
Women’s Voices in Medieval Artes Dictandi and Model Letter Collections
date
1194-1195
author
title
Dum medium silentium tenerent omnia
bibliography
- Boncompagno da Signa, Rota Veneris
- La Rota Veneris di Boncompagno da Signa. Edizione critica, ed. Luca Core. Unpublished doctoral dissertation, University of Padova, 2015, p. 28-29.
summary
The lover has accomplished was longing for. He says that a precious dream appeared to him. He entered in a garden where the threes were in bloom, two rivulets flowed and nightingales were singing. He fell pleasantly asleep and a virgin appeared. They embraced and kissed. It seemed to him he was in a paradise of delights. Aroused from the sleep, he decided to write a letter to ask the recipient to interpret his dream.
teibody
Dum medium silentium tenerent omnia et dies iocundissimo tempore veris suum perageret cursum, causa venandi quoddam intravi pomerium infra quod duo rivuli decurrebant; erant enim ibi arbores florigere inter quas dulcissimus phylomenarum cantus undique resonabat. Fatigatus, modicum sub frondosa pinu quievi et cepi firmiter dormire. Cum autem sic quiescerem, ecce comparuit virgo speciosissima cuius pulcritudinem non posset aliquis designare. Apprehendit me per manum et cepit mecum aliquantulum residere. Utebatur primo suavissimis eloquiis et coloratis prefationibus in dicendo; post multa siquidem verba plicatis brachiis me suaviter strinxit et suis rubentibus labellis mea suavius comprimens contulit michi basia ineffabilia. Post hec iocundiora et iocundissima exercendo que mille modis gaudium geminaverunt, introduxit me tandem in cubiculum suum quod erat fulcitum floribus et malis stipatum.
A sompno quidem tam glorioso salutationis alloquio excitatus, duxi vestram in hac parte sapientiam consulere ut vestris michi dignemini litteris sompnium explanare.
notes alpha
notes int