La cronaca del cosiddetto Iamsilla

author

Pseudo Iamsilla

title

Historia, 3 (sezione III)

summary

bibliography

    teibody

    Fuit quidem predictus Petrus Ruffus de Calabria de Familia imperatoris Frederici, qui curiam ipsius imperatoris Frederici pauper ingressus, adeo per successiva incrementa in imperiali curia erat, quod magister imperialis marescallus, et ipsius imperatoris consiliarius, immo omnium consiliorum suorum intimus factus est, ac tandem in ultimis imperatoris totius regni Sicilie marescallus constitutus fuit. Principe autem Manfredo balio totius regni, et Italie ab imperatore ordinato, ipse Petrus cum rege Henrico iuniore filio imperatoris in Siciliam, et Calabriam missus est, ut ipsum regem in annis pupillaribus constitutum, et ipsas provincias Sicilie, et Calabrie gubernaret. Licet autem in partibus illis ad gerendam ibi vicem principis ordinatus fuisset, et per omnia mandatis, et ordinationibus principis obedire teneretur, ipse tamen Petrus de mandatis, que sibi princeps faciebat, non nisi ea tantum, que ipse volebat, exequebatur: videbaturque sibi, quod non subesset principi in predictis provinciis gubernandis, sed ipse in capite in ipsarum gubernatione prepositus esset. Princeps autem qui ex dispositione paterna benemeritis, quibus provisum condigne non fuerat, providere tenebatur, Gualvano Lancee, qui diu in Lombardia, et Tuscia imperatori satis strenue prudenterque serviverat, et retributionem ab ipso morte prevento habuisse non poterat, cuius etiam presentia, et auxilium valde necessaria principi erant in exercendo balio sibi commisso, de comitatu Butere decreverat providendum. Restituerat etiam sibi terras paternionis et Sancti Filippi de Argiro, quas eidem Gualvano materno iure spectantes imperator ab ipso revocaverat, dato tamen sibi minus competenti excampio in Calabria, cuius valor excampii vix ad tertiam partem valoris terrarum ab ipso revocatarum pertinebat. Cumque princeps mandasset predicto Petro, ut comitatum Butere, et predictas terras paternionis, et Sancti Philippi de Argiro nuntio ipsius Gualvani assignari, et de ipsius comitatus terrarumque proventibus faceret sibi responderi: prefectus Petrus nullo modo mandatum principis exsequi voluit. Quinimmo hominibus comitatus ipsius, et predictarum terrarum ecclesiis fecit indictiones feri, ut contradicerent, et reclamarent, se predictum Gualvanum Lanceam nolle aliquatenus habere in dominium. Providerat etiam princeps Fredericum Lanceam fratrem predicti Gualvani avunculi sui de comitatu Squillacii propter multa, et immensa servitia, que imperatori contulerat, et nullam inde retributionem habuerat, cuius similiter Frederici consilium, et auxilium principi ad exercitium balii sibi commissi satis utile, et necessarium erat. Et eum de assignatione ipsius comitatus facienda nuntio ipsius Frederici prefato Petro princeps mandatum fecisset, ipse Petrus nihil inde penitus facere voluit, immo manifeste ipsi contradixit. De provisione quoque plurium aliorum, qui diu imperatori serviverant, simili modo mandavit, sed ipse Petrus nihil inde complebat. Mandavit etiam sibi quandoque princeps, ut de equis marescallie Calabrie sibi mitteret, quia sibi necessarii erant pro impugnatione rebellium, qui in Apulia, et Terra Laboris, ut supra memoratum est, insurrexerant; de quo nihil omnino ipse Petrus facere voluit, adeoque dominium et potestatem provinciarum ipsarum Sicilie, et Calabrie sibi ipse Petrus adduxerat, quod si interdum princeps ad officiales ipsarum provinciarum literas, vel pro negotiis curie, vel pro negotiis privatorum destinaret, officiales ipsi literas principis nisi predicto prius Petro consulto exsequi dubitabant. Que omnia princeps attendens, in quantum possibile erat, ad maiorem turbationem partium regni vitandam, que ex ipso facto posset accidere, processus ipsius Petri dissimulare nitebatur, ut omnia posset cum prudentia, et meditatione peragere. Misit predictum Gualvanum in Siciliam cum literis ad dictum Petrum, ut ipse Petrus ad principem pro quibusdam arduis servitiis, quibus presentia eius necessaria erat, veniret; ipse vero Gualvanus in Sicilia remaneret. Quod ipse Petrus presentiens procuravit ita, quod predicto Gualvano perveniente Messanam factus est subito rumor et clamor; populus miratus est, et in tantum commotus, quod in predictum Gualvanum, quasi ipse Messanam in proregis offensionem venisset, insurrexerat, nisi ipse sapienter, et caute iniuriam in personam passus fuisset. Post adventum regis Conradi in regnum dictus Petrus factus est ab eodem rege comes Catanzarii, remissusque est in Siciliam, et Calabriam ad regis vicem in provinciis ipsis gerendam. Mortuo vero rege Conrado et dicto Petro in Sicilia permanente commissoque sibi rationem provinciarum ipsarum sub marchione Bertholdo, qui, ut supra dictum est, totius regni balius fuerat constitutus, summus pontifex nuntios ad eum misit cum certis capitulis, ut ipse Petrus Siciliam, et Calabriam in manu ecclesie poneret. Ipse Petrus Fulconem nepotem suum cum Siracusano episcopo, et nuntiis civitatis Messanensis in duabus galeis ad summum pontificem misit; quibus euntibus, et post certum cum summo pontifice tractatum habitum redeuntibus; cum ad ea, que nuntii ipsi ab apostolica sede retulerant, dictus Petrus, et civitas Messane, alieque Sicilie partes inclinare, et acquiescere nollent, nuntios alios quatuor, duos fratres predicatores, et duos fratres minores ipse Petrus ad apostolicam sedem remisit, per quos suam, et Messanensium, aliorumque Siculorum voluntatem super capitulis, que priores nuntii ab apostolica sede retulerant summo pontifici declaravit. Inter hec autem dum princeps Manfredus, ut superius memoratum est, interesset Lucerie, et undecumque poterat auxilium sibi, et consilium in illa magna necessitate querere cogeretur, misit nuntios suos, scilicet Gervasium de Martina, et Ioannem de Terraca ad predictum Petrum, petens ab eodem, ut quia ipse princeps causam regis Conradi pupilli nepotis sui resumere, et viriliter defendere intendebat, ipse Petrus ad hoc sibi auxilium, et consilium prestaret, et se cum eo in iure predicti pupilli defendendo teneret. Nuntiis ergo principis ad predictum Petrum Messanam euntibus, licet intentio nuntiorum ipsorum fuisset id cum ipso Petro tractare, ut principe balium regni gerente ipse Petrus tamquam eidem principi subiectus provincias Sicilie, et Calabrie vice principis regeret, et sibi tamquam generali balio regni in omnibus obediret, non tamen aliud tractare cum ipso predicti nuntii potuerunt, nisi confederationem quamdam inter ipsum, et principem pactionibus confirmatam, licet indignum esset sic inter principem, et ipsum Petrum fuisse tractatum. Tamen propter magnam necessitatem, in qua princeps tunc erat, dicti sui nuntii tractari eam expedire viderunt, et eam principi retulerunt. Huiusmodi autem confederatione sic facta, princeps cum in Apulie partibus, ut supra memoratum est, prosperaretur, dictus Petrus assensu principis generalis balii regni nec requisito nec habito, monetam novam cudi fecit in Messana sub nomine regie Conradi II, ad quam monetam novam faciendam processit de consilio quorumdam, qui sibi adulabantur, magisque proprium lucrum, quam utilitatem regiam de ipsa moneta captabant, et contra aliquorum iudicium sanius sentientium, qui totum periculum, quod de ipsa moneta Panormitani primo, et deinde ex suggestione Philippi Pactensis episcopi, Pactenses rebellare ceperunt. Quod audiens dictus Petrus eum exfortio Messanensium, in quibus plurimum confidebat, ad civitatem Pactarum processit, et tam episcopum, quam civitatis ipsius cives a rebellione tunc revocavit. Reversus autem Messanam misit nuntios suos Panormum, qui quidem ibi recepti non fuerunt, et ipse cum Messanensibus versus Calatagironem, cuius iam cives se cum Panormitanis ad rebellandum confederare parabant, ire disposuit. Erat autem in medio palatio civitatis Messane columna marmorea perforata ad aquam ex sui summitate artificiose fundendam, cui columne cum dictus Petrus suum vexillum superimponi fecisset, ut ad signum vexilli ii, qui eum eo ituri erant, in palatio convenirent, statim quod vexillum fuit ipsi columne superimpositum, columna ipsa fracta est, et vexillum in terram columna ipsa deiectum, repositumque est dictum velum in reliqua parte columne, que post fracturam erecta remansit. Premissis quibusdam equitibus in Panormum, ipse post duos dies cum Messanensibus, in quibus totam suam spem posuerat, de Messana processit; cumque pervenisset Leuconium, et sequenti die pararet se ire Lentinum, et ivisset usque ad flumen invenit pontem a Leuconensibus fractum, intellexitque quod Leuconium, et Argiro manifeste rebellaverant. Reversus ergo in civitatem Catanie, moratusque ibi per aliquot dies, recepit tam a Messanensibus, quam ab aliis Sicilie partibus in fedelitate manentibus equitum peditumque presidium, cum iam Calatagironum, Heraclea, Biczanum, Aydona, Placia, Mistretta, Policium , et Cephaludum aperte rebellassent cum perplexus esset, et nesciret cui parti prius occurrere deberet, ecepit a castellano Castri Ioannis nuntium nomine Guaimarium qui significavit ei, quod civitas Castri Ioannis parata erat ad rebellandum, si tamen ipse properanter iret illuc, posset civitas ipsa de levi a rebellione cohiberi. Processit itaque predictus Petrus cum multitudine armatorum equitum, et peditum versus Castrum Ioannis; cumque fuisset apud S. Philippum de Argiro, intellexit ibi, quod oppidum Cesari quod est inter S. Philippum, et Castrum Ioannis, et ipsa etiam civitas Castri Ioannis publice rebellaverant. Perrexit ergo ad oppidum ipsum; cumque locus difficilis esset, nec posset de levi per insultum haberi, tractatu pacifico ad oppidum ipsum receptus est, moratusque ibi per unam noctem tantum, sequenti mane fuit ante Castrum Ioannis. Est autem civitas ipsa Sicilie posita cunctis aliis Sicilie locis situ eminentior, solo Monte Gibello superexcelsa, qui sibi ex parte orientali oppositus est. Lapidibus etiam circumquaque decisa, et rupibus angustissimis, et declivibus viis ex tribus tantum partibus accessibilis, aque abundantiam in ipsa etiam summitate montis habens. Cum ergo predictus Petrus cum exercitu ante ipsam civitatem ad duo fere milliaria pervenisset, invenit magnam multitudinem hominum civitatis ipsius hostiliter egressam ad defendendum civitatis ingressum, que ad duo fere milliaria longe a civitate poterat ex loci montuositate, et passuum angustia, et decliviositate defendi, qui cum essent homines rustici, et bellice exercitationis ignari, et viso predicto exercitu territi, in fugam ad montis altiora se receperunt. Exercitus autem ex illorum pusillanimitate, fugaque animatus, versus civitatem procedebat; quandoque ipse magis exercitus civitati vicinabatur, tanto illi magis fugiendo superius se retrahebant. Cepit itaque exercitus viam ex parte castri civitatis, in quo castro predictus castellanus cum castri servientibus, et qui fideles ipsius terre cives, qui se ibi in civitatis turbatione receperant, morabantur; qui stantes in castri menibus venienti exercitui animositatem augebant; via equidem illa, qua tendebat exercitus, poterat tantum a castro defendi, et nullo modo poterat a civibus impediri, licet cives ante adventum exercitus quasdam ibi macerias lapidum per diversa ipsius vie loca fecissent. Quibus maceriis delatis ab ipso exercitu remotis, perventum esset ad castri auxilium, et confortationem ad planitiem, que est inter castrum, et civitatem; viso autem exercitu ante castrum, remotisque quibusdam lignorum oppositionibus plantatis ad impediendum ex parte castri civitatis ingressum, omnes ipsius terre homines in fugam conversi sunt, et sic civitas capta est, et depredationi exercitus derelicta. Capta autem hoc modo civitate Castri Ioannis magnus terror vicinis civitatibus, que rebellaverant, incussus est, eo quod civitas illa invictissima erat, et pre ceteris Sicilie civitatibus tam situ, quam populo minus expugnabilis; credebaturque apud omnes, quod sicut civitas illa ita de levi expugnata fuit, ita et alie civitates, que minus illa difficiles erant, facilius essent expugnande atque vincende. Licet autem tunc in ipsius civitatis captione dicto Petro de Calabria fortune quodammodo vultus arriserit, et in magnam exultationem de tam insperata victoria cor eius exaltabatur, tamen eodem ipso die ipsoque fere momento ab illa summitate prosperitatis, in qua sic eum fortuna posuisse videbatur, degradari pedetentim quodammodo cepit, et dum ad processus eius attingunt, quo altius ascendere non poterant, in descensu iam de necessitate revolverentur. Ipsa etenim die, qua predicta civitas Castri Ioannis contra credulitatem omnium capta est, civitas Nicosie, que ab ea viginti fere milliaribus distat, captionis adhuc illius ignara rebellavit, ita quod fama, que per Sicilie diversas partes de Castri Ioannis captione processerat, et iis, qui iam rebellaverant, timorem incusserat, famam illico de Nicosie rebellione superveniente opprimebat, et securitatem iis, qui rebellaverant, excussio terrore subministrabat. Ex rebellione ergo Nicosie ceperunt plura alia loca circumadiacentia rebellare. Messanenses quoque, qui cum predicto Petro fuerant in Castri Ioannis captione, indigne ferebant, et iam id, quod in corde gerebant contra predictum Petrum, de illa civitate dolendo quodammodo propalabant post captionem ipsius civitatis. Tertio die processit dictus Petrus cum exercitu ad oppidum Hundronis, ab Aydona, et Placia per sex fere millia distans; et cum Placienses quemdam nuntium ipsius Petri ad eos pridie missum, pro eis si fieri posset a rebellione revocandis, nomine Fratrem Fortem de Ordine domus Altipassus interfecissent, et nimis tenaciter in rebellione perdurassent, idem Petrus ad suggestionem quorumdam Aydonensium sibi adherentium, et asserentium, quod ipsorum studio, qui introitus, et exitus civitatis Aydone sciebant, civitas Aydone poterat leviter capi, premissis cum eis de nocte quibusdam balistariis, ad indicium luminis sibi factum ab eis processit de nocte ipsa cum exercitu versus Aydonam; et cum premissi balistarii, et alii de supervenienti exercitu pervenissent ad locum, in quo erat quedam specula ab Aydonensibus erecta pro custodia civitatis, et speculam ipsam, partim occisis, partim fugatis inde custodibus cepissent: potuissent quidem ipsa nocte ingredi civitatem, et obtinuisse eam, nisi quia ex pusillanimitate quadam diem fieri expectabant: donec vero ipse exercitus ita staret, et diem expectaret, venerunt ad civitatem ipsam plures armati de Placia, que civitati Aydone ad quatuor fere milliaria vicinatur: venerunt etiam alii de Calatagirone, qui precedenti die fuerant ab Aydonensibus in auxilium evocati, ita quod in illo diluculo dum predictus exercitus facto insultu civitatem ingredi vellet, apparuit magna multitudo armatorum civitatem defendentium, et longe maior, quam credi potuisset. Cum autem Fulco nepos predicti Petri, iuvenis quidem animosus, nimis prope civitatem accessisset, paucis ipsum sequutis, cum exercitus paulo inferius remansisset, ceperunt illi de exercitu, visa multitudine armatorum civitatis unus post unum paulatim retrocedere; quod cum vidissent illi de civitate, animum sumserunt, ceperuntque procedere versus exercitum; et nisi predictus Fulco, qui aliis retrocedentibus cum paucis comitibus suis in superioribus montibus remanserat, exeuntibus a civitate prudenter restitisset, et gressu modesto non dissoluto, descendens, venientes quadam solerti defensione cohibuisset: Aydonenses illo die magnam stragem de exercitu predicto fecissent; locus enim erat valde declivis, minusque condecenter equites, quam pedites poterant inde descendere, illi quidam de civitate desuper incumbebant, magisque lapidibus, quam armis aliis hostes infra se positos oppugnabant; pluresque tunc de exercitu precipitio magis quam ex percussione aliqua perierunt, qui cum non essent decenter armati ad recipiendos ictus lapidum desuper missorum, se super declivia montis dissolute proripientes in fugam, dum imminens eis periculum fugere satagebant, cursu suo inordinato et stolido se altius precipitantes, in mortis se periculum iniecerunt. Aliqui etiam equites frena laxantes, ut unum quidem vitarent periculum, aliud incaute subibant; nam respuentibus equis, et parum se in illis declivibus pre fugiendi celeritate regentibus, in terram turpiter equis ruentibus corruebant, et in ipsa ruina se cum equis per terram alternatim volutantes, fuge sue aliquid in illa etiam necessitate addebant; dum ruina illa eos inferius ex clivosi loci natura traheret, et sic in illo precipitationis incommodo commodum aliquod sibi inesse sentirent. Nam quidam erant ibi nobiles Messanenses, fugientium aliarum postremi, his qui post eos forte clamabant, ne sic dissolute procederent, respondentes, indignum fore, si lapis ex alicuius rustici manu missus alicuius nobilis Messanensis tergum percussisset. Sic ergo descensum est, aliis quocumque poterant se proripientibus, aliis vero modesto et ordinato passu modo inferiora petentibus, modo se versus hostes repugnando volventibus, quousque in planitie ad pedem montis totus colligeretur exercitus. Aydonensibus autem ab insequutione se retrahentibus, et ad civitatem reversis, dictus Petrus cum exercitu ipso ad Sanctum Philippum de Argiro reversus est. Ad magnam quoque instantiam Messanensium regressus est Messanam. Antequam autem ad civitatem pervenisset, et esset in quodam Monasterio, quod dicitur Sancta Maria de Rocca Amatoris, quod a Messana minus quatuor millibus distat, occurrerunt ei ibi omnes fere Messanenses, consuetam honorificentiam sibi exhibentes. Presentiens autem ibidem Petrus, quod in crastinum in hora tertia, quando ipse ingressurum civitatem esse se dixerat, aliqui Messanenses, qui occultam conspirationem contra se fecisse videbantur, subito in eum insultum facturi essent, retinuit ibi ad comitivam suam Leonardum de Aldigerio, et quosdam alios de maioribus Messane civibus, qui cum similiter in Sicilia associaverant. Subito autem de media nocte surgens simul cum aliis, et aliis de familia sua processit ad civitatem, ad Palatium regium civitatis ingressus est. Mane autem facto ortus est clamor in civitate, quo prefatus Leonardus, et alii cives Messanenses in palatio detinentur: ille quidem Leonardus valde a populo diligebatur, propter quod ad clamorem ipsum totus populus concitatus est, et contra predictum Petrum commotus. Que res cum ad eiusdem Petri notitiam pervenisset, permisit predictum Leonardum cum aliis de palatio exire. Statim illi, qui factionis huiusmodi caput erant, cum aliquibus de populo civitatis, qui eos sequebantur, dictum Leonardum circumdederunt, et eum ducentes ad archiepiscopalem ecclesiam, universo populo ad campane sonitum convocato, ipsum in capitaneum civitatis assumserunt, factumque est statim in ecclesia ipsa colloquium, in quo multa fuerunt contra predictum Petrum posita ad concitandum populum contra eum, et ad auferendum ab eorum cordibus multorum honorum memoriam, que eis fuerant ab ipso Petro collata. Cum autem dictus Petrus hoc audiens, Carnelevarium de Papia, qui secum in Palatio erat, pluresque alios consanguineos, et affines suos misisset ad populum ad sedandam commotionem ipsius, que sic sine causa orta esse videbatur; predictus Carnelevarius, et alii a populo retenti sunt, nec ad dictum Petrum redire permissi. Provocatus est itaque adeo totus populus contra eum, ut nisi incontinenti ipse Petrus castrum civitatis Messane, castra quoque Milatii, Montis Fortis, Ramette, Scalette, Taurimenii, Calatabiani, Francaville, et castilionis in Sicilia, castra quoque Regii et Calane in Calabria prope Messanam posita redderet, ipsi statim in palatium irruerent, et ipsum ac suos omnes, qui secum ibi erant, neci traderent. Sic itaque post multas altercationes missis hinc inde tractatoribus tractatum est, et iuramento hinc inde firmatum, quod dictus Petrus predicta castra eis assignari faceret ad honorem, et fidelitatem regis custodienda per eos, et ipsi eum ac suos cum familia, et bonis suis salvos in Calabriam transire permitterent. Resignato ergo eis castro Messane, factisque ab ipso Petro mandatis ad castellanos aliorum de assignatione ipsorum eis facienda, dimissis etiam ad abundantiorem cautelam quibusdam consanguineis, et affinibus, usque ad castrorum assignationem retinendis, ipse Petrus cum suis, et cum parte bonorum suorum, quam secum portare potuit, in Calabriam transivit, dimissis quibusdam servitoribus suis cum parte rerum, que in palatio remanserant, ut post eum res ipsas in Calabriam transferrent. Ipso autem Petro transeunte Pharum, statim post exitum suum a palatio Messanenses in palatium irruerunt, et omnes res ipsius Petri, quas dimiserat ibi post se portandas, diripuerunt. Quod cum dictus Petrus in Calabria existens intellexisset, attendens quod cum Messanenses fidem sibi promissam de rerum suarum salvatione non servassent, ipse etiam fidem eis promissam licite frangere posset, cogitavit se in castrum Calani recipere, quod quidem castrum eis resignare promiserat, ut supra dictum est, nondum tamen nuntio Messanensium ad ipsum recipiendum transmissio assignaverat. Misso ergo statim post transitum suum Iordano Ruffo, nepote suo, ad partes Vallisgrate cum quibusdam armatis, ut ibi vicem eiusdem Petri gereret, ipse in castrum Calaiti ire festinavit, antequam predicto nuntio Messanensium, qui iam pro dicto castro recipiendo processerat, assignaretur. Cumque pervenisset ad castrum illud, inveniens nuntium Messanensium circa ambitum castri nondum sibi castri assignatione facta, cepit ipsum de persona, et in castro ipso posuit detinendum, quamdiu Messanenses obsides, quos ipse Petrus dimiserat in Messana, sibi redderent; fecit quoque capi quemdam filium Leonardi de Aldigerio, tunc in Calabria casu inventum. Circa id quoque temporis, quo dictus Petrus de Messana in Calabria transivit, combustum fuit Palatium regium Catohe, quod ab eodem Petro procuratum fuisse creditum est, ne Messanenses contra eum in Calabriam transeuntes se in eo receptare possent. Fecit quoque ipse Petrus muniri presidium castri Calane, monasterium Xille, et monasterium Badularie posita in Calabria supra Pharum: quemdam etiam locum, qui dicitur Sanctus Nicolaus de Latronibus prope civitatem Rhegii ad civitatem ipsam impugnandam pro eo, quod in partem Messanensium contra ipsum Petrum declinaverat: ipse autem terram Messanensem a Pharo per tria fere millia distantem, et predicto castro Calane proximam muniri fossatis fecerat, faciens fieri circumcirca eam per menia speculas ligneas, et se in ea terra, que situ quidem difficillima incolis quasi vacua videbatur, fortificare satagebat contra Messanenses, qui ad occupandam magnam Calabrie partem ad opus suum transituri dicebantur. Venerat autem diebus illis quidam familiaris, et nuntius principis nomine Riccardus de Frosina ad dictum Petrum, quando videlicet ipse Petrus de Sicilia rediens Messanam venit, qui, ipso Petro a Messanensibus expulso, in Calabriam transiens usque ad Neocastrum processerat, et procuraverat cum suis post transitum Petri in Calabria, quod castellanus castri Neocastri, nomine Fulconerus Theutonicus, qui principi suspectus videbatur, de castro ipso eiectus sit, quo eiecto Rogerius de Frosina eiusdem Riccardi pater castrum ipsum ad honorem regis, et principis custodiendum accepit. Cum autem dictus Iordanus Ruffus a predicto Petro, ut dictum est, missus, pervenisset Neocastrum cum multitudine armatorum, qui ipsum Petrum partim sine stipendiis de diversis Calabrie partibus sequebantur, dictum Rogerium compulit castrum predictum sibi resignare, in quo ipse Iordanus quemdam consanguineum suum posuit castellanum, et predictum Riccardum familiarem, et nuntium principis, ipsum quoque Rogerium patrem suum, et Guillelmum decanum Neocastrensem ipsius castellani germanum, de personis cepit, et predictum Riccardum in castro Tropee, Rogerium vero patrem eius in castro Mesiani, decanum autem in castro Montis Leonis custodiendos iniunxit. Idem Iordanus monitus, quia prefatus Riccardus quemdam nuntium suum usque Cusentiam, et partes alias Vallisgrate premisisse dicebatur, qui Petrum Ruffum a Messanensibus interfectum asserebat, ex quo facto Cusentini nomen principis, quod usque tunc in Calabria tenebatur, prius invocare, et exaltare ceperunt. Castellanum quoque castri Cusentie eiecerunt, in quo quidem facto Cusentini constanter perseverassent, nisi quia ex insperato casus ille supervenerat, et se repente firmare, ut deceret, non potuerant, ut quod ex fide ceperunt, ex debita constantia servare possent: predictus enim Iordanus, habito castro Neocastri, et predicto Rogerio, et filiis captivatis, ut supra dictum est, cum multitudine predictorum armatorum processit Cusentiam, nomine quidem regis procedens, nomen vero principis nec supprimens, nec exprimens, quin potius etiam nuntium suum misit ad principem cum literis excusatoriis de captione predicti Riccardi, et suorum asserens se ipsos cepisse ex causa seditionis, quam in Sicilia, et Calabria contra fidelitalem regiam, et statum pacificum regionis movissent. Erat ergo predictus Iordanus in Cusentia cum magna societate equitum peditumque armatorum, totamque provinciam Vallisgrate, et Terre Iordane ita sua potestate cohibebat, quod illi, qui ad exaltandum nomen principis affectabant, terrore ipsius Iordani, et militie, que secum erat, subiacebant, et eum quocumque volebat sequebantur. Audiens autem princeps, dum esset in obsidione Orie per quosdam Cusentinos, qui ad eum illuc ex timore predicti Iordani confugerant, qualiter predictus Iordanus, et Petrus de Calabria a Messanensibus fuerant eiecti, statim nuntium suum, videlicet Gervasium de Martina, ad ipsum in Calabriam misit; qui cum pervenisset Cusentiam, ubi predictus Iordanus morabatur, et vellet ire usque ad dictum Petrum, qui Messane, ut dictum est, morabatur, habiturus cum eo tractatum ex parte principis super iis, que illius temporis necessitas exigebat, idem Iordanus ipsum Gervasium ultra Cusentiam procedere non permisit; propter quod ipse Gervasius reversus est ad quoddam oppidum, quod dicitur Amindolaria, cuius oppidi dominus Rogerius nomine tunc temporis iustitiariatum Vallisgrate ex commissione dicti Petri exercebat; cum quo Rogerio cepit idem Gervasius collationem habere de iis, que in Calabria fiebant, et qualiter etiam idem Gervasius ad predictum Petrum de Calabria non fuerat transire permissus. Compertum est autem a predicto Gervasio, quod hoc ideo factum est, quia tractari dicebatur, quod Calabria in manibus ecclesie daretur. Iam enim nuntii ad Romanam curiam super hoc missi esse dicebantur, cui periculo dictus Gervasius volens occurrere, principi significavit, eique suggessit ut gentem armatam in Calabriam mitteret ad terram ipsam sue ditioni pro parte regis Conradi II nepotis sui subiiciendam, antequam de ea posset predictum incommodum evenire. Ad instantiam ergo prefati Gervasii, et quorumdam etiam Cusentinorum, qui honorem principis zelabantur, et propter hoc specialiter ad principem accesserant, misit princeps quamdam competentem comitivam equitum, et peditum armatorum, constituitque capitaneum Calabrie Conradum Truich, ut una cum predicto Gervasio terram ipsam conquireret, et gubernaret. Erat autem predictus Conradus Truich in Vallegrata, quando per principem constitutus est, recepitque predictos equites, et pedites in ingressu Vallisgrate, qui congregatis cum eis armatis aliis de familia sua, et Berardi Truich fratris sui, necnon, et plurium aliorum baronum, cum predicto Gervasio de Martina processit usque ad Antonium de Stridola. Predictus autem Iordanus Ruffus erat apud Cassanum cum tota comitiva sua, preter Cusentinos, qui pridie audito gentis principalis ingressu in Vallemgratam, ab ipso Iordano recesserant, et Cusentiam reversi erant. Interea Petrus de Calabria, qui, sicut dictum est, in castro Calane morabatur, tum quia Messanenses iam transiverant ad civitatem Rhegii, et exinde contra eum ire disponebant, tum quia intellexit, quod gens principis ingressa erat in Vallemgratam, dimissis in partibus illis Calabrie Carnelevario de Papia, Fulcone nepote suo, et Boamundo de Oppido, ut ipsi tamquam capitanei ipsarum partium facerent; et tractarent cum Messanensibus de castro Calane, et obsidibus in Messana detentis, quod viderent esse utilius tractandum: recessit de ipso castro Calane; et ivit Catanzarium ad celebrandum ibi pascha dominice resurrectionis. Celebrato autem ibi Paschate, processit Cusentiam cum paucis armatis, expectans alios de Calabria postea venturos. Ipsa autem eodem die, qua ipse Petrus pervenit Cusentiam, Iordanus Ruffus nepos eius, qui pridie de terra Cassani ad terram S. Marci cum comitiva sua profectus erat, a gente principis apud S. Marcum captus est, et in carcerem missus; quod cum supradicto die summo mane diluculo ad predicti Petri notitiam pervenisset, antequam plene factum hoc divulgaretur, de Cusentia recessit, et cum iret ad castrum Agelli, ibique se receptare intenderet, non ibi receptus est, sed deinde Catanzarum repetiit; et licet ibi se firmare proponeret, tamen quia pro parte una processerat usque Cusentiam; ex alia vero parte usque Cotronum, timens dictus Petrus, ne ab utraque parte a principali gente in Catanzario concluderetur, recessit inde cum uxore, et rebus suis, ut iret ad quoddam castrum, quod fuerat nepotis sui Iordani, quod dicitur castellum Maynardi. Et cum ibi recipi non potuerit, ivit ad castrum Mesiani, quod quidam consanguineus uxoris sue custodiebat; cumque fiducialiter appropinquaret ad castrum, Custodes ipsius castri, faciente, et procurante prenominato Rogerio de Frosina, qui ut supra dictum est, in castro ipso Mesiani captivus custodiebatur, accessum eiusdem Petri ad castrum sagittis in eum iaculatis compescuerunt. Quod videns dictus Petrus, cum in castro Mesiani se receptare non posset, ivit Tropeam, ex qua quidem civitate oriundus erat, et in qua predictus Iordanus nepos suus domicilium habuerat; ibique paululum morans fecit armari unam sagittam, ut in ea per mare recederet; cumque descendisset ad mare cum uxore sua, et uxore, ac filiis predicti Iordani nepotis suis, castellanus castri Tropee hec videns, Riccardum de Frosina, qui, ut supra dictum est, a memorato Iordano Ruffo captus fuerat, et in castro Tropee captivus custodiebatur, liberavit ob reverentiam, et timorem principis, cuius familiaris ipse Riccardus erat. Ipse autem Riccardus tali modo liberatus statim ipsius terre capitaneus pro parte principis a populo constitutus est. Qui mox, ut vidit predictum Petrum esse in litore maris cum sagitta paratum ad recedendum, fecit dare bannum ex parte regis, et principis, ut nullus de civitate Tropee cum predicto Petro in sagitta ipsa ire presumeret, alioquin proditor regis, et principis haberetur, et penam proditionis pateretur; quod bannum cum audissent Marinarii Sagitte, unus post unum Sagittam dimiserunt, sicque predictus Petrus in litore manebat, et nec per mare fugere poterat, nec ad terram Tropee redire permittebatur; fecerat enim predictus Riccardus claudi portas civitatis, et optime custodiri, ne dictus Petrus civitatem ingredi posset. Cum autem sic staret Petrus in litore, et omne sibi auxilium, et consilium debesse videretur, subito quedam barce de partibus principatus maritimam illam casu transibant, ipsisque barcis ad locatorum velle conductis, ipse cum familia sua, et predicti nepotis sui, quam tunc habuit, de nocte recessit, et Neapolim ad papalem curiam, que ibi tunc erat, profectus est. Prenominati autem Gervasius de Martina et Conradus Truich capitanei processerant de Cusentia, euntes versus Martoranum; antequam autem pervenissent Martoranum, intellexerunt, quod Martoranenses licet pridie nuntios suos misissent ad eos, ac mandatum principis se, et cives alios facere spopondissent, tunc tamen se tenere, et eos non recipere intendebant. Nihilominus autem exercitus principis ad civitatem appropinquavit: cumque civis ipsius terre gentis principalis accessum lapidibus iactis compescerent, cum locus ille difficilis esset, et valde declivis, ita quod per levem defensam poterat contra gentem illam defendi, retrocessit exercitus, et declinavit ad quoddam casale, quod dicitur Pictarella; ubi dum ipse exercitus pernoctaret, procurante Roberto de Archis, qui cum exercitu ipso erat, et predicte civitatis civis habebatur, nocte ipsa venerunt nuntii ipsius civitatis ad predictos Gervasium et Conradum, civitatem ipsam ad mandatum principis exponentes; missique sunt ad civitatem ipsam nuntii ex parte capitaneorum, qui iuramenta hominum pro parte regis, et principis receperunt. Inde autem profecti sunt Neocastrum, cumque in castro ipsius terre Neocastri esset castellanus quidam nepos dicti Petri de Calabria, nomine Iohannes de Mele, ille Iohannes statim visis vexillis principis claves castri capitaneis misit, et castro eis assignato recessit. Processit ergo exercitus principis sine aliqua resistentia usque ad oppidum, quod Seminaria vocatur. Circa eius oppidi partes Carnelevarius de papia, Boamundus de Oppido, et Fulco Ruffus nepos predicti Petri de Calabria, castra quedam revolvunt. Predicti autem Carnelevarius et Boamundus, veniente exercitu principis, requisiti a predictis Gervasio et Conrado, ad mandatum principis venerunt, et iuraverunt; dictus autem Fulco se in castro suo S. Christine recollegit, ad mandatum predictorum venire dubitans. Habebat quidem ipse Fulco preter ipsum castrum S. Cristine castrum aliud valde difficile, quod Bubalinum vocatur, que duo castra ad duodecim fere milliaria mediantibus excelsis montibus inter se distant, habentque difficilem ab aliis ad alterum transitum, qui nullo modo auferri aut impedire potest. Receptus ergo predictus Fulco in illis duobus castris, ad mandatum principis venire nolebat; licet enim sibi per predictos Gervasium et Conradum securitas data fuisset, ipse tamen Fulco, asserens Iordanum Ruffum fratrem suum post securitatem sibi promissam ab eis inique fuisse captum, eis se credere dubitabat, ne simul sibi contingere posset, quod contingeret fratri suo. Stabat ergo exercitus principis in planitie S. Martini cum pro reprimenda rebellione predicti Fulconis, tum etiam quia difficillimi transitus erant inde in antea, ut sine magno discrimine transiri non posset. Miserant autem predicti Gervasius et Conradus nuntios suos ad civitatem Giracii, que adhuc se tenebat; et sic tractatum est, quod civitas ipsa, que si resistere voluisset, non sine magna difficultate debellari poterat, sponte ad mandatum principis reversa est. Preterea civitatem Rhegii, ad quam propter difficillimos transitus exercitus ire non poterat, et preter predicta duo castra S. Christine et placeName Bubalini, que predictus Fulco tenebat, castrum quoque Stili tenebat quidam Berardus Theutonicus, qui nec aperte rebellis videbatur, non tamen castrum ipsum dimittere volebat, dicens concessam sibi fuisse castri ipsius custodiam a rege Conrado in vita sua secundum consuetudinem Alamannie: propter quod dicebat, se castrum ipsum non debere nec velle dimittere, sed ipsum ad honorem, et fidelitatem regis, et principis custodire: plures tamen suspectos, qui a facie principalis exercitus fugerant, in castro ipso receperat, propter quod videri poterat rebellionis potius quam fidelitatis. Ita autem castrum ipsum loci natura munitum, et difficile est, quod neque per insultum, neque per famem capi aliquatenus posset: est enim saxis, et rupibus circumquaque vallatum, continens circa se magnum terre nemorose, et laboratorie spatium que ad vitam sexaginta personarum cultura indeficiente sufficeret, que etiam terra caules silvestres usui hominum aptos sine aliquo seminario producit, multaque animalia pascuis indeficientibus vivunt. Interea Messanenses audito, quod exercitus principis totam iam fere Calabriam acquisiverat, et videntes se quodammodo per id voto suo frustrari, quod erat, magnam Calabrie partem in suo velle districtu habere, congregaverunt magnum exercitum equitum, et peditum armatorum, miseruntque ipsum contra exercitum principis in Calabriam. Exercitu quoque principis existente apud S. Martinum, ut supra dictum est, exercitus Messanensium ex insperato venit ad oppidum Seminarie, quod a S. Martino sex fere millibus distat; ceperuntque Messanenses ipsum oppidum, et in ipsius loci hominum preda se vitiose multum exercentes statim inde cum preda recesserunt: ita quidem eos excecavit aviditas, quod gloria illius qualiscumque vita est vilipensa, cordis balistarum sarcinulas pannorum, et aliarum rerum, quas diripuerant, ligabant. Cum ergo pervenisset ad notitiam principalis exercitus, quod Messanenses Seminariam venerant, ordinatum est, quod Gervasio de Martina remanente cum aliquibus in S. Martino ad ipsius loci cautelam, propter castrum S. Christine, quod Fulco Ruffus ibi prope tenebat, et in quo aliqui Messanensium diebus illis dicebantur receptati esse, Conradus Truich capitaneus cum exercitu principis versus Seminariam iret. Sed quia auditum est, quod Messanenses iam de oppido ipso etiam preda recesserant, propter hoc divisus est principalis exercitus, parte sub Capitaneo in Seminariam procedente, alia pars sub Roberto de Archis per alterius vie compendium contra Messanenses exiret, ut Messanenses ante, et retro ab utraque intercepti manus eorum evadere non possent. Procedente ergo hoc modo utraque parte exercitus, ventum est ad planitiem, que est inter Seminariam, et nemus Solani, qui locus Corona vocatur. Cum autem Messanenses vidissent principalem exercitum, primo pede se collegerunt in unum; et quia timor eis apparitione principalis exercitus repentinus irruerat, ceperunt quidem non deliberare quid agerent, sed quodammodo fluctuare. Capitaneus autem principalis exercitus, et pauci alii de ipso exercitu, qui cum ipso capitaneo ad planitiem illam acceleraverant, videntes multitudinem Messanensium ita collectam, nolebant quidem a principio ipsos aggredi, tum quia equi fatigati erant ex properantia veniendi ad locum illum, ad quem aridus et montuosus erat accessus, tum quia maior pars exercitus retro erat, nec adhuc ad planitiem venerat, et ideo expectabant. Dum autem sic capitaneus staret cum illis paucis ad aspectum Messanensium, vidit moveri vexilla eorum alterum contra alterum cum quadam tumultuositate, ex quo inordinato, et tumultuoso motu comprehensum est, quod Messanenses pavorem iam ex apparitione principalis exercitus concepissent, et turbarent inter se, nec scirent quid facerent. Dum ergo considerante hoc capitaneo, ecce apparuit Robertus de Archis cum illa parte exercitus, quam ducebat. Cumque Messanenses ita inter se scrutantes tumultuarent, subito contra eos predictus capitaneus cum Roberto de Archis, et illis paucis, qui tunc ibi inventi sunt de exercitu principis cum magna animositate se proripuit; cui quidem aliqui de Messanensi exercitu equites resistere tentaverunt, sed statim uno eorum, qui caput Messanensis exercitus dicebatur, per ictum Conradi Truich capitanei exercitus principalis, mox quoque alio per ictum Roberti de Archis ab equis eorum in terram deiectis, statim totus ille Messanensium exercitus dissolutus est, et turpiter se convertit in fugam. Tunc plures Messanenses instante principali exercitu interfecti sunt, alii gladio, alii vero ruina, dum semper in via sicut melius poterant fugientes precipue montium eis occurrentium, vel ex timore periculum, quod fugiebant, videre non poterant, vel quasi unum de duobus periculis, que vitare non poterant, eligebant. Aliqui profecto de oppido Seminarie, qui depredationem, ut dictum est, a Messanensibus passi fuerant, sequuti sunt principalem exercitum per Seminariam transeuntem, sub spe recuperandi bona eorum, que a Messanensibus asportabantur. Horum quidem aliquis sive masculus, sive femina, ex illo exercitu Messanensium equitem, sive peditem armatum capiebat, et si volebat, interficiebat; pluresque illo die de Messanensibus ab illis de Seminaria propter odium depredationis predicte, quam ab illis de exercitu principis interfecti, et vulnerati fuisse dicuntur, ita quod pauci ex eis salvi evadere potuerunt. Capti autem fuerunt ex eis quinquaginta septem numero, qui alicuius valoris homines esse existimati sunt, et in carcerem missi: alios autem, qui interfecti, aut capti non sunt, vel fuge desperatio, vel vilitas persone servavit, et salvavit. Ex illa igitur expugnatione Messanensium civitas Rhegii ad mandatum venit. Captum est etiam castrum Calane, quod Messanenses usque tunc tenebant ab eo tempore, quo, ut supra dictum est, predictus Petrus de Calabria ab ipso recesserat. Cum autem sic in Calabria gereretur, princeps erat adhuc in obsidione Orie: cumque civitatem ipsam angusta obsidione teneret, Thomas de Oria, qui caput factionis, et rebellionis ipsius, et Brundusine civitatis erat, videns civitatem ita obsidione circumdatam, quod nullo modo ex ea pateret egressus, cum vires, et subsidium aliquod a Brundusinis recipere obsidione principis impediretur, nec posset nec haberet unde stipendia solveret soldaneriis, quos ad defensionem civitatis tenebat: ad fraudolentia commenta se convertit, misitque principi nuntios suos, significans ei, quod ipse et Orietani libenter se, et civitatem Orie in manibus dare volebant; sed quia iuramento, et pactionibus inter se, et cives Brundusii habitis tenebantur Orietani nihil sine conscientia Brundusinorum facere, petebat sibi dari tempus, ei copiam mittendi nuntios ad civitatem Brundusii, ad notificandum civibus Brundusinis qualiter ipsi Orietani nullo modo contra principem tenere se poterant, propter quod ipsi mandatum principis facere omnino disponerent; et ad persuadendum etiam Brundusinis, quod et ipsi similiter mandatum principis facerent: cui rei si forte Brundusini refragarentur, nuntii ipsi eis exponerent, qualiter Orietani penitus a societate sua recederent, et ad principis mandatum redirent. Princeps autem petitione ipsius Thomasii, et Orietanorum super hoc audita considerans, petitionem talem non ex fraude, sed ex necessitate procedere, quam Orietani ex nimia obsidionis angustia pati videbantur, dedit eis copiam mittendi nuntios ad Brundusinam civitatem, prout illi petierunt. Missi sunt ergo nuntii Orietanorum Brundusium non quidem pro causa predicta, quam principi exposuerant, sed ut Brundusini per eos pro soldaneriis Orietanis stipendia mitterent, qui iam ultra sine stipendiis retineri non poterant. Reversisque nuntiis ipsis a Brundusio infra diem statutum cum stipendiis soldaneriorum, dum crederet princeps statim post reversionem nuntiorum ipsorum, civitatem, iuxta quod Orietani promiserant, esse dedendam: Orietani responderunt, quod nullo modo se dedere vellent, sed pertinacius in antea, quam olim, in rebellione perseverare, declarantes veram causam pro qua nuntios ad Brundusium miserant, et commendantes se, quod principi super hoc illusisse videbantur. Multum enim eis tunc illa fraus profuit, quia fraude illa mediante, et superveniente postmodum causa maiore, deditio civitatis illius tunc dilata est. Si enim princeps ad obsidionem civitatis ipsius ad modicum tempus ultra institisset, proculdubio eam ad mandatum suum tunc habuisset; sed quia maiora ipsum negotia trahebant, oportuit ipsum obsidionem ipsam dimittere, ut utilioribus se laboribus occuparet. Pervenit enim ad notitiam principis, quod Octavianus apostolice sedis legatus magnum exercitum congregaverat, et in Apuliam cum ipso exercitu venire parabat. Recessit ergo princeps ab obsidione Orie, et ivit Melphiam, ipsoque in civitate ipsa morante, pro eo quod quedam susurra hominum ibi, et in civitate Potentie esse videbatur; Gualvanus Lancea avunculus eius ad civitatem Potentie profectus est, et eam sapienter, prout temporis qualitas dabat, reformavit, et in bono statu composuit, et ad principem in Melphiam reversus est. Princeps autem in Melphia ipso Gualvano dimisso, pro ipsius civitatis, et adiacentium partium statu pacifico conservando, Luceriam ivit, et congregato ibi magno exercitu tam de ipsius terre incolis, quam aliarum Apulie partium, et de Theutonicis, et aliis soldaneriis, quos per Apulie partes dispersos habuerat; prima die Mensis Iunii, 13. indictionis, cum exercitu ipso exivit, et in campum processit continuato progressu ad montem Formicosum, quem imperator Federicus mutato nomine Montem Sanum vocari iusserat. Iam enim papalis exercitus venerat usque ad locum, qui vocatur Bulsida, quod princeps intelligens valde gavisus est: audiverat enim a tempore patris sui imperatoris Frederici, quod quedam scriptura inventa fuerat, ex qua vaticinari videbatur, quod unus de posteris imperatoris ipsius in loco illo Bulsida magnam victoriam esset habiturus. Propter quod, cum ex casu insperato papalis exercitus ad locum iam ipsum venisset, credebat princeps, et pro firmo sperabat, advenisse tempus de illius scripture vaticinatione, quod in persona ipsius principis predicti imperatoris filii compleretur, eratque sibi in argumentum precedens victoria, quam sibi feliciter, ut supra memoratum est, apud Fogiam de hostibus habuerat, que preparatoria et incentiva ad maiorem futuram victoriam esse videbatur. Cum ergo papalis exercitus esset in loco illo, princeps ad Guardiam Lombardorum, que sibi rebellis erat, processit, intendens ipsam terram anticipare, antequam papalis exercitus ad ipsam veniret. Erat autem in ipsa terra quedam magna comitiva armatorum de parte ecclesie, qui terram ipsam defendebant, ita quod princeps tunc ipsam capere non potuit. Cum propter collium oppositionem videri non posset ab exercitu principis, in quam partem iret: ab aliquibus credebatur, exercitum ipsum retrocessisse ob timorem principis: ab aliquibus non immensam illius exercitus multitudinem metientibus putabatur, non quod fugeret, sed quod per loca vallosa exercitus ipse incederet, et se contra principalem exercitum in loco tutiori collocaret. Ad hanc ergo dubitationem tollendam missus est a principe comes Henricus de Sperneria, cum quibusdam Theutonicis armatis ad explorandam viam predicti papalis exercitus; qui comes cum predictis armatis procedens, cum pervenisset ad nemus, quod est prope Frequentum, constituit predictos armatos in quodam loco ipsius montis, depresso quidem, et arboribus obsito, ipseque ad superiores nemoris partes ad explorandam viam predicti exercitus solus processit. Cumque ita explorando procederet, incidit in quosdam armatos de papali exercitu, qui per nemus illud casu discurrebant, et cum ipse solus esset, illi vero pauci, dum per amfractus nemoris vellet ab occursu illorum secedere, et fugiendo quodammodo trahere eos versus locum, in quo suos comites armatos dimiserat, in illis viis nemoris cespitavit equus eius, totusque in terram revolutus ipsum in terram deiecit; sicque ipse comes ab illis de papali exercitu eum insequentibus captus fuit. Cumque ducerent eum captum, nec tamen scirent quis esset, nec presumerent eum magnam de principis comitiva esse personam, pro eo quod sic solum in nemore illo ipsum invenerant quasi errantem, studebat dictus comes, quasi viarum ad exitum illius nemoris conscius, ducere illos per locum, ubi comites suos dimiserat, ut ab eis posset sibi succurri. Cumque ad locum illum cum ipsis suis ductoribus pervenisset, non invenit comites suos ibi, unde quodammodo desperatus credebat e manibus illorum ex tunc evadere non posse. Licet autem in eo facto de comitibus suis non inventis fortuna sibi adversata fuisse videretur, tamen statim sibi in ipsius contiguo adversitatis arrisit; nam cum paululum e loco illo processissent, apparuerunt de prope quidam Saraceni arcerii de principali exercitu, quos cum dictus comes Henricus cognovisset, statim clamavit eos vocans compatres, quo nomine Saraceni et Theutonici de principali exercitu se ad invicem vocare assueverant. Illi autem voce comitis audita, ipsoque cognito, statim in eos, qui eum captum ducebant, irruerunt; et comite liberato, alios ex eis occiderunt, alios vulneraverunt, alios ceperunt, alios in fugam turpiter converterunt, et cegerunt. His itaque de comite Henrico gestis, principalis exercitus, qui predicto modo de loco, in quo primo steterat, se movens, per collium oppositionem disparuerat, ex alia parte, que ad aspectum papalis exercitus directa erat, prope Frequentum apparuit de viso. Princeps cum suis, versusque ipsum papalem exercitum procedebat, intendens eidem exercitui contra se venienti occurrere, et cum ipso pugnare; papalis autem exercitus viso, quod princeps ad eius aspectum non quidem ex illorum multitudine territus, sed ad pugnam accensus, ad veniendum contra eos castra movisset, non ultra processit, sed in loco se fixit: quo viso princeps similiter cum exercitu suo stetit, nec tunc prius illos appetiit, sed ad stationem, unde se moverat, est reversus. Erat autem circa partes illas quidam locus eminens, de quo princeps consideravit, ut sapiens, quod si locus ille caperetur ab hostibus, magnum sibi posset evenire nocumentum; quia loco illo ab hostibus habito, federum ex illa parte capitanate non posset ad suum exercitum pervenire, et in eo loco princeps castrametatus est, in quo ante, et retro hostes habebat; ex una enim parte erat Guardia Lombardorum rebellis, in qua erat quedam pars papalis exercitus, ut predictum est, ex alia vero parte erat legatus cum exercitu infinito. Cum ergo post paucos dies predictus legatus cum papali exercitu a loco, in quo erat prope Frequentum recessisset, versus predictum locum eminentem venturus, princeps credens, quod pro occupando loco ipso veniret, statim cum exercitu suo se movit, et contra papalem exercitum venientem animose procedens, ut predictum locum eminentem preoccuparet, et defenderet, contra hostes recepturus pugnam, si illi tanti essent antequam ipsam inferrent. Procedente autem sic principe contra eos, illi ad principis animose venientis aspectum non venerunt, nisi usque ad nemus, quod est extra Frequentum, ibique se in quodam loco tuto locaverunt, et tentoria sua ibi fixerunt. Videns autem princeps, quod illi ultra non procedebant, ipse similiter ultra non ivit, sed ad stationem suam reversus est. Erat autem locus ille, in quo se fixit tunc papalis exercitus, ex tribus undique partibus naturali terre montuositate vallatus, ex quibus partibus nullus in eo de facili poterat haberi accessus; ex altera vero parte ad aspectum principalis exercitus clivositate mediocri in planitiem quamdam locus ille vergebat; sicque ibi exercitus ille collocatus erat, ut ipsis euntibus contra alios esset inde descensus, aliis vero ad eos accedentibus esset ascensus. Ex illa ergo parte mansionis illius, que ad aspectum principalis exercitus erat, et que non ita sicut tres alias mansionis partes, naturaliter munita videbatur, facta est quedam clausura de paliciis, tantaque erat ipsius exercitus multitudo, qui ibi tunc collectus erat, quod hastarum solummodo elevata congeries ad similitudinem alicuius nemoris apparebat. Cum ergo sic in aspectu mutuo uterque staret exercitus, et exercitus papalis incomparabiliter maior, et copiosior, quam exercitus principis appareret, expectabat princeps, ut ipse requireretur ad bellum; tum quia ipse ad defensionem terre stabat, non quidem oppugnare debebat, sed oppugnantibus resistere, satis esse credebat; tum quia, ut dictum est, sine comparatione maior erat exercitus ille, quam suus, cum innumerabilis esset in eo multitudo peditum; equitum quoque numerus exercitus sui in septuplum videbatur excedere. Stabat ergo princeps bellum exspectans ab inimicis, nec tamen illi de loco illo ubi tentoria fixerant, et se circumquaque concluserant, ullo modo exibant. Unde cum aliquot dies in huiusmodi princeps belli exspectatione stetisset, cogitavit, quod ideo illi eum aggredi dubitarent, quod ipse cum exercitu suo in eminentiori parte stare videbatur; propter quod, ut eos ad bellum posset allicere, decrevit de loco illo in planum descendere, et exercitui papali magis appropinquare; et quia certum gerebat de bellando propositum, et sic suam tunc volebat experiri fortunam, ut solus vincendi amor ipsum ad bellandum impelleret, ut nulla eum expugnationis in se forsitan faciende verecundia vel formido retraheret, effossis de loco illo tentoriis, in tres acies totum suum divisit exercitum; et quum tribus aciebus illis exclaratus descenderet in planum, ecce tres aquile super exercitum ipsum apparuerunt volantes in ere, quod omnes illi de exercitu, et Theutonici maxime videntes ceperunt exultare letitia, quasi certe victorie signa ex illa aquilarum supervolantium apparitione comprehendentes: unde et prius ad pugnandum et nocivi, et ardentes fuerant, tunc magis ac magis ex illo signo aquilarum accendebantur ad pugnam. Taliter igitur procedens princeps ad unius stadii spatium appropinquavit, parans se ibi ad pugnam recipiendam. Ipse enim pugnam eis inferre non poterat commode, nisi illi de clausura illa, qua circumcingebantur, exirent; quia si princeps eos in illa clausura invaderet, palicia illa, quibus papalis exercitus se totum clauserat, magnum sibi posset ad victoriam impedimentum inferre. Precedebant autem pedites principis cum arcubus balistisque adeo prope clausuram, ut illos de papali exercitu ad exeundum allicerent, quod mittebant in eos sagittas, et eos quatenus poterant, lacessebant; sed nullo modo de sua se statione movebant: immo si quando aliqui sui pedites extra clausuram exire tentabant, equites eos celeriter revocabant, manifesteque ostendebant, quod bellandi animum non habebant. Videns ergo princeps, quod ipso taliter bellum desiderante, adversarii sui bellare sic penitus recusarent, cum principis acies esset in eo loco, ubi si bellum committeretur, melior adversariorum suorum conditio futura esse videbatur, cum per sex fere horarum spatium princeps in illo loco fuisset ad bellum recipiendum paratus, ne amplius in vanum ibi sic stare videretur, cogitavit ad stationem suam retrocedendum. Sic tamen retrocessionem ipsam sapienter fieri procuravit, ne, ipso retrocedente, adversarii sui, qui in loco eminenti, ut dictum est, stabant, contra eum in ipsa retrocessione incaute irrumperent, et aliquod sibi, sicut sepe fieri solet in talibus, nocumentum inferrent. Disposuit ergo princeps, quod prima acies sua, que castris hostium vicinior erat, et secunda similiter, que prope ipsam, in loco sito fixe, et stabiles permanerent, ipsisque duabus aciebus in loco suo sic stantibus, tertia acies, que ultima erat, moveretur, et modesto ac ordinato regressu ad unum stadium de loco suo retrocederet, et ibi ordinata maneret; quo facto etiam acies subsequenter prior ipsa de loco suo similiter moveretur, et ad locum, unde acies tertia recesserat se ordinata retrocessione reciperet; ac deinde prima acies, que in castrorum hostilium vicinitate remanserat, ad locum, unde secunda acies recesserat, reliquis duabus aciebus non nimis longe ab ipsius tutela distantibus verteretur. Sicque factum est, quod aciebus ipsis gradatim una ante aliam cum predicta cautela retrocedentibus, adversarii non minus de sapientia, et prudentia principis obstupescentes, quam de sue armate potentia trepidantes, nullo modo contra ipsum in ipsa etiam huiusmodi exercitus retrocessione exire ausi fuerunt: et princeps composito, et inoffenso regressu ab hostium suorum facie ad stationem suam, ubi prius steterat, regressus est. Post recessum quoque principalis exercitus facta sunt de ingenio marchionis Bertholdi quedam lignea instrumenta triangulata sic artificiose composita, quod de loco ad locum leviter ducebantur, et quocumque modo revolverentur, semper ex uno capite erecta constabant. His ergo ligneis instrumentis papalis exercitus ex illa parte, qua erat exercitus principalis aspectus, se circumcinxit, et sic se ipsorum compositione vallavit, ut non de facili ex illa parte posset irrumpi. Mirum autem, videlicet quod papalis exercitus etiam provocatus ad bellum non exivit; cum sicut dictum est, exercitum principis in immensum excedere videretur; additus enim erat ipsi exercitui diebus illis quidam alius papalis exercitus, qui sub Archipresbytero Paduano predicti legati vicario per partes principatus ad invadendam, et conquirendam Calabriam dirigebatur. Eo etenim tempore magnus papalis exercitus sub predicto Octaviano legato apostolice sedis in Apuliam venire dispositus erat. Ordinatus etiam fuit predictus Archipresbyter cum magna comitiva equitum, et peditum ire in Calabriam; et predictus Petrus Ruffus de Calabria, qui, ut supra dictum est, pridem fugiens ad Romanam curiam se contulerat, ordinato navilio constitutus fuit ire per mare cum archiepiscopo Cusentino noviter a papa creato. Itaque fuerat inter ipsos cognitum, ut simul eodemque die archipresbyter ille, cum exercitu, quem ducebat per terram, et predictus Petrus per mare Calabriam invaderet. Dumque in Calabria utrinque procederetur, Archipresbyter predictus, qui iam ad duas fere dietas cum predicto exercitu Calabrie finibus appropinquaverat, a predicto legato apostolice sedis ad subsidium magni papalis exercitus, qui contra principem stabat, in itinere Calabrie revocatus est. Cuius revocationem predictus Petrus, cum per mare proficisceretur, ignorans de illo, quod cognitum fuerat, a se simul cum predicto Archipresbytero ex diversis partibus invadendam esse Calabriam, ad castrum S. Lucidi de Vallegrata cum navigio predicto pervenit, et in castro ipso cum predicto archiepiscopo, et armatis, quos duxerat, se receptavit. Statim autem sparsus est in Calabria, et presertim in civitate Cusentie rumor, quod predictus Petrus eum duodecim galeis, et infinita multitudine armatorum per mare venisset, et quod papalis exercitus per terram veniens ex duabus partibus, videlicet predictus Archipresbyter per introitum Morani, et Oddo marchio de Honebruch, cui comitatus Catanzarii per papam concessus erat, per introitum pontis Roseti, Vallisgrate fines intrasset; et quod Gervasius de Martina, multique cum eo armati, qui apud castrum Vallis ad defensionem finium Vallisgrate stabant, a papali exercitu capti essent. Item quod duodecim galee Brundusinorum venissent ad maritimam Cutroni ad partes Terre Iordani pro parte ecclesie oppugnandas, et quod princeps apud Guardiam Lombardorum a legato apostolice sedis, et papali exercitu, qui ibi erat, foret expugnatus in campo. Dum autem rumores huiusmodi per Calabriam, et presertim in civitate Cusentie ducerentur, et diversorum narratione hinc inde venientium firmarentur, magisque verisimiles in eo viderentur, quod predictus Petrus de Calabria ad predictum castrum S. Lucidi, quod a civitate Cusentie ad quindecim milliaria vicinatur, sic audacter, et secure cum uxore sua, et aliis mulieribus ipsius quas pridem fugiens de Calabria secum duxerat, descendisset, quod non videbatur ab eo potuisse acceptari, nisi cum multitudine armatorum magna venisset, et nisi rumores illi, qui dicebantur de ingressu papalis exercitus in Vallegrata, et de captione predicti Gervasii, et suorum, et de expugnatione principis in aliquo veri essent: venit quidam nuntius dicti Petri Cusentiam cum literis eius, et archiepiscopi Cusentini, per quas universitati ipsius civitatis ex parte apostolica firmiter, et expresse mandabant, ut incontinenti nuntios mitterent ad eorum presentiam pro parte totius universitatis ipsius, mandatum per eos apostolicum recepturos; alioquin in sequentem diem essent cum toto eorum exfortio ad ipsius civitatis excidium, cum autem tunc temporis quando hec fiebant, omnes fere meliores homines civitatis Cusentie ab ipsa civitate abessent, quoniam cum predicto Gervasio de Martina ad defensam finium Vallisgrate apud castrum Vallis morabantur, nec remansissent in civitate ipsa nisi quidam populares, et illi, qui vel de personis nobiles erant, vel nullum armorum exercitium habere videbantur, veniente predicto nuntio Petri de Calabria cum literis illis, homines civitatis predicte qui ibi tunc inventi fuerunt, diuturnitate quietis, et pacis, quam a tempore imperatoris Federici habuerant, inexperti, et prorsus ignari guerrarum, cum nescirent nec per angustiam temporis previdere possent, quid melius esset eis in illo articulo faciendum, cum presertim civitas ipsa Cusentie propter incendium, quod anno preterito passa fuerat tam domibus quam aliis, que ad defensionem competerent, esset immunita: ex illa minaci, et aspera predicti Petri, et archiepiscopi requisitione providerunt, ut nuntios ad predictum Petrum, et archiepiscopum mitterent, non quidem, ut aliquod mandatum apostolicum ab ipso reciperent, sed ut ipsorum nuntiorum missione, et tractatu super instante negotio hinc inde habendo, dictus Petrus, et archiepiscopus morandi apud S. Lucidum occasionem haberent, donec lateret certitudo de predicto Gervasio, et aliis, qui capti esse dicebantur, vel si hoc factum esset, dictus Gervasius totum hoc negotium sciret; vel ipse veniret, vel cives Cusentie, quos secum habebat et alias ad defensam civitatis ipsius mitteret. Missi sunt ergo nuntii a civitate Cusentie in S. Lucidum ad predictum Petrum de Calabria, et ad archiepiscopum Cusentinum; missi quoque sunt nuntii, et litere ad predictum Gervasium de Martina, per quos sibi totum negotium declarabatur et petebatur, ut de defensione civitatis provideret, sicut esset ad eorum salutem, et fidem melius providendum, et ad explorandum etiam de statu ipsius Gervasii, et aliorum; ut si verum esset, quod de ipsorum captione dicebatur, et de aliis etiam rumoribus, que, ut supra dictum est, contra salutem principis testabantur, procederetur ab eis in antea, sicut esset pro qualitate ipsius procedendum. Cum ergo predicte civitatis nuntii profecti essent ad castrum S. Lucidi, ubi predicti Petrus, et archiepiscopus Cusentinus erant, invenerunt eos cum paucis quidem amicis, quos de partibus Terre Laboris secum navigio duxerant. Verumtamen quia dictus archiepiscopus commissionem ab apostolica sede habebat Cruce signandi homines ad auxilium ecclesie sub ea remissione, et indulgentia, que conceditur illis, qui Crucesignantur ad auxilium Terre Sancte: multi rustici, et ignobiles de maritima illa et adiacentibus villis, audita tam grandi remissione, et indulgentia, que fiebat a predicto archiepiscopo illis, qui vellent Crucem recipere, ad locum ipsum confluxerant, et Crucem ab archiepiscopo ipso receperant, pro timore, et pro servitio ecclesie, et si opus esset, sub spe remissionis. Itaque fere duo millia hominum Crucesignatorum cum predicto Petro, et archiepiscopo iam erant, preter illos, qui cum eis venerunt navigio Terre Laboris. Statim autem quod predictus Petrus, et archiepiscopus viderunt nuntios civitatis Cusentie ad se venientes, primo quidem eos leta, et curiali facie receperunt, magna eis, et civitati Cusentie promissa ex parte ecclesie facientes. Intelligentes vero, quod civitas Cusentie vocaverat Gervasium de Martina ad defensionem finium Vallisgrate, statim quidem totus exercitus principalis, qui cum eo erat in castro Vallis, ipseque turbatus est, ceperuntque omnes, et illi precipue qui partem principis contra predictum Petrum amimose tenuerant valde timere, et quilibet de se potius quam de defensione provincie cogitare; timebant enim de Potentia, in qua dictus Petrus sic subito erectus esse videbatur ex multitudine hominum, que ad ipsum tunc confluxisse dicebatur, longeque plus de eo, quam verum referebatur. Cum itaque sic exercitus ipse titubaret, ex his quedicebantur, omnesque addissolutionemipsius exercitus proinde tendere viderentur, Gervasius de Martina, qui capitaneus ipsius exercitus erat, habito cum baronibus, et aliis secum existentibus consilio, captis quibusdam de Cusentinis, qui suspecti de ipsius Petri parte videbantur, omnes alios Cusentinos, qui in ipso exercitu secum erant, Cusentiam remittendos decrevit, eisque sub iuramento fidei precepit, ut euntes Cusentiam sic facerent, ut predictum Petrum vel caperent, vel fugarent, ipse vero Gervasius cum aliis remansit in exercitu expectans. Venientes ergo Cusentiam invenerunt Petrum prefatum magna hostium multitudine circumfultum, ex quibus, licet multi, non affectionibus, et armis decentibus armati, alii gladiis, alii vero armis, alii erant prout poterant licet incompetenter muniti. Licet autem eis competentia arma deessent, animositatem tamen quamdam habere videbanlur, se mori paratos pro servitio ecclesie conclamantes, incitantes etiam dictum Petrum, ut illico exirent in campum, et ipsos ad hostes ecclesie debellandos producerent in sequentem diem contra Gervasium de Martina, ubicumque eum invenire possent. Statim ergo quod venerunt predicti Cusentini Cusentiam, et potentiam dicti Petri viderunt, alii ex eis secesserunt, nec ante faciem eius apparere voluerunt, alii vero ut efficacius possent operari ea, que predictus Gervasius eis facienda de ipso Petro mandaverat, comparuerunt, quibus mandatum ecclesie iurare fecit, astantibus sibi viris armatis paratis ad capiendum, et offendendum omnes illos, qui ad ipsius Petri iussum mandata ecclesie iurare forte reniterent. Compulsi ergo tunc illi mandatum ecclesie ex necessitate magis quam corde iuraverunt. Videntes autem, quod in personam ipsius Petri nihil facere vel etiam acceptare auderent propter magnam hominum multitudinem, que circa ipsam erat; cogitaverunt, ut id, quod per vires eorum facere non poterant, dolis operarentur, ut sicut dictus Petrus per dolum, et falsos rumores per Calabriam seminatos, in Calabria taliter receptus esse videbatur, sic et inde per dolos, et falsas adinventiones expelleretur. Ordinatum est ergo per Cusentinos, quod nuntii mitterentur ad maritimam S. Lucidi, relaturi rumores per maritimam illam, et sparsuri, quod gens de Calabria ventura erat ad castrum S. Lucidi, ad uxorem dicti Petri capiendam; qui relatores ita fecerunt, quod rumores huiusmodi ad uxorem dicti Petri pervenire possent; sicque rumores ipsi a diversis concorditer recitarentur, quod credibiles viderentur. Ordinatum est etiam a Cusentinis predictis, quod submitterentur quedam persone ex parte aliquorum, qui predictum Petrum diligere viderentur, asserentes ei se occasione ex parte ipsorum, atque testantes quod se custodiret, quia ab illis, qui et magis adherere videbantur, sibi proditio tractaretur; sicque positum est, quod Gervasius de Martina de nocte venire deberet, quo ante civitatem existente, ipse Petrus ab illis, qui in civitale essent, immisso in civitate igne, caperetur. Euntibus ergo predictis nuntiis, et relatoribus ad maritimam S. Lucidi, et predictos rumores in maritima spargentibus eo modo, quo credibiles dicte uxori Petri de Calabria facti sunt: statim ipsa rumoribus ipsis auditis, et sibi multorum concordi assertione verificatis, misit literas, et nuntium viro suo apud Cusentiam, que litere ad eum de media nocte pervenerunt continentes, qualiter ipsa timens valde ne caperetur a gente illa, que contra eam ventura de Calabria dicebatur, rogabat, et sollicitabat eum, quod sibi succurreret. Ita etiam eadem nocte quidam missi ab aliquibus de parte sua venerunt ad eum, qui tremore simulato, secreta et confessione dixerunt ex parte illorum, a quibus ad eum missi esse videbantur, quod ipse Petrus se custodiret, et si caute posset, de civitate recederet; quia pro certo contra eum ab illis, qui sui esse videbantur, proditio tractabatur; itaque nisi se custodiret, proculdubio sic ordinatum erat, quod caperetur. Multaque sibi alia figmenta suggesserunt, per que dictus Petrus ad ea credenda, que dicebantur, moveretur. Iisque dictis Petrus attonitus, intelligens etiam, quod iudex Iohannes de Martorano, qui secum de curia Romana venerat, per Robertum de Archis iuxta Calabriam apud Martoranum captus fuerat, et dum duceretur Neocastrum a quibusdam sibi occurrentibus interfectus in via. Audieus, quod dictus Robertus de Archis venturus erat supradicta die cum magna multitudine hominum contra eum, perpendens quoque, quod Cusentini de ipsius captione tractabant, et quod illi, qui principis partem fovebant, intendebant ignem mittere in civitatem, habito cum predicto archiepiscopo Cusentino in ipsa nocte tractatu, et deliberatione, que in illa temporis angustia potuit haberi, summo diluculo fecit edici, quod ipse volebat facete monstram de armatis, qui secum erant, et aliis, qui ad ipsum confluxerant, in campo ante civitatem; factaque ipsa monstra, procedere ad incendendum quoddam casale predicti Roberti de Archis prope civitatem Cusentie positum, quod Venera vocabatur, ac deinde prandio ire contra Gervasium de Martina, ubicumque eum inveniret. Egressus est itaque ipse cum archiepiscopo Cusentino, et armatis equitibus, ac innumera multitudine peditum extra civitatem, et simulata quadam monstra, ibi cepit procedere contra casale predictum, credebaturque ab omnibus Cusentinis, quod ipse ad casale predictum iret, et postea reversurus esset ad civitatem, dimiserat enim tam ipse, quam archiepiscopus coquos, et ministros alios ad prandium. Cum igitur usque ad pertinentias ipsius casalis processisset, et pedites eum longe retro sequerentur, cepit statim ipse, et qui cum eo erant, tenere viam, qua itur ad S. Lucidum, ex quo facto, et exeundi festinantia cognitum est, quod fugeret. Reversisque peditibus, qui post eum ibant, cum Cusentini eumdem Petrum fugisse cognovissent, valde contristati sunt, et turbati, quod sic eos dictus Petrus eluserat, et a manibus ipsorum evaserat, nuntiaveruntque statim Gervasio de Martina, qui hoc audito cum gente, que sibi remanserat, profectus est ad castrum Montis Alti, quod propter adventum dicti Petri rebellaverat. Cumque ipsius castri municipes se contra ipsum Gervasium satis animose defenderent, ita quod aliqui ex suis insultu castri ipsius fuerint lethaliter vulnerati, tandem per fortunam regis, et principis potentiam castrum ipsum violenter captum est, igneque crematum. Capto, vero, et combusto ipso oppido Montis Alti, processit exercitus ad castrum Ronde, quod similiter ex adventu ipsius Petri rebellaverat; et licet aliqui de illis, qui cum predicto Petro venerant, ibi essent, et ipsius loci municipes ad resistendum animarent, tamen statim quod exercitus ante oppidum fuit, et ipsum oppidum cepisset, incole loci ex timore instantis exercitus omnem animum, et vigorem ad se defendendum amiserunt, solumque illi, qui a Petro predicto fuerant missi, oppidum regere et exercitum repellere satagebant. Videntes autem, quod municipes animum, et vigorem amiserant, nec ipsos ad resistendum iuvare volebant, in fugam exercitu iam intrante conversi sunt, et cum predicto Petro apud S. Lucidum se receperunt. Capti autem sunt ibi quidam Neapolitani. Canaymus de Grisagni cum resistere vellet, aliis fugientibus, apprehensus est, delentusque in carcere, in Apuliam missus. Capto autem castro Ronde, cum exercitus pararet se ire versus S. Lucidum contra predictum Petrum, qui se ibi cum suis receperat, dictus Petrus hoc audiens, galeas, in quibus venerat, cum archiepiscopo, et omnibus illis, qui cum eis venerant, et de Cusentia, et Ronda fugerant, festinanter ascendit, profectusque est Tropeam. Cumque ibi non fuisset permissus ad terram descendere, recessit inde, et tentavit ire Messanam. Messanenses autem hoc presentientes, cum ipse Petrus esset adhuc in ingressu Phari, et ibi quiesceret, miserunt ad eum nuntios, sibi prohibentes ne ad civitatem veniret, immo potius de loco illo discederet. Recessit ergo Petrus ad insulam Lipari, ibique aliqua exenia de pane et rebus victui necessariis, quibus plurimum indigebat, a communitate, et singularibus personis liparensibus recipiens in Terram Laboris regressus est. Licet autem predicti Petri adventus in Calabriam in offensionem, et damnum principis attentatus fuisset, magnam tamen principi utilitatem, et gloriam procuravit, quia cum usque tunc plures de Calabria vacillarent, tam in predicto Petro, quam in viribus papalis curie fiduciam aliquam habentes, tamen ex adventu ipsius Petri, tam eius, quam papalis curie, que ipsum misit, impotentiam experientes, in principis fide confirmati sunt, et vanis verbis atque rumoribus, que corda hominum plerumque movere solent numquam amplius credere voluerunt. Interea dum hec sic ad triumphum, et gloriam principis in Calabria peragerentur, princeps cum exercitu suo erat in colle illo, qui est inter Guardiam Lombardorum, et nemus Frequenti, expectans aggressum papalis exercitus, qui de die in diem continuum undique recipiebat augmentum. Exibant quoque aliqui de exercitu principis in planitiem, et adversarios provocabant ad bellum; illi tamen nullo modo extra clausuram, quam circumcirca se fecerant, progrediebantur: tantusque eos de principis potentia timor invaserat, quod si quando exire deberent hinc aliqui de utroque exercitu ad aliquid, ut moris est, acquirendum, et quinquaginta viris de legati exercitu, sex aut octo viri de parte principis occurrerent, ab eorum aspectu protinus fugerent, et eorum aggressum nullatenus expectarent. Morabatur igitur sic uterque exercitus, alter ad aspectum alterius, nec ullo modo legati exercitus, ad quem impugnatio pertinebat movebatur ad bellum. Factum est autem, quod diebus illis quidam marescallus ducis Bavarie, avunculi regis Conradi II, ex parte regine Elisabeth matris ipsius regie, et ex parte et iam ipsius Ducis, venit a Theutonica in regnum, missus ab eis ad principem, et deinde ad Romanam curiam, pro negotio dicti regis tractando. Cumque legatus apostolice sedis, et Bertholdus marchio de Honebruch, ipsius Marescalli scivissent adventum, et causam, pro qua ipse de Theutonica venerat, occasionem habuerunt tractandi cum principe treguas, donec de negotio regis, pro quo ipse Maresecallus venerat, posset aliquid cum summo pontifice tractari. Mediantibus ergo ex utraque parte viris nobilibus, et magnificis, qui in utroque exercitu erant, inite sunt, et firmate tregue inter principem, et legatum utriusque partis, et multorum hinc inde magnatum iuramentis corporaliter roborate. Qualis tregue talis erat in summa conditio, ut donec dictus Marescallus, et alti principis nuntii ad summum pontificem irent pro tractando predicti regis negotio, atque redirent, quinque quoque diebus post reversionem ipsorum, nihil ab utroque parte invocari deberet. Responsum fuit eis, quod in relatione treguarum, quam legatus summo pontifici ac fratribus fecerat, nihil de adiectione quinque dierum continebatur, et quod totum negotium legati providentie ac arbitrio commissum erat: propter quod nullum a Romana curia responsum habere potuerunt, nisi quod redirent, et cum legato de negotio ipso tractarent. Ex huiusmodi igitur responso coniectum est, quod legatus, qui in relatione treguarum Romane curie per se facta de adiectione predictorum quinque dierum nihil expresserat, principem decipere disposuerat: quod quidem ex postea facto satis clare, et aperte manifestatum est. Nam statim quod tregue ipse firmate fuerunt, ut superius dictum est, securus princeps, quod nihil treguis durantibus innovari per legatum deberet, recessit a loco illo, in quo contra papalem exercitum tentoria fixerat, perrexitque cum gente sua versus inferiores Apulie partes, ut et terram illam tamquam bonus rector perambulando visitaret, et confortaret in fide, et a laboribus, quos in campo passus erat per urbium amenitates estivando quiesceret. Descendit itaque per Cornetum ad maritimam terre Bari: quod cum legatus apostolice sedis et Bertholdus marchio de Honebruch capitaneus papalis exercitus intellexissent, contra pacta treguarum firmata cum principe, processerunt versus Rubum, ac deinde continuato progressu in capitanatam profecti sunt, civitatem Fogie quasi ex insperato moventes. Cumque terra ipsa Fogie totum papalem exercitum capere non posset, pars ipsius exercitus in oppido S. Laurentii de Caraman, quod Fogie per tria fere millia tantum proximatur, se receptavit. Erat enim predicta civitas Fogie frumento, hordeo, ceterisque rebus victui hominum, et equorum necessariis abundans, locaque similiter sibi adiacentia: propter quod tunc papalis exercitus ibi se recepit, ut res predictas victui necessarias haberet ad copiam, et ut etiam princeps, qui in maritima terre Bari tunc erat, papali exercitu apud Fogiam existente, cum Luceriam iungi non posset, et facile esset ipsum principem a Luceria separatum, vel Luceriam ipsius principis auxilio carentem superari. Cum itaque princeps existeret apud Tranum, venit sibi rumor insperatus, et subitus, quod papalis exercitus venisset in capitanatam, et Fogiam occupasset. Minime credibile reputavit, et miratus est, quod si verum esset, quod legatus sedis apostolice, vir quidem ecclesiasticus, et qui magis aliis fidem servare tenebatur, firmata inter se, et principem treguarum pacta fregisset, cum nondum rediissent a papali curia principis nuntii, usque ad quorum reditum, et quinque diebus ultra, tregue ipse durare debebant. Comperto autem, et veraciter cognito, quod papalis exercitus Fogie erat, princeps more impatiens, et marchionis Bertholdi precognoscens astutias, cuius consultu hoc actum esse dicebatur, profectus est Barolum, ibique parum moratus, persuasit Barolitanis, ut in regia, et sua fide persisterent, nec propter adventum papalis exercitus in capitanatam se de sue fidei stabilitate mutarent, immo finalem rei expectantes eventum non prius in partem contrariam ire deberent, quam ipsum principem, si id fortuna daret, victum viderent; quia si usque ad finalem belli eventum in sua fide persisterent, vincente principe gloriosi reputarentur, vel eo forsitan succumbente, sine vitio in partem alteram declinarent. Facta itaque persuasione huiusmodi Barolitanis recessit, et per attinentias castri Canusii transiens, quod Oddo marchio de Honebruch tenebat, Gaudianum pervenit; inde quoque processit ad civitatem Exculi, receptisque de ea obsidibus, Luceriam profectus est. Et licet papalis exercitus transitum principis per partes illas, utpote vicinum perpendere potuisset, non tamen ipsum impedire tentaverunt; sed sine aliquo impedimento princeps cum gente sua Luceriam intravit, paucisque diebus in civitate ipsa permanens, cum toto exercitu suo egressus est, iuxta flumen, quod dicitur ... quod a civitate Fogie sex fere milliaria distat, mansitque ibi per dies ... Cum autem civitas S. Angeli in supercilio montis Gargani ad adventum papalis exercitus contra principem rebellasset, misit princeps partem exercitus sui contra civitatem ipsam, sicque civitas ipsa per violentiam capta est, et ad mandatum principis devoluta. Cum autem princeps in predicta statione per aliquot dies stetisset, et videret, quod papalis exercitus, qui se in Fogia receptaverat, ut preditum est, ad egressum principis non exiret in campum, princeps eorum pusillanimitatem ex hoc prenoscens, aliquantulum magis appropinquavit cum exercitu suo ad civitatem Fogie, ut videretur, si vel tunc ad bellandum exirent: illi autem aliquatenus non exibant, immo inceperant se circumcirca vallare fossatis, et super fossatis sticchatos erigere, destruentes etiam domos, quas imperator Fredericus construi fecerat in riveria S. Laurentii valde pulchras, quo lignaminibus domorum ipsarum, que inde dirumpere potuerunt, facerent sticchatos, sive palliciata circumcirca civitatem. Non enim licuit eis in totum domus ipsas destruere. Princeps ad obsidionem ipsorum procedens, iuxta flumen, quod est ante Fogiam, tentoria sua fixit, et super quadam ecclesia S. Bartholomei, que magis civitati vicinatur, speculam unam ad excubias, ut moris est, contra hostes faciendo, ipsis suum vexillum imponi fecit, pro maiori exercitus sui cautela, totam castrorum suorum stationem fossatis fecit circumcirca vallari, ne forsitan hostes sui, qui videbantur innumerabiles, subito in ipsum irrumperent, et ipsum offendere possent. Fecitque capi, et muniri predictas domos in riveria S. Laurentii, sicut erant in parte destructe, quod quidem satis utile esse previdit, ut illi, qui erant in oppido Laurentii, ut dictum est ad eos, qui erant in Fogia ire non possent. Ex quo princeps ad obsidionem civitatis Fogie, sicut appropinquavit, ita papalis exercitus, qui ibi inclusus erat, et pro obsidenda Luceria, et principe in ea fuerat congregatus, reperit se incarceratum potius quam obsessorem, et pre timore principis extra palicia exire nullatenus audebat. Numquam enim credere potuerunt, quod princeps tanti animi esset, ut equo Luceriam auderet exire: firmumque erat, et certum ipsorum propositum, ipsum principem in Luceria obsidere: unde etiam legatus sedis apostotice, qui papali exercitui preerat, postquam Fogiam intravit, si quas literas per regnum, vel ad partes alias mittebat, eas datas in obsidione LuceriaLucerie subnotari faciebat. Spes autem decepit eos, et animositas principis, que iuvenili in eo etate vigebat, eorum propositum penitus annullavit, et penitudinem eis de eo quod fecerant, vehementer ingessit. Bertholdus enim marchio de Honebruch, statim quod principem intellexit tante fuisse audacie, quod papali exercitu existente apud Fogiam, ipse de terra maritime Bari transivit Luceriam, et exire disponebat in campum, valde in se turbatus est, et ex tunc cogitare cepit qualiter ad gratiam principis recipi posset. Unde autem melius hoc, et liberius tractaretur, et qualiter ad ipsius gratiam reciperetur, antequam princeps Luceriam esset regressus ad obsidionem Fogie processurus, assumtis secum octingentis militibus de popoli exercitu, de voluntate legati Fogiam exivit, et ad civitatem Trani processit; cuius processus causa vel occasio fuit, ut idem marchio terram maritime Bari, que melior, et ditior pars Apulie est, ad partem ecclesie revocaret, et terra ipsa ad partem ecclesie devoluta, congregata de partibus illis multitudine illa, et ea, que Fogie cum legato remanserat, principem, et exercitum eius non tam vinceret, quam devoraret. Firmatum est inter legatum, et marchionem interpositione iuramenti, ut nullo modo legatus ad bellandum exire permitteret, antequam marchio cum gente rediret. Profectus est itaque marchio ad civitatem Trani, in cuius civitatis castro morabatur uxor eius Isolda filia marchionis Lancee, que principi ex parte matris sue proxima linea sanguinis attinebat, cuius studio tractari cepit, qualiter marchio ad gratiam principis reciperetur. Licet autem uxor eius hoc tractare niteretur. Marchio tamen in duplicitate ambulans, primo civitatem Trani, deinde civitatem Baroli, et subsequenter omnes alias civitates maritime terre Bari ad partem ecclesie revocavit, preter civitatem Andrensem, que sibi obedire noluit: nam comes civitatem ipsam contra marchionem viriliter defendebat. Cum enim inter civitatem ipsam, et Barolum quedam antique inimicitie essent, marchio cum militibus suis, et Barolitanis omnibus per comminationem contra civitatem ipsam processit, et cum nihil facere posset propter defensionem predicti comitis, et civium civitatis ipsius, qui satis animose resistebant eis, et civitatem ipsam viriliter tuebantur, marchio, et Barolitani non sine verecundia expugnati inde recesserunt. Interea vero tractatum est per uxorem marchionis Bertholdi, quod quidam nepos ipsius marchionis nomine Bertholdus, quem marchio valde diligebat, cum exiret venatum versus civitatem Andrie, captus fuit ab Andrensibus, et in custodia detentus: quod ideo procuratum est, quod aliqua principi ex hoc cautela fieret, quod marchio contra ipsum non esset. Licet ex hoc aliquibus posset videri, et credi, quod captio predicti iuvenis de conscientia marchionis procurata fuisset, tamen marchio totum contrarium operibus ostendebat. Intendebat enim omni studio congregare gentem equitum, et peditum per totam maritimam terre Bari, que iam ad partem ecclesie studio suo conversa erat, et quomodocumque poterat partem ecclesie iuvabat. Misit quoque in diebus illis legato apostolice sedis apud Fogiam existenti pro stipendiis exercitus papalis omnia vasa argentea, que inventa sunt in camera uxoris in castro Trani; sicque taliter in negotio ecclesie se gerebat, quod nullo modo verisimile videbatur, ipsum marchionem occulte, vel manifeste in partem principis declinasse. Congregata enim magna multitudine armatorum equitum, et peditum, multoque fodero pro exercitu tam in rebus victui hominum, et equorum necessariis, quam etiam in diversis speciebus medicinalibus pro infirmis, qui multi in exercitu ipso apud Fogiam erant, ipse marchio cum predicta gente, et fodero per mare ad civitalem Syponti profectus est, que a Fogia per quindecim millia distat: cumque esset cum tota ipsa gente, et fodero, cogitavit, quod si Fogiam ire tentaret, exercitus principis, qui ante Fogiam erat, ipsum et predictam gentem impedire posset. Misit ergo nuntium suum ad principem, significans ei, qualiter ipse cum quadam gente erat in civitate Syponti, studensque sibi, ut ipsum cum predicta gente Fogiam intrare permitteret, quia ipse erat ea cum legato sedis apostolice tractaturus, que ad eius honorem et commodum redundarent. Princeps autem astutias, et fraudes ipsius marchionis agnoscens, respondit ei precipiendo, quod nullo modo Fogiam cum gente illa venire tentaret. Marchio vero principem decipere putans, respondit se non intraturum; et per aliquos dies moratus est cum gente illa Syponti. Cumque sic aliquandiu moraretur, subito cuiusdam diei crepusculo, cum gente illa movit de Syponto, ut nocte tota procedentes ante diluculum Fogiam, sine impedimento exercitus principalis, intrarent. Non autem latuit principem astutia marchionis, quando cum gente illa movit de Syponto; sed per exploratores caute positos processu marchionis cum gente illa precognito, missi sunt de exercitu principis tercentum inter Theutonicos et Saracenos equites in occursum gentis illius. Erat autem nox, luna tamen lucebat, dum marchione cum tota gente predicta in quadam securitate versus Fogiam procedente, subito in eos factus est clamor nominis principalis, et cum clamore violentus gentis principalis insultus. Cumque gens marchionis maiorem esse occurrentis gentis multitudinem crederet, subito stupore correpti, et ad clamationem nominis principalis vehementer exterriti, terga verterunt, et se per aulam proripientes in fugam, alii ex eis gladio perierunt, alii capti sunt, alii cum predicto marchione fugiendo salvati; fuit enim gens illa tunc equites 2300, et pedites 1500, ex quibus in illo conflictu occisi fuerunt 1400, vulnerati vero citra mortis periculum, et capti circa 450. Remanserunt itaque currus, foderum, et species alias, que pro infirmis deferebantur, eorum ductoribus aut peremtis, aut fuga salvatis inter quos currus unus inventus est mosterinis, et flabellis tantum oneratus, que pro infirmis deferebantur ad muscas depellendas, vel ad refrigerium eris caloris incendii faciendum, et aliis rebus medicinalibus oneratus; multique alii currus cum gallinis, et pullis, et rebus aliis victui hominum, et animalium opportunis, que omnia in principalis exercitus usum commodum cesserunt. Talis autem tempore illo fortuna principis fuit, quod licet de papali exercitu in Fogia multi quotidie morerentur, multiqus infirmi iacerent; in principis tamen exercitu, qui ante civitatem erat paucissimi infirmi, duoque tantum ibi defuncti fuerunt, civitas enim Fogie, que licet fertilissima esse consueverat, propter multitudinem gentium papalis exercitus ibi existentis, et propter obsidionem precipue principis, que nihil illuc permittebat inferri, in tantam iam erat versa penuriam, quod pro gallina una dabatur equus, et vix ad tale pretium poterat inveniri: ex qua penuria, et ex corruptione eris propter finum equorum, et immunditias alias, tanta gentem illam invasit infirmitas, quod etiam ipse legatus apostolice sedis, cui abundantius quam aliis omnia suppetere poterant, infirmitate ipsa non remansit iniactus. Cum ergo legatus apostolice sedis adversantem sibi fortunam, et principis prosperitatem videret, et ex multis argumentis convinceretur, quod ex fortuna necessitate erat ut princeps victoriam et dominium haberet, volens consulere tam sibi quam aliis, qui ibi per obsidionem principis intolerabiliter opprimebantur, misit nuntios ad principem de concordia facienda. Sicque factum est, quod tractatu hinc inde habito, ad hanc princeps atque legatus concordiam devenerunt, videlicet ut princeps pro parte sua, et regis Conradi nepotis sui regnum teneret, excepta Terra Laboris, quam princeps ecclesie concessa tenendam: ita tamen quod si papa transactionem, et concordiam ipsam forte non acceptaret, liceret principi terram ad suum ius, et dominium revocare. Qua transactione sic facta inter principem et legatum cautionibus intervenientibus firmata, legatus obnixe rogavit principem, ut intuitu divine pietatis quibusdam regni nobilibus parceret, qui a tempore imperatoris patris sui a regno exulabant, et in presentia cum ipso legato erant; ad cuius legati preces motus princeps prefatis nobilibus clementer indulsit; terras, quas iuste amiserant, eis restituit, et in regno eos manere concessit, dummodo sic se in antea gererent, quod preteritas offensas laudabili conversatione delerent, et vindictam ex sola principis clementia contra ipsorum preterita delicta cessantem recidivo malo non subirent. Ab illa quoque tam immensa gratia Bertholdus marchio de Honebruch, et fratres non fuerunt exclusi; nam licet enormiter contra ipsum principem deliquissent, et eorum recens culpa penam imminentem rationabiliter expectaret, tamen princeps divinam imitatus misericordiam, que nulli quantumcunque peccatori deest, eidem marchioni, et fratribus pepercit, et omnem preteritam remisit offensam, et in familia sua eos manere iussit, et tenere terras, et alia bona sua, quibus rationabiliter debuerant, et in perpetuum, caruisse. Legato itaque cum toto illo suo innumerabili exercitu a Fogia recedente, et in Terram Laboris eunte, princeps motis ab obsidione castris ad quemdam locum amenum, et venationibus delectabilem, qui S. Gervasius vocatur habiturus de obsidionis labore solatia profectus est: et qui in planitie Fogie inter calores estivos, et continuas pulveris nebulas, dudum predicte obsidionis tempore sanus, nullaque iactus infirmitate permansit, tamen in predicto loco S. Gervasii inter venationum solatia, et nemoris refrigeria discaldatus aliquantulum egrotavit, non tamen propter illam discaldationem animus eius ex vana virtute corporis languescebat, sed in illa tali egrotatione nuntios dimisit ad papam, ut si placeret ei predicta compositio facta cum legato, acceptaret eam, alioquin ipse ad recipiendam Terre Laboris potestatem procederet. Nuntii autem principis ad papam profecti invenerunt in papali curia comitem Guaserbuch, per quem comitem intellexerunt, quod prenominatus Bertholdus marchio de Honebruch, et fratres, qui pridem ad gratiam principis recepti fuerant, conspirationem quamdam contra principem cum quibusdam regni nobilibus tractarent: quod nuntii ipsi statim principi significaverunt ut princeps sibi ab ipsa conspiratione caveret. Quo audito princeps, de tractatu predicte conspirationis certa plura habuit indicia, quibus violenter presumsit verum esse, quod dicti sui nuntii significaverant sibi, sicque predictum marchionem, fratres capi fecit, et in carcere retineri. Predictis autem nuntiis a papali curia negotio infecto reversis, indixit princeps curiam generale in Baroli celebrandam in festo purificationis beate Marie; et ne imperfecta remanere videretur acceptatio predicte compositionis, quam fecerat cum legato sedis apostolice, interim alios nuntios misit ad papam, requirens adhuc predicte compositionis acceptationem, quam cum papa negasset redeuntibus ad principem nuntiis, celebrata est curia generalis apud Barolum dicto anno incarnationis Domini 1256, mense februarii, 13. indictionis, in festu purificationis beate Marie, in qua curia Gualvanus Lancea principis avunculus factus est comes principatus Salernitani, et magnus regni Sicilie marescallus, deposito per sententiam comitum, et baronum Petro de Calabria, tam ab honore comitatus Catanzarii, quam ab officio marescallie regie regni Sicilie, propter proditionem suam. In eadem quoque curia receptus Lancea principis avunculus predicti Gualvani frater, factus est comes Squillacii, et Henrico de Spernaria concessus est comitalus Marsici. In ipsa curia Bertholdus marchio de Honebruch, et fratres eius, patefacta, et legitime probata conspiratione, quam contra principem facere tentaverant, per comites, et barones regni concordes sententialiter fuerunt condemnati ad mortem; pena tamen mortis commutata est ad penam carceris perpetui, in quo miserrimam vitam fatalem finierunt.

    notes alpha

      notes int