Hec quidem, ut prediximus, in Apulie partibus gesta sunt, qualiter autem in Calabria, et Sicilia res interim gerebantur, enarrandum est.
Eo tunc tempore, quo papalis exercitus in Apuliam descendebat, ut supra est memoratum, princeps Manfredus constituit Fredericum Lanceam avunculum suum vicarium generalem in Calabria, et Sicilia, misitque eum in Calabriam, que in fidelitate principis erat, ut in statu pacifico gubernaret, et Siciliam, que adhuc in rebellione durabat, quacumque ingenio ac virtute posset, ad mandata eius revocaret. Profectus itaque predictus vicarius in Calabriam, a Calabriensibus devotissime receptus est, totamque terram invenit in pace, et in fide principis manentem, preter duo castra, videlicet S. Christinam, et Bubalinum, que Fulco nepos Petri de Calabria tam situ loci, quam omnibus necessariis, et viris armatis munita tenebat: contra que castra predictus vicarius obsidionem constituit, machinas ordinavit, et ea viriliter oppugnare cepit. Licet autem vicarius in Calabria corporaliter per presentiam maneret, tamen animus eius in Sicilia versabatur, et ad obtinendam eam tota sua cordis virtute fervebat: ordinavit etenim, dum in Calabria morabatur per nuntios frequenter, et caute in Siciliam missos, quod magna pars principis per diversa Sicilie loca facta est ita quod ex pluribus civitatibus Sicilie nuntios ad principem mitti procuravit, per quos hinc inde tractabatur, qualiter provincia illa revocaretur ad mandatum eius. Erat autem in Sicilia quidam apostolice sedis legatus nomine frater Rosinus de ordine minorum, qui nomine ecclesie Romane Sicilie prepositus erat, omnesque fere Siculi et tamquam domino nomine Romane ecclesie obediebant, preter quosdam, quorum aliqui aperte principis partem tenebant. Sic enim predictus vicarius in Calabria manens procuravit studio suo, quod principis pars iam in manifesto in Sicilia erat, sicque factum est ipso vicario procurante, quod crescente parte principis, et invalescente, captus fuit in Panormo predictus legatus, et alii sequaces eius. Sicque civitas Panormitana, capto legato, et aliis rebellium fuga lapsis, aliis captis, ad mandatum principis conversa est, pluresque alie civitates, in quibus pars principis usque tunc in occulto erat, propter predicti legati captionem in aperto ad mandatum principis redierunt. Factus est in Sicilia exercitus pro parte principis hac illac discurrens, et cum timore exercitus multi coacti ad partem principis reversi sunt, quidam etiam voluntarie venerunt.
Erat illis diebus in Sicilia Rogerius Fimetlus, qui a tempore imperatoris Frederici a regno exsulaverat, et mortuo rege Conrado in Siciliam studio Petri de Calabria reversus erat; qui Rogerius eo tempore Lentinum tenebat, et omnium rebellium Sicilie caput erat; hic congregata rebellium multitudine contra exercitum principis in plano Fabarie stare presumsit: et licet longe plures ex parte sua essent, quam ex parte exercitus principalis, tamen facto utrinque congressu, ab exercitu principis expugnatis pluribus rebellibus de parte sua, aliis captis, aliis vero interfectis, ipse se in castro Lentini receptavit. Exercitus autem principis taliter prosperatus de die in diem augebatur, ut nomen principis in Sicilia nimis magnificari ceperit: ordinatoque predicto Frederico Lancea vicario generali, dum adhuc in Calabria moraretur, exercitus principis roboratus satis, et augumentatus, direxit se contra Messanam, in qua erat potestas quidam Romanus nomine ab ipsius terre communitate constitutus, sub quo civitas more civitatum Lombardie, et Tuscie vivebat; sub cuius regimine communitas ipsius civitatis iam egressa bis fuerat exercitu congregato in offensionem illorum, qui principis partem tenebant, pluresque civitates principi obedientes ab ipsius obedientia cegerat declinare, et secum tenere in sua rebellione. Procuratum est itaque per predictum comitem, ut exercitus principis Sicilie, ut dictum est, satis roboratus, et augumentatus contra Messanam procederet: quo exercitu contra Messanenses directo, Messanenses de statu suo satis dubitare ceperunt, aliquibus eorum de resistendo consulentibus, aliquibus vero saniori consilio suadentibus, ut se ad principis mandatum converterent.
Civitate itaque sic inter se titubante, imminente sibi terrore principalis exercitus, qui contra civitatem ipsam directus erat, predictus Potestas, qui civitatem ipsam regebat, videns meliores, et maiores civitatis libenter velle ad principis mandatum redire; videns etiam populum civitatis ipsius nimis timere de exercitu principali, qui iam civitati appropinquabat, de civitate ipsa navigio recessit. Cum iam illi qui partem principis occulte in civitate ipsa tenuerant, vexillum signo principis insigni tum aspexerunt, nuntios ad comitem Fredericum in Calabria miserunt, ut Messanam transiret, et civitatem ad mandata principis reciperet. Qui confestim ... transiens, civitatem Messanam pro principis parte recepit, et inde revertens cum Messanensibus aliquibus ad obsidionem castri S. Christine, in quo predictus Fulco nepos Petri de Calabria se tenebat, adeo castrum ipsum machinis oppugnavit, sicque introitum, et exitum eius circumquaque vallavit, quod predictus Fulco, qui magnam spem in Sicilia, et presertim in Messanensibus habuerat, videns totam fere Siciliam, et civitatem Messanam ad principis mandatum conversam, videns etiam se ita comitis Frederici obsidione arctatum, quod nullo modo amplius tenere se poterat, se et castra S. Christine, et Bubalini comiti Frederico dedit: et sic tota Calabria in pace, et quiete remansit.
Cum hec itaque in Sicilia, et in Calabria studio comitis Frederici gererentur, in Apulia princeps, ut predictum est, morabatur; qui certificatus per nuntios suos a papali curia redeuntes, quod papa compositionem inter eum, et legatum apostolice sedis in Fogia factam acceptare nollet, versus Terram Laboris sua vexilla direxit, ad terram ipsam in suum verum dominium revocandam, quam ex forma predicte compositionis ecclesie Romane dimiserat, si papa compositionem ipsam acceptare voluisset. Cum autem esset in via procedendi versus Terram Laboris, in via ipsa recepit nuntios solemnes a civitate Messana transmissos, exponentes, qualiter civitas Messana ad sua mandata redierat, et quod omnibus ipsius terre civibus de omnibus offensis preteritis, quas in rebellione commiserant, misericordiam a principe flagitabant: quos princeps clementer admittens, omnem eisdem civibus remisit offensam. Et procedens ad fines Terre Laboris, cum fines intrasset, et esset in quadam villa, que dicitur S. Petrus de cancello, recepit ibi nuntios Neapolitanorum offerentes sibi civitatem pro parte Concivium suorum, a quibus fuerant ad hoc specialiter destinati. Sicque princeps recta via processit Neapolim, et ingressus civitatem, recepit ibi nuntios Capuanorum similiter offerentes sibi civitatem Capue pro parte suorum Concivium. Tanta ibi erat multitudo armatorum, et peditum qui principis vexilla sequebantur, quod non videbatur aliquibus tutum expectare ipsos ad bellum; et ideo predicte due civitates Neapolis, et Capua sponte sua se ad mandatum principis converterunt. Similiter autem fecissent Aversani, sed erant in civitate Averse multi milites, et armati alii ad stipendia ecclesie constituti, qui civitatem ipsam ne rediret ad mandatum principis, cohibebant.
Procedit itaque princeps in obsidionem civitatis Averse, datoque insultu nihil a principio fieri potuit propter magnam resistentiam stipendiariorum ecclesie, qui erant in civitate. Principe igitur ab insultu dato retrocedente ad castrum, subito magnus in civitate clamor factus est, partes enim ille, videlicet qui partem principis tenebant, atque illi, qui pro ecclesia ibi erant, ceperunt inter se confligere: in quo conflictu, pluribus stipendiariorum ecclesie interfectis, pars principis, que intus erat, favore principalis exercitus, qui etiam obsidioni foris instabat, contra partem ecclesie prevaluit; et sic est habita civitas ad mandatum principis, preter castrum, quod tenebat Riccardus de Avella, vir quidem strenuus, et potens, qui usque ad dies illos in tota fere Terra Laboris pro sua potentia, et virtute dominari videbatur, nullusque quantumcumque potens in Terra Laboris ei resistere poterat vel obesse. Qui postquam principis adventum in Terra Laboris novit, se in civitate Aversa ad resistendum ibi eidem principi receptavit. Et licet civitas ad mandatum principis conversa esset, ipse tamen castrum tenebat, donec se videns ultra tenere non posse, castrum ipsum clanculo exire disposuit: sed dum exiret, et dum fugeret, in ipso egressu castri cognitus est, et percussus interiit. Habitaque sic civitate Averse, princeps se Capuam contulit, processurus inde ad alias partes Terre Laboris. Sed cum adhuc ibi moraretur, audita potentia eius, non expectaverunt alie civitates, ut ad eas princeps personaliter conquirendas accederet, sed singule civitates, et castra, que sunt ibi ultra Vulturnum, nuntios ad principem Capue commorantem miserunt, offerentes se sponte ad mandatum, et beneplacitum eius. Et sic tota Terra Laboris ad ipsius dominium versa est, preter castrum Sore, et Roccam de Arcis, in quibus erant castellani quidam Theutonici, statuti per prenominatum Bertholdum marchionem de Honebruch. Statuti autem in partibus ipsis comite Henrico de Spernaria per principem capitaneo, castra ipsa ad mandatum principis habita sunt.
Pridem autem, antequam hec omnia sic essent, erat villa quedam circa partes S. Germani, que vocatur S. Petri, cuius municipes miserant ad comitem Bonifacium de Anglono, qui erat capitaneus in comitatu Molisii, ut de gente sua mitteret ad villam illam recipiendam, qui quidem missam ipsius capitanei gentem in villa ipsa receperunt, sed postmodum expulerunt, et ex eis aliquos occiderunt. Capitaneus vero resumto exfortio, villam ipsam aggrediens violenter cepit, et in penam commissi facinoris, et proditionis ipsam cremari fecit.
Habita autem sic tota Terra Laboris princeps in capitanatam rediit, et tamen in Siciliam se conferre disponens, voluit divertere per civitatem Brundusii, que adhuc in rebellione durabat, cum quibusdam aliis civitatibus terre Idrunti. Cumque fuisset ante civitatem illam, noluit ibi moram trahere, sed statuta obsidione, terra marique processit Tarentum, et ab inde in Siciliam profecturus. Cum autem adhuc esset Tarenti, intellexit ibi, quod Brundusini volebant se dare eidem principi: nam quidam de ipsa terra civis, nomine Aytoldus de Ripaalta, attendens principis potentiam esse in continuo incremento, stultum reputans illi resistere, quem Deus exaltabat, volens, et principi complacere, et se, et civitatem ab errore sue rebellionis revocare tractatit; et ita in civitate Thomas de Oria, qui caput erat rebellionis, et ipsi civitati dominabatur, cum suis comitibus captus est, quibus captis, civitate Brundusina ad mandatum principis redeunte, habita est Oria, et Idruntum, que cum predicta civitate se tenuerant, et sicut ipsam in rebellione sequebantur, sic et in conversione sequute sunt. Usque ad illos autem dies civitas Ariani, tam situ loci, quam populo invictissima satis animose contra principem se tenuerat, quia cum in excelso monte posita esset, et difficiles nimis, et angustos haberet ascensus, non poterat aliquo modo vel obsidione claudi, vel viribus invadi; sed quantum difficile erat exterioribus ad ipsam accedere, tantum facile erat interioribus omnes quantumcumque illuc accedere volentes ab ipsius ingressu propulsare. Cum ergo vires contra ipsam civitatem nullo modo valerent, Fredericus Maletta principis avunculus, qui tunc temporis in capitanata, et Luceria capitaneus erat, ad predictam civitatem evincendam totas animi sui cogitationes ingeniumque convertere cepit, arbitrans non esse inconveniens militari discipline tontra suum hostem sive dolo, sive viribus pugnare. Tractavit itaque dictus capitaneus, quod sub specie cuiusdam confederationis inite inter homines Ariani, et quosdam de Luceria, qui contra principem se occulte esse finxerunt, illi de Luceria quasi de terra fugientes, et se in Arianum in auxilium Arianensium receptare volentes, civitatem Ariani noctu ingressi sunt, qui postquam in civitate fuerunt, infidam fidem fregerunt, et fidelem perfidiam direxerunt; nam statim occurrentes sibi quadam securitate Ariani cives trucidare ceperunt, et nocturno tempore nullum inter hostes, et cives fieri patiente discrimen, facta est magna inter se civium cedes; sicque civitas capta est atque destructa, multis eorumdem civium in illa nocte cesis, multis fuga lapsis, et aliis maioribus civitatis, qui caput rebellionis fuerant, capitibus, et sententialiter damnatis ad mortem, aliis vera mediocribus, et vilioribus, qui cedem nocturnam casualiter evaserunt, et qui a condemnatione mortis pro eorum numerositate, et vilitate exemti sunt, de loco illo eiectis, et per alia loca regni ad habitandum transmissis.
Usque ad idem quoque tempus civitas Aquile, que a quondam rege Conrado in confinibus regni condita fuerat, magna populi numerositate plena, etiam in rebellione duraverat, ad quam terram evincendam multum laboris hactenus fuerat exactum, nec ullo modo poterat expugnari. Statute autem erant circa territorium civitatis ipsius multe familie militum, et aliorum armatorum, quibus civitas ipsa aliquantulum arctabatur, non tamen adeo, quod non possent cives quocumque vellent ad suas necessitates exire. Audientes autem ipsius civitatis incole victoriam principis, et presertim qualiter Terram Laboris de facili recuperasset, qualiter etiam tota Sicilia ad suum mandatum redierat, non inconsulte considerantes, quod difficile erat eis ultra resistere principi, cui tota Sicilia, et Terra Laboris resistere non potuit, miserunt nuntios ad principem, per quos se, et civitatem ipsam ad mandatum principis humiliter obtulerunt.
Infra id quoque temporis, quedam civitates Sicilie, videlicet Placia, Aydona, et castrum Iohannis in rebellione duraverant; et licet tota Sicilia ad mandatum principis rediisset, et predicta comiti Frederico Lancee vicario principis generali obediens esset, ille tamen tres civitates in naturali locorum munitione confidentes, predicto vicario obedire nolebant. Qua de re vicarius exercitu fidelium congregato contra civitates ipsas armata manu procedens, Placiam ipse obsidere decrevit. Cumque civitatem ipsam ingenti obsidione circumdedisset, incole civitatis nimis animose resistere ceperunt, adeo quod penitus difficile, et quasi impossibile videbatur civitatem ipsam violenter haberi: tanta in ipsa civitate multitudo populi erat, contra exercitum, qui ipsam obsederat, preparata. At vero comes magnanimus more longioris impatiens, indignum existimans obsidionis cepisse negotium, ei vires suas non ostendere per effectum, animato, prout decebat, exercitu, et aciebus decenter instructis, civitati appropinquavit; nec mora facta dato instanti insultu, nulla resistentia, licet magna, et violenta fuerit, civitas profuit, quin civitatem exercitus violenter intraret, multis ex parte civium, nullis vero ex parte exercitus cesis. Sicque civitas ipsa per vires evicta est, punitis paucis, qui caput rebellionis extiterant. Omnibus aliis, quos ad sequendum maiores minoritas traxerat, eximia sibi benignitate comes clementer indulsa, eosque in civitate sub pace principis habitare permisit. Civitate autem ipsa sic violenter capta, cives Aydone, que ab inde ad quatuor milliaria distat, in clementia comitis, quam erga Placienses cives audiverant, valde confisi, nuntios ex parte universitatis sue miserunt statim ad comitem, qui corrigiis ligatis ad collum venientes ad comitem Placie morantem, veniam pro omnium civium suorum parte petierunt, se et civitatem ad mandatum principis humiliter offerentes. Quibus nuntiis clementer comes receptis processit Aydonam, eamque ad mandatum principis recipiens penam eis ex rebellionis preterite culpa debitam, ex devotionis eorum humili oblatione remisit. Quod factum, et reliquos rebelles excrevit, et fideles alios in devotione et fide principis solidavit. Licet autem predicte due civitates ad mandatum principis sic habite essent, tamen civitas castri Iohannis, que ab eis viginti millibus distat, in sua rebellione manebat. Hec enim civitas in excelso monte posita, lapideis rupibus circumquaque vallata, populi multitudine plena, aquis in ipso monte currentibus abundans, de nulla sui parte aggressionem timebat; et ideo sub quadam securitate a dicti comitis obsidione sibi ponenda manebat. Fuerat autem in ipsa civitate castrum a tempore imperatoris Frederici constructum, quod eo tempore, quo Sicilia sub legato apostolice sedis manebat, castellano ipsius sub promissa fidei securitate egresso, et primo clam crudeliter interfecto, a civibus ipsius terre dirutum funditus est: ex quo tempore civitas ipsa, quasi ab ipsius castri freno liberata, cepit libere agere quod volebat; et tam loci situ, quam multitudine munita, omnibus aliis civitatibus, et castris ad principem reversis, ipsa sola in rebellione durabat. At comes magnanimus cum exercitu suo versus ipsam procedens, obsidionem circa eam constituit; adeoque ipsam arctavit, depopulationem circumcirca faciens vinearum, et arborum, et nullum de ipsa civitate exire permittens, quod cives ipsi tedio obsidionis affecti, antequam damna maiora paterentur, nuntios ad comitem pro pace miserunt, et fidelitalem principi iuraverunt: sicque tota Sicilia in pace posita est. Nec minus omnes alie partes tam in Apulia, quam in principatu, et Terra Laboris a tumultibus quieverunt.
Toto itaque regno sic in pace stabilito, princeps Manfredus in Siciliam ire decrevit, ingressusque Siciliam, paucis diebus Messane moratus, cui civitatem Panormitanam proficiscitur, viam faciens per civitatem castri Ioannis, in qua civitate cum esset, vidit ruinas castri, quod a civibus ipsius terre destructum fuerat usque ad solum. Attendens autem quod civitas ipsa nullo modo bene regi poterat sine castro, ipsum statim castrum reedificari precepit, et quia magnum opus erat, nec poterat sic cito, ut expediebat, per homines ipsius loci tantum reedificari, omnibus simul civitatibus Sicilie onus reparationis ipsius castri distribuit, ut onus ipsum per omnes divisum, levius a singulis portaretur.
Interim autem dum in Siciliam princeps iret, venit rumor in regnum, quod nepos eius rex Conradus filius quondam regis Conradi I in Alamannia obiisset: quo rumore audito comites, et alii magnates regni, prelati etiam ecclesiarum in Sicilia ad principem profecti sunt singularum quoque magnarum civitatum nuntii ex parte civitatum suarum ad eumdem principem perrexerunt, unanimiter omnes petentes ab eo ut ipse princeps, qui usque tunc pro parte predicti regis Conradi, et sua, regnum rexerat, et in tanta pace constituerat, ipsius regni gubernaculum, et coronam tamquam rex, et ipsius regni verus heres acciperet: qua petitione unanimiter sibi facta ab omnibus, idem princeps per concordem omnium comitum, et magnatum, ac etiam prelatorum regni electionem in regem electus, coronam regni Sicilie in maiori ecclesia Panormitana, iusta consuetudinem, et ritum predecessorum suorum regni Sicilie, sollemniter accepit, anno dominice incarnationis 1258, die undecima mensi augusti, prime indictionis.