary
Corrado IV riabilita dei sudditi, vittime di calunnia e diffamazione, che un tempo erano stati condannati da suo padre all’esilio e al carcere a Malta.
bibliography
teibody
Priuilegium concessum ut, qui stetit in carcere, non incurrat infamiam.
1. Satis nobis cedit ad gloriam et nostris fidelibus ad profectum, si motus nostros, quos armat potentia, sic mansuetudine decoremus, ut penae duritiem, quam iuris rigor aliquando dictat in subditos, clementiae nostrae molliamus unguentis, cum crescat in subditis deuotionis uigor, dum pena remittitur, et dum deuotorum succrescit fidelitatis cumulus, honoris nostri per consequens titulus augeatur. 2. Hac itaque ratione commoniti, tenore presentium notum facimus uniuersis, quod, licet olim ..., fideles nostri, ob notas aliquas, quibus eos plus aliquorum calumpnia quam iustitiae regula fecit obnoxios, de mandato quondam diui Augusti, domini genitoris nostri felicis memoriae, in insulam Maltae fuerint deportati, et propterea uisi fuerint notam alicuius infamiae contraxisse, tamen humanitatis nobis suadente clementia, ipsos a carcere, quo tenebantur, absolui, et a deportatione ipsa mandauimus revocari. 3. Omnem offensam et notam infamiae, quam noscuntur incurrisse propterea, de potestatis plenitudine abolentes; lege uel consuetudine aliaqua non obstante.
notes alpha
notes int