
La cronaca del cosiddetto Iamsilla
author
title
Historia, 1 (Sezione I.2)
summary
bibliography
teibody
I.10 Vir quidem fuit magni cordis sed magnanimitatem suam, multa que in eo fuit, sapientia temperavit, ut nequaquam impetus eum ad aliquid faciendum impelleret, sed ad omnia cum rationis maturitate procederet; multoque sane fecisset maiora, quam fecit, si cordis sui motibus potuisset absque freno philosophici moderaminis obtemperare, utpote qui philosophie studiosus erat, quam et ipse in se coluit et in Regno ergo propagare ordinavit. I.11 Tunc quidem ipsius felici tempore in Regno 12. Ipse quoque imperator de ingenii sui perspicacitate, que precipue circa scientiam naturalium vigebat, librum composuit de natura et cura avium, in quo manifeste patet in quantum ipse imperator philosophie studiosus fuerit; 13. iustitiam quoque sic dilexerit et coluerit, ut nemini vetitum esset etiam cum ipso imperatore de suo iure contendere; nec suffragaretur sibi favoris imperialis eminentia, quominus ei,〈qui〉eam contenderet, in iustitia esset equalis; nec nullus advocatus contra eum alicuius quantumcumque pauperis assumere patrocinium dubitaret, cum et ipse etiam imperator hoc licitum unicuique fore statuerit, gratius reputans servari etiam contra se iustitiam, quam habere de lite victoriam. 14. Iustitiam autem sic coluit, ut tamen rigorem ipsius nonnumquam clementia temperaret. Nam cum predictus 15. Sed imperator, licet contra eos, tamquam sui honoris emulos, procedere de rigore iustitie potuisset, de clementia tamen ipsos absolvit et, magis Deo quam sibi satisfaciens, liberatos abire permisit. 16. Proinde ipsum variis hinc inde adversantibus, ex emulorum suorum studio concussum, sed nullo modo deiectum, sola virtus Dei viva protexit. Et licet in eum quandoque aliquorum domesticorum suorum perfidia insurrexisset, Ecclesie conspiratione iam publicata, etiam in ipsius necem familiaris se gladius exemisset; licet etiam in terram Lombardorum inde vocato magnitudini cordis eius incomparabilis improvisum obiecisset Victorie sue casum, ipse tamen usque ad ultimum fati sui diem gloriosus et per totum orbem terrarum admirabiliter vixit, et qui omnibus fuerat insuperabilis soli mortis legi succubuit. Mortuus est autem 17. Ipsi autem 18. Cum autem idem 19. Postquam autem rex veniret in Regnum, ipse princeps principatum 20. Formavit enim ipsum natura gratiarum omnium receptabilem et sic omnes corporis sui partes conformi speciositate composuit, ut nihil in eo esset quo melius esse posset; a pueritia enim paterne philosophie inherens, obstendebat per certa ingenite discretionis indicia, quantum in maiori etate prudentie esset habiturus et, qualiter ipse erat, per quem domus augusta gubernari poterit et in statu glorie conservari; 21. et non sine causa 22. Nec immerito quidem ad tam preclari nominis etymologiam cuncte vocales littere pro sua qualibet diversitate conveniunt, ut liquide demonstretur talem esse personam, hoc nomine denotatam, que ad regimen universale conveniat. 23. Ut sicut cetere littere quidem nullum per se sonum efficiunt, nisi vocalibus adiungantur, vocales autem per se ad soni perfectionem sine aliarum litterarum adiectione sufficiunt, sic persona principis, rem nomenque paternum in se per omnium vocalium varietatem concludens, ea esse videatur sine qua universale regimen perfecte subsistere nequeat et, que ad idem regimen adminiculo alieno non indigens, sola perfecte sufficiat. 24. Et sicut nihil est quod sine vocabulo aliquo exprimi possit aut scribi, ita nihil eorum fit, que in patre augusto ad universale regimen convenerunt, quod filio tam ex paterni nominis specie quam ex sue sapientie mutatione non congruat. 25. Cum igitur ipse imperator plures generaverit filios prudentes quidem atque magnificos paternasque virtutes particulariter imitantes, iste tamen princeps
notes alpha
notes int