
Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI
date
1234?
author
title
Ep. VI 12 (Etsi munificentiae nostrae gratia...)
summary
Federico II (?), su richiesta di alcuni suoi servi, riconosce agli Ebrei la qualifica di sudditi ed intende tutelarli e difenderli, riconoscendo loro le proprietà già possedute al tempo in cui regnavano i genitori dell’imperatore stesso.
bibliography
- L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 1070-1
- Par. lat. 8563, f. 92v
teibody
De priuilegiis concessis Iudeis.
1. Etsi munificentiae nostrae gratia cunctis, quos nostrum regit Imperium, communis debeat esse fidelibus, illos tamen gratiori habilitate complectimur, quos humilioris legis grauat condicio, et qui in sola protectione nostrae lenitatis respirant. 2. Per presens igitur priuilegium, presens etas nouerit et etiam successura posteritas, quod nos, attendentes imbecillitatem gentis Iudaismi, et quod omnes et singuli Iudei degentes ubique per terras nostrae dicioni subiectas Christianae legis et Imperii prerogatiua, qua dominamur et uincimus, serui sunt nostrae Camerae speciales, ad supplicationes seruorum ... nostrorum, personas, filios et filias suas ac omnia bona eorum, quae in presentiarum iuste tenent et possident, et in antea iusto titulo poterunt adipisci, sub protectione nostra et Imperii nostri recipimus speciali. 3. Vsus et approbatas consuetudines, quibus tempore diuorum Augustorum predecessorum nostrorum, recolendae memoriae, usi sunt, hactenus ipsis in seruitiis nostris et debitae fidei nostrae constantia persistentibus, de munificentiae nostrae gratia et ex certa scientia confirmantes.
notes alpha
notes int