La cronaca del cosiddetto Iamsilla

author

title

Historia, 1 (sezione I.3)

summary

bibliography

    teibody

    Erat autem idem princeps annorum XVIII cum, defuncto imperatore, balium fratris sui Conradi regis in Italia et regno Sicilie paterna sibi commissum dispositione gerere coepit; misitque Henricum fratrem suum minorem ad gubernandum Siciliam et Calabriam vice sui, ut homines regionum illarum in ipsius pueri facie imperialem aspicentes memoriam speciemque regiam considerantes quietem sperarent et consolationem acciperent de turbatione, quam eis mors imperatoris ingesserat. Ipse vero princeps in Terram Laboris processit. Cum autem, imperatore mox mortuo, crederetur maximam turbationem in toto regno esse futuram, sicut sepe solet contingere in obitu dominorum, tale tamen regiminis ipsius principis fuit ex Dei nutu principium, quod ex morte imperatoris nulla quodammodo visa fuit interruptio facta preterite tranquillitatis et pacis, sed, continuato dominio patris ad filium, idem videbatur esse regimen principis quod fuerat imperatoris. Curiam enim paternam omnibus officiis integram, stipendiis quoque prestationibus et libertatibus consuetis in nullo diminutam ipse servavit, ut de priori statu vel iurisditione iustitie vel in aliis nihil penitus videri possit immutatum. Habebat quoque secum consiliarios patris sui circumspectos adolescens et etatis sue facilem sed non irrationabilem sensum illorum maturitate componebat, ut in hoc etiam sapientissimus perpenderetur, quod lubricum et licentiam iuvenilis etatis, ad cuius moderamen innata sibi prudentia sufficere poterat, aliene etiam sapientie necessitate tractaret: non quidem imitans superbum et ignarum filium Salomonis, qui, dum seniorum consilia sprevit et iuvenilium vel coetaneorum suorum suasionibus adhesit, paterni regni divisionem in diebus suis vidit et servum patris sui passus est in regno consortem. Ille quippe imprudens, imprudentium utens consiliis, factus est imprudentior. Iste vero princeps philosophie filius et alunnus ex ingenita sibi habuit sapientia, ut sapientum consilia, quamquam necessaria sibi non essent, veneraretur, ne vel in hoc argueretur minus habere sapientie, si forte aliorum consilio uti dedignans sue tantum prudentie inniti videretur. Et ideo dum sibi et gloria sua quodammodo in hoc ipse diminuit, quod plenitudinem gratie, que in se erat, adiectionem quoque aliene sapientie indigere ex virtute reputavit, divina sibi gratia, que humilibus presto est, semper affuit, ut super humanum modum et omnem credulitatem in cunctis suis processibus prosperaretur.

    notes alpha

      notes int