
Women’s Voices in Medieval Artes Dictandi and Model Letter Collections
date
1194-1195
author
title
Iocundari potestis et infra vestre mentis
bibliography
- Boncompagno da Signa, Rota Veneris
- La Rota Veneris di Boncompagno da Signa. Edizione critica, ed. Luca Core. Unpublished doctoral dissertation, University of Padova, 2015, p. 29.30.
summary
The beloved answers that on that very same day she dreamt they were doing all these things in that precise place. She urges him to go to the very same place after sundown; then she will explain his dream in person as she should say much more which cannot communicate through writing.
teibody
Iocundari potestis et infra vestre mentis archana inenarrabiliter exultare quod tam pretiosum vobis comparuit sompnium in quo desideratissimos amplexus, basia iocundissima et cetera que secuntur magnifice recepistis. Nam, si bene memini, eadem die ad eiusdem arboris pedes me recolo sompniasse quod vos ibidem videram hec omnia facientes.
Verumptamen interpretari sompnium non valeo nisi mecum subeadem arbore iterum quiescatis. Properate igitur ad eundem locum post solis occasum, quoniam ibi proposui explanare sompnium et referre plurima que litteris non audeo annotare.
notes alpha
notes int