Bernardo Tesoriere (Francesco Pipino) - Chronicon

date

1322

author

Franciscus Pipinus

title

Bernardi Thesaurarii Liber de acquisitione Terrae Sanctae, capp. LXXI-CXL

bibliography

  • Ludovico Antonio Muratori, Rerum italicarum scriptores, VII, Mediolani, Typographia Societatis Palatinae, 1725, coll. 663-848.

teibody

BERNARDI THESAURARII LIBER DE ACQUISITIONE TERRAE SANCTAE Ab anno 1095 usque ad Annum circiter 1230.

CAP. LXXI. De tertio proelio, et inspiratione ad pugnam mirabili.

Scintillante igitur lucis aurora iterum proelium laeti viriliter reassumunt. Alii ad petrarias et machinas concurrunt, alii Castellum ligno fabrefactum ascendunt; arcubus et balistis sagittas creberrime jaciunt, lapides et spicula manibus fulminant. Alii castellum nituntur ad moenia vehere; sed Turchi ad defensionem non segniter se habent, sed ictibus innumeris vices Christianis rependunt. Et quamquam multi hinc inde mortales corruerent, nulla tamen a superstitibus in tam arduo, tamque discriminoso proelio pusillanimitas apparebat.

CAP. LXXII. De maleficis mulieribus.

Contigit porro in ipsius pertinacia pugnae, quod non est silentio omittendum. Quum enim Christiani petrariam ingentem haberent, quam Cahable vocabant, cum qua immensos lapides jaciebant, Turchi diffisi eam mole sua et compaginationis artificio non posse confringere (neque enim lapides aut ignem propter ejus distantiam immittere poterant) veteranas duas maleficas mulieres evocarunt, ut ipsam petrariam suis carminibus sive incantationibus fascinarent. Quae statim accitis secum puellis tribus murum ascenderunt, et dum suas profanas incantationes inchoassent (mirabile dictu!) petraria ipsa lapidem ingentem emittens, jactum divina dirigente virtute, percussit maleficas, et ad terram collisis cadaveribus, infelices earum animas inferis reddiderunt. Tunc Christiani una voce conclamantes hu hu, in risum magnum moti sunt; sed Turchi valde turbati, ex hoc autumantes infelix sibi augurium pervenisse. Quumque usque ad horam meridianam proelium perdurasset, et Christiani multum laborantes armis modicum profecissent, de victoria diffisi, illos pertaesum est proelii. Dumque machinas confractas, et fumantes retrahere, et proelium in crastinum differre statuerent, ex quo Turchi in multam elati arrogantiam, multis jam conviciis Christianos exprobrarent, solita Christi pia clementia miraculose dignata est clientulis suis assistere. Apparuit siquidem in Monte Oliveti cunctis videntibus et stupentibus miles quidam, qui relucenti clypeo Christianis discendentibus regressum innuebat ad proelium. Hunc nemo novit, neque postmodum visus est. Dux vero Godefridus, et Eustachius ejus frater, qui ad castellum remanserant, disposituri quae ad reducendum machinas incumbebant, viso militis signo discendentes ad proelium instanter hortantur regredi, et victoriam pollicentur. Factum est denique, ut eo inspirante, qui manus suorum docebat ad proelium, tanto applausu singuli reverterentur ad pugnam, ac si nullo proeliandi lacessiti toedio, victoriam jam viderent. Qui in castris vulnerati jacebant, valetudine miraculosa resumta ad proelium festinabant. Acierum Duces, ut caeteri animarentur, et primi erant, et primos excipiebant hostium ictus, seque inter confertissimos hostium cuneos immittebant, unde reliqui magis ac magis afficiebantur ad pugnam. Mulieres quoque Christi pugiles hortabantur fortiter proeliari, et inter acies discurrentes, eisque potum proeliantibus ministrabant. Tamdem alacritate ac virtute tanta pugnatum est, ut repletis foveis Christiani fortem obtinuerint barbacanam, et ad Urbis moenia castellum perduxerint, et funes, quibus tentorium involucra, et alia ante moenia posita ad jactus lapidum recipiendos pendebant, incidentes ante castellum locarunt, ut castelli pontem depositum sustinerent. Erat enim ex fragili lignorum materia, ita quod armatorum impressionem transeuntium non potuisset commode sustinere.

CAP. LXXIII. De ingressu Christianorum in Hierusalem sub Duce Godefrido.

Dum haec aguntur in Urbis parte Septentrionali sub Duce Godefrido, Tholosanus Comes cum reliquis, qui in Australi parte pugnabant, repleta triduo fovea profunda, jam muros Urbis attigerat, et tornellam unam scindebant. Et licet cor humanum cogitare non possit, quanto a Latinis pugnaretur ardore, ex responso tamen viri Dei, qui in eremo Montis Oliveti morabatur, victoriam eo die futuram praedicentis, mirabilis illis bellandi crevit audacia, non immemores, militem gyrantem clypeum se quoque vidisse. Hoc igitur bino aggressu felicitati Latini, Coelorum Dominus illorum acceptasse obsequium, patenter ostendit, dum jam conquassatis hostium viribus usque ad moenia omnia possiderent. Quumque jussu Godefridi hi, qui in castello ligneo erant, ignem saccis moeniis appositis, bombocine, foeno, et sarmentis refertis immisissent, nubes adeo fusca et condensa orta est, ut visum omnium offuscaret. Sed Aquilone flante conversa est ad eos, qui moenia defendebant, quorum ita obtenebravit visus, et confudit auditus, ut coacti sint a moeniis et propugnaculis discedere. Quod dum Godefridus, Princeps quidem in agendis bellicis circumspectus, primum adversisset, statim jussit castelli pontem deponi, primusque funibus obfirmatum transiens, Sanctam Urbem intravit, et cum eo Eustachius frater ejus. Hos sequuti sunt Bertoldus, et Gilbertus fratres natione de Tornaco, viri strenui atque magnanimes. Post eos tantus succedit concursus intrantium, ut prae mole ipsorum multitudinis pons fere deficeret. Custodes autem Turrium dum adverterent impessionem intrantium, et supra moenia Godefridi vexillum, relictis Turribus in urbem descendunt, et in viarum angustiis intrantibus se opponunt. Qui vero in castris erant, comperto quod magna pars eorum urbem intraverant, et Turres nonnullas ceperant, non exspectato mandato scalas ad moenia erigunt, et festinanter ascendunt. Singuli quidem bini milites unam scalam habebant, sicut jusserat Godefridus, qui per moenia et propugnacula discurrens, in eis ascendentes locabat ad fortilitias obtinendas. Ascenderunt itaque Principes inclyti post Godefridum et fratrem, scilicet Flandriae Comes, Dux Northmandiae, Tancredus Apuliae, Hugo Senior Comes Sancti Pauli, Balduinus de Borch, et alii, quos enumerare esset difficile. Quorum dum agnovisset introitum Godefridus, Portam Sancti Stephani fractis repagulis aperiri mandavit. Quo facto, summa festinantia et celeritate mirabili cunctus in urbem Latinorum intravit exercitus. Erat autem tunc Feria Sexta, hora Nonae. Nec quidem absque divino mysterio haesitandum hac die et hora illud a Domino esse factum, quod simili die et hora pari mortem voluit, ut nos redimeret peccatores.

CAP. LXXIV. De ingressu Christianorum in Templum.

Facto igitur Christianorum, ut dictum est, in urbe congressu, singuli per urbem discurrunt, et nulli ex hostibus parcentes sexui, vel aetati, quotquot inveniunt, eos gladiis trucidant. Brevi autem tanta fuit per urbem occisorum strages, et acervi cadaverunt tam ingentes, ut sicut torrens decurrente cruore plateae et viae urbis eisdem cadaveribus replerentur. Quumque in centro urbis jam pervenissent, Turchos imperterrite occidendo, Tholosanus Comes, et qui cum eo erant in obsidione urbis a parte Meridionali, horum ignari, adhuc urbem strenue oppugnabant, contra quos Turchi viriliter resistebant. Sed tamdem invalescente clamore eorum, qui intraverant, et ejulatibus occisorum, Turchi ibi resistentes Comiti atque suis, convertuntur in fugam, solum salutis latebras quaeritantes. Qui fugae praesidio evadere poterant, se ad urbis municipium convertebant. Comes igitur Tholosanus his visis, deposito ponte castelli, quo urbem expugnabat, in eam descendit, et cum eo Isoardus Comes de Dia, Episcopus de Albare, et nonnulli alii proceres. Reliqui scalis ad moenia appositis ascendentes similiter intraverunt. Qui per urbem incedentes, hostes sibi obvios trucidabant, nec tunc erat in fuga subsidium. Qui enim manus Godefridi et suorum evadebant, non poterant effugere gladios Comitis Tholosani. Nulli erat propositum a gladiis abstinendi. Stupendum et horrendum erat stragem conspicere occisorum. Porro quum in Atrio Templi confugisset hostium multitudo mirabilis, tum quod locus in urbe sacratior, tum munitione securior, Tancredus tamen Ducis Apuliae nepos, quem magna pars exercitus sequebatur, Templum aggressus est, et breviter illud cepit, nec sine maxima internecione Turchorum; praedam opimam inde recepit, quam postmodum communem cum reliquis habuit. Concurrentes autem caeteri Christiani, qui in Templo Turchos audierant confugisse, omnes in ore gladii posuerunt, tantaque caede in eos debacchati sunt, ut usque ad equorum genua in sanguine equitarent. Merito autem hoc eis in eo loco contigit, ut qui Mahometi sordibus Templum Domini profanaverant, ibi effusione proprii sanguinis poenas meritas luerent. Inventa sunt autem solum intra Templi Atrium plusquam decem millia occisorum, exceptis qui per urbem corruerat. Et quia ante urbis ingressum erat decretum, ut singulae aedes singulorum capientium essent, unusquisque Principum et militum captas aedes signabat. Ante vero quam arma deponerent, singulis Turribus et propugnaculis deputaverunt custodes. Timebant enim, ne circumstantium urbium, et locorum incolae, qui Turchi sive Saraceni erant, clam simul, coadunati et Christianis insciis, urbem subito introirent.

CAP. LXXV. De processione Fidelium capta Urbe et apparitione defunctorum.

Capta itaque, ut dictum est, Hierusalem Urbe Sancta, trucidatisque hostibus, et custodiis deputatis, Christiani armis depositis, loti corpora, et vestes mundas induti, nudipedes Loca Sancta, quae Christus sua corporali praesentia sanctificaverat, cum multis lacrymis visitarunt, terram ipsam deosculantes, quam beati pedes calcaverant Jesu Chrisi. Clerus vero et Populus Christianus, qui in Urbe morabantur, quoscumque Turchorum saeva barbaries variis pro Christo tormentis oppresserat, de tanta laeti victoria, solemni processione Principibus et reliquo exercitui obviam venientes, illos cum canticis, et gratiarum actionibus ad Sepulcrum Domini perduxerunt. Pium autem erat et jucundum pariter, solemnem illam processionem videre Principum, atque fidelium Populi Christiani, qui prae gaudio tantae victoriae in Crucis effigiem in terram positi ante ipsum Sepulcrum devotas lacrymas effundebant. Tanta quippe erat lacrymarum ubertas, tantusque suspiriorum gemitus ac si ipsum Christi sacratissimum Corpus in eodem Sepulcro quiescere cernerent. Tanto deinde tripudio cordibus exultabant, tantoque jubilo Salvatorem Dominum collaudabant, quod diem meruissent desideratae laetitiae conspicere, qua per labores ipsorum erepta erat Sancta Civitas de manibus impiorum, ut ipsum vitae residuum fastidium reputarent, ad supernam Hierusalem anhelantes. Tantisque tamque profusis eleemosynarum largitionibus intendebant, ut de temporali ipsorum substantia curare modicum viderentur, nec Loca Sancta Urbis visitando ullis poterant itineribus fatigari. Ipsa quoque die, qua capta est Civitas, multorum Fidelium assertione recolendae memoriae Haymarus Podiensis Episcopus, qui in ea peregrinatione Antiochiae defunctus, tantis in exercitu virtutibus claruerat, in eadem Urbe Sancta apparuit, typum repraesentans laetitiae, quem et multi et fide digni referebant, primitus eum vidisse moenia conscendentem, et ipsum sequi alios invitantem. Alii etiam nonnulli Peregrini, qui in ipso itinere pro Christi amore occubuerant, eadem die manifeste multis apparuerunt visitantibus Ecclesias Urbis et alia Sancta Loca. Ex quo pia fidelium credulitas merito tenere potest, Dominum et Salvatorem hanc Urbem Sanctam sibi prae caeteris elegisse, qui etiam mortuis in ejus peregrinatione vitam restituit, ut pia vota complerent. Dignatus est praeterea et in hoc illud antiquum renovare miraculum, quando in ejus resurrectione multa Sanctorum Corpora, quae dormierant, surrexerunt, et apparuerunt multis in Sancta Civitate Hierusalem. Nec immerito hujus miraculi innovatio habita est in hac die, qua quodammodo Christus in Urbe sua iterato resuscitasse visus est, dum de cruenta Barbarorum servitute suam Urbem Sanctam legibus, immo illusionibus Mahometi profanatam, et veluti mortuam restituere ad vitam dignatus est Fidei Christianae. Tunc adimpletum est quod dixit Dominus per Prophetam: Laetamini omnes cum Hierusalem, et conventum facite, qui diligitis eam. Pauperes Christiani, qui in Hierusalem morabantur, et barbaram passi fuerant servitutem, quum vidissent virum venerabilem Petrum Eremitam, hujus sanctae peregrinationis initiatorem, quem quinto jam anno elapso primum in Hierusalem agnoverant, statim profusis lacrymis ad ejus genua procumbentes, tamquam suae libertatis Deo auctore ministrum, magnis excipiebant applausibus, Salvatorem in eo Dominum devotissime collaudantes. Eo quoque tempore Patriarcha Hierusalem non erat in Urbe. Perrexerat siquidem Cyprum, petiturus a fidelibus eleemosynam, qua Christiani, qui in Hierusalem erant, explere possent barbarae avaritiae sitim, interminantis assidue eversionem et gladium.

CAP. LXXVI. Qualiter purgata Urbe, et spoliis in commune redactis, instituta est dies captionis Urbis semper haberi solemnis.

Postquam autem Principes et universus Christianorum exercitus solemnem expleverunt processionem, Sancta Urbis Loca cum psalmodiis et orationibus visitantes, communi omnium decreto purgata est Civitas cadaveribus mortuorum, ne foetore mortifero aërem corrumpi contingeret. Et factis profundis foveis, ipsa cadavera inibi injecerunt, terra operientes, nonnulla cremantes, vento infames eorum cineres tradiderunt. Auri et argenti, vestium, lapidum pretiosorum, frumenti, vini, et olei opima praeda in communi deducta est, et sub hasta vendita. Pretium quoque in commune redactum. Post haec quieti, curaeque corporum operam impenderunt universi. Sed ne quoque tantae gratiae apparerent ingrati, assensu omnium stabilitum est, ut illa recolenda dies, qua Sanctam Urbem intraverant, solemnis perpetuo a Fidelibus haberetur, in qua annuatim ab omni servili opere desistentes, divinae laudi vacarent, et pro fidelibus defunctis Peregrinis Christi misericordiam implorarent. Inter haec quum Turchi, qui se in Urbis municipio, quod Turris David dicitur, reduxerant, adverterent, quod Sancta Civitas erat in Christianorum libera potestate, nullius quoque spem sibi restare subsidii, pacta salute, et indemnitate personarum et rerum cum Comite Tholosano, securoque eis ab ipso Comite praestito conductu usque Ascalonam, eidem Comiti municipium tradiderunt. Capta est itaque in hunc modum urbs Sancta Hierusalem Anno Incarnationis Verbi Dei MXCIX. Idibus Julii, qui fuit XV. dies mensis ejusdem, Feria VI. circa horam Nonae, XXXIX obsidionis die, Anno III. peregrinationis incoeptae, Anno vero circiter CCCCLX. ex quo sub Heraclio Imperatore sucunda vice capta, possessa est a Saracenis; sedente autem Romae Apostolico Urbano hujus nominis II, imperante Henrico hujus nominis IV. Imperii scilicet ejus Anno XLIV., regnante Philippo Rege Francorum hujus nominis I., imperante Alexio Constantinopolitano Imperatore, regnante in Anglia Willelmo hujus nominis II. filio Willelmi Nothi. Circa quae tempora Grandimontensium, Carthusiensium, et Cisterciensium Ordines inchoarunt.

CAP. LXXVII. Qualiter Christiani Godefridum Lotharingiae Ducem in Regem Hierusalem elegerunt.

Hac igitur peracta tam memorabili, quam mirabili victoria, postquam quieti et curae corporum diebus VIII. Christiani vacassent, ad disponendum rei publicae statum animos converterunt. Congregatis itaque Principibus universis cum omni Populo et orationibus ad Deum fusis, et Sancti Spiritus gratia devotissime invocata, qua cordibus eorum divinitus inspiratis dignum possent eligere, qui ad Regni Hierosolymitani fulcienda gubernacula sufficiens haberetur, per viam tamdem scrutinii procedere decreverunt. Spretis allegationibus Cleri, cujus pars maxima auctore Calabritano quodam Episcopo civitatis Marterainae, fastu potius superbiae, quam Dei zelo ducti, praetenderet primitus esse de Patriarchae electione tractandum, quum spiritualia forent temporalibus digniora. Sed quum Clerus ipse defuncto bonae memoriae Podiensi Episcopo, ejusque successore Willielmo Auraxiae Episcopo, destituti Pastore, facti essent Clerici in lasciviis et aliis illicitis effrenes, et ipsis Laicis deteriores, eorum verba pensi modicum habuerunt. Electi sunt ex Principibus quatuor spectatae virtutis, et integerrimae fidei scrutatores, qui per viam scrutinii singulorum Principum scrutarentur vitam et mores, et omnium virtutes et merita diligentissime indagarent. Dum autem electi sua solemniter scrutinia peragerent, perventumque esset, ut de virtutibus et vitiis Godefridi Principis a notis, familiaribus, et secretorum ejus consciis sub attestatione divini judicii et jurisjurandi religione exactissime perquirerent, compertum est in hoc solum reprehensionis sibi notam adscribi, morem sibi inesse nonnullis molestum, quod videlicet expleto divino Officio, Sanctorum imaginum contemplationi adeo erat deditus, et in percontandis Sacerdotibus super ipsis sollicitus, ut non sine grandi difficultate posset a collateralibus suis ad Ecclesiae egressum induci. In audiendis quoque Sanctorum Historiis sic erat avidus, ut crebro consociis et domesticis inferret toedia, horam epulandi et coenandi multoties praetermittens. In reliquis autem virum strenuum profitebantur, et in cunctis actibus gratiosum, meritoque ad Regni gubernacula praeferendum. Peracto scrutinio dum facta a scrutatoribus collatione meriti ad meritum, zeli ad zelum, numeri ad numerum, super singulis Principibus nominatis, longe plures tamdem reperti sunt, qui in Godefridum Principem direxerant vota sua. Sed magna pars afficiebatur etiam ad personam Comitis Tholosani, et nisi quidam ipsius familiares et noti, aviditate repatriandi, ne ipso in Regem electo morari cogerentur, ejus nomini detestati essent, de parilitate meritorum quidem cum Godefrido, ut rebatur a multis, fuisset inter scrutantes varie disputatum. Godefridus itaque Lotharingiae Dux Hierosolymis est electus in Regem, et magnis cunctorum applausibus ad Ecclesiam Sancti Sepulcri deductus Christo Domino praesentatus; qui rogantibus Principibus, ut in titulum regiae dignitatis et moris coronam assumeret: Absit, inquit, ut in ea Urbe coronatus incedam aureo diademate, lapidibus pretiosis insignito, in qua Dominus noster Jesus Christus pro salute Fidelium coronam spineam detulit, quae ad ipsius honorem regium satis sibi sufficere videbatur. Et quod ex hac pia causa coronari recusavit Christianissimus Princeps, nonnulli catalogo Regum Hierusalem non computandum esse dixerunt, quod certe ineptum videtur et praesumptuose dictum; ut quod ex tanta humilitate et ad seculi pompam evitandam facere voluit pro reverentia Jesu Christi, contra Regni et nominis sui gloriam adscribatur.

CAP. LXXVIII. De prosapia et bonis initiis Godefridi Regis Hierusalem.

Fuit autem illustris Princeps Christianissimus Godefridus Hierosolymorum Rex; inclytus, Eustachii Comitis Boloniae filius. Qui per maternum genus ad Magni Karoli spectabat lineam. Est autem Bolonia Oppidum, olim civitas satis inclyta supra mare in Episcopatu de Torrovene sita. Ipse etiam pater ejus magnis virtutibus Deo et hominibus carus fuit, et in seculo potens. Mater ejus, Yda nomine, generis sublimis exstitit, sed cordis magnanimitate sublimior, Godefridi Bochae Ducis Lotharingiae soror, qui sine liberis decedens, nepotem hunc Godefridum Ydae sororis suae filium in filium adoptavit, et Ducatus Lotharingiae reliquit haeredem. Hic a Bugliono castro cognomentum de Bugliono sortitum est. Est autem in Ducato Lotharingiae, quod in patrimonium Ecclesiae Beato Petro obtulit, quando peregrinationis hujus iter assumsit. Causa autem voti transfretationis haec fuit. Quum enim Imperatori militaret Henrico, hujus nominis IV. contra Hildebrandum, qui dictus est Gregorius Papa hujus nominis VII. et oppugnando Romam, partem muri, quae sibi obtigerat, primus irrupisset, et prae nimio labore postmodum ac siti vinum nimis hauriens febrem quartanam incurrisset, audita fama viae Hierosolymitanae, illuc se iturum vovit. Quo emisso vires ejus mox penitus refloruerunt. Tres fratres ei fuerunt, viri quidem strenui, scilicet Balduinus, qui fuit postmodum Ragensis Comes, et post ipsum Godefridum Rex Hierosolymitanus. Eustachius patri suo aequivocus, et in Boloniensi Comitatu successor, et haeres, cujus filiam, nomine Mathildem, Rex Angliae duxit in uxorem. Hunc etiam Eustachium defuncto Balduino, qui Godefrido Regi successit, Principes Syriae per Legatos invitarunt, ut ad fraternum suscipiendum Regnum veniret; sed fortunae suae contentus renuit acceptare. Tertius dictus est Willelmus, vir quidem fratribus suis non impar virtutibus. Quamquam autem hi omnes claris orti parentibus, moribus etiam clarerent et viribus, Godefridus tamen et natu prior virtutibus effulsit potior. Fuit quidem Princeps in judicio justus, rectus in causis, invidiae nescius, divini timoris cultor, supra cunctos religiosi reverens, virtuosorum quoque promotor, in verbis constans, pompas et blanditias fugiens. In eleemosynis magnificentissimus divini Officii assiduus et intentus auditor, in orationibus sedulus, domesticis affabilis, et cunctis pariter gratus. Fuit praeterea forma corporis proceritate communi, minor quidem ex maximis, et inter magnos mediocris, fortitudine praecipuus. Brachia ejus spissa, pedes quadri fuerunt; facie satis rubicunda decorus, crinibus flavus, et multum patiens laboris armorum. Tantis igitur dotatus gratiis Princeps generosus merito est assumtus in Regem, cujus et fratrum duorum sequentium futuram promotionem insignem mater ejus jam dicta, veluti spiritu afflata prophetico, divino quodam vaticinio, in hunc modum praedixit. Dum enim ipsius parvuli ejus filioli puerili more simul jocarentur, et in tripudium soluti se se invicem insequentes, sub pallio matris confugerent, pater eorum casu advenit. Qui videns pallium moveri, et filios non advertens, quod sub clamyde essent, conjugem percontatur. Illa vero statim respondens ait: Tres, inquit, sunt filii tui, magni futuri Principes. Prior enim natu Dux, et Rex. Secundogenitus ejus successor. Tertius Comes erit. Quae omnia, ut praedixerat, contigerunt. Fuit enim Godefridus Dux Lotharingiae per successionem avunculi, factus postmodum Hierusalem Rex. Cui Balduinus secundo natu successit in Regno. Tertius vero Eustachius a patre eorum in Comitatu suo relictus est haeres.

CAP. LXXIX. De processu Comitis Tholosani a Hierosolymis, et Arnoldo Patriarcha, et inventione Ligni Dominici, et dispositione Ecclesiarum Regni.

Godefridus igitur, ut dictum est, Hierosolymis in Regem assumtus, considerans, quod non plene Urbis dominio potiretur, nisi municipium ipsius, quod Turris David dicitur, possideret, quam Turrim Turchi Tholosano Comiti tradiderant, Comitem, ut eam sibi assignaret, modeste rogavit. Quumque assignandi eam daret inducias, dicens, se in brevi transfretaturum proposuisse, et tunc eam sibi restitueret, et Rex se penitus eam velle diceret, aut Regnum relinqueret, et ad Comitis pertinaciam, Regisque instantiam multi hinc inde suasores essent, tamdem communi omnium assensu data fuit in manibus Albariae Episcopi, qui post modicum eam Regi restituit, asserens se violentiam passum. Ex quo turbatus Comes, eos ingratos reputans, quibus in ipsa peregrinatione munificus in multis exstiterat, suadentibus quoque suis, qui discedere affectabant, de Hierusalem egressus est, et veniens ad flumen Jordanis, in eo se lavit, et inde discessit ad propria. Tunc et procuratione Episcopi Marterainae regionis Calabriae, qui multae seditionis et discordiae in ipsorum Christianorum exercitu auctor exstiterat, et ad se multorum animos traxerat, fultus maxime praesidio Ducis Northmandiae, cujus fuerat commensalis, Hernoldus quidam ipsius assentator facinorum in Patriarchatus Sedem intrusus est. Erat autem Arnoldus iste filius Sacerdotis, et nondum in Subdiaconatus ordine constitutus, tamque spurcissimae vitae, ut de ipso a pueris cantaretur. Eo quoque tempore Lignum Crucis vivificae repertum est, quod in Ecclesia Sancti Sepulcri ante captionem Urbis a Christianis timore Turchorum absconditum fuerat. Hoc Lignum invenit Syrus quidam in argentea theca repositum. Quod cum processione solemni, et ingenti laetitia multisque lacrymis in Templo Domini reconditum est. Reputantes hoc tanto laetificati et ditati thesauro, ipsum Christi Corpus pendens in Ligno vidisse. Post haec Rex Godefridus felicem statum zelans Ecclesiae, consilio Episcoporum et Cleri, primum in Ecclesia Sancti Sepulcri, deinde in Templo Domini Canonicos instituit, magnisque illos ditavit reditibus. Decrevit quoque, ut omnes Ecclesiae Regni secundum consuetudines et statuta Cathedralium Ecclesiarum Regno Franciae disponi deberent. Quod decretum non caruisset effectu, si vitam illi diuturnam Dominus contulisset. Monachis, qui cum eo de Lotharingia venerant, et divina officia assidue celebrabant, Abbatiam in Valle Josaphat instituit, et praediis multis eam dotavit. Per haec et alia patenter ostendit Princeps gloriosus, quam dilatato corde Sanctam dilexit Ecclesiam.

CAP. LXXX. De bello Christianorum contra Calipham Aegypti.

Omnibus itaque rite peractis circa Regni statum et urbis, quum jam ordinatum esset, quod Hierusalem retinere deberent, jamque Principes de repatriando agerent, ecce de partibus Aegypti novi venere rumores, nuntiantes Calipham Aegypti suum Admiratum mittere adversus Christianos cum exercitu copioso. Habebat enim equitum centum millia, et quatuorcentum millia peditum. Hic enim Calipha totius Orientis Princeps potentior, indignatus, quod parvus Populus Occidentis ausus fuerat terram ejus ingredi, et Hierusalem obsidere, hunc, ut dictum est, Admiratum cum praedictis mittens in Syriam, mandavit, ut Occidentales ipsos deleret a facie terrae. Huic Admirato nomen erat Erfadales, natione quidem Herminius, qui et alio nomine dicebatur Emires. Hic allectus voluptatibus ac divitiis Paganorum, Christi negata Fide, effectus fuerat Saracenus. Ipse idem Hierusalem a Turchis acquisiverat, et eam subjecerat ipsius Caliphae dominio, eo anno scilicet, quo fuit a Latinis obsessa, nondum mensibus novem elapsis. Unde commissa sibi assumens, avidius Syriam intravit, et cum omnibus copiis apud Ascalonam urbem descendit. Quumque Hierusalem appropinquaret, Christiani facta solemni processione ad proelium se accingunt. Egressus igitur Godefridus Rex de Hierusalem cum Flandriae et Tholosae Comitibus, et aliis Principibus aliosque exercitu, relictis tamen in urbe custodibus, quum audivisset, Admiratum a Civitate Rama, in qua ipse Rex cum suis erat, per septem millia passuum distare, et adversus Christianos festinare ad proelium, statim copias suas in acies novem disposuit. Erant autem in universo Latini equites MCC. pedites vero novem mille, qui et latam campi planitiem occuparunt, de victoria securi; qui non in curribus et equis, sed in nomine Domini magnificari sperabant. Saraceni vero cognito, quod Christiani campi tantam planitiem obtinebant, quodque ad proelium imperterrite aspirabant, maximas esse eorum copias crediderunt. Tunc cordibus eorum divinitus immisso timore, acierum duces paulatim retrocedentes, ipsas acies derelinquunt, et fugae quaerunt praesidia. Quod reliqui advertentes, dum se Ducibus privatos vident, viribus et animis consternati sunt, fugamque capescunt et relictis omnibus more pecudum fugiunt. Christiani autem fuga eorum agnita, laudantes Dominum, qui pro servis suis pugnaverant, ad castra Saracenorum occurrunt, pinguique praeda ditantur. Deinde victores Hierusalem reversi sunt. De hujus victoriae exitu aliter scribit Sigibertus. Refert enim, quod dum Saracenorum Rex cum praemissis copiis Ascalonam venisset, eique Domini exercitus occurrisset, in quo non plus quam quinque millia equitum, et quindecim millia peditum erant, Deo pro servis suis ad se reclamantibus pugnante, et nube eos ab aestu Solis defendente, Saraceni solo impetu Christianorum territi omnes projectis armis fugerunt. Et in hoc sexto bello IV. Kalend. Augusti facto caesa sunt centum millia Paganorum. In portu vero Ascaloniae suffocati sunt ad duo millia Arcatorum, qui in mari perierunt, et qui inter spineta sylvarum consumti, numerus ignoratur. Ipsa die evanuit Episcopus Marterainae, qui Arnoldum suarum seditionum fautorem in Patriarchatus Hierosolymitani Cathedram intrudi curaverat. Quo enim devenerit, incertum fuit. Autumatum fuit a nonnullis, quod dum Rex Godefridus misisset eum Hierusalem requisiturum, qui remanserant in urbe, ut ad eum in Rama venirent, in manus Turchorum inciderit, et quod trucidatus sive captivatus ab eis fuerit.

CAP. LXXXI. De Principibus, qui a Hierusalem egressi repatriaverunt.

Obtenta itaque de Saracenis gloriosa victoria, et remanente Godefrido Principe Hierosolymitano in Regno suo caeteri Principes repatriant. Robertus enim Dux Northmandiae, et Robertus Flandriae Comes quum Constantinopolim per mare applicuissent, ab Alexio Imperatore honorifice sunt recepti, quibus et dona magna contulit. Sed Robertus Northmandiae Dux quum in Ducatu suo venisset, comperit fratrem ejus primogenitum nomine Willelmum Anglorum Regem ab humanae conditionis sorte fuisse sublatum de medio; quodque Regnum ipsius, quod ipsi Roberto Duci contigebat tam jure naturae, quam Regni consuetudine (nullum enim Rex ipse superstitem reliquerat filium) frater ejus natu minor, Henricus nomine, sibi assumserat, suggerens Principibus Regni, ipsum Robertum factum fuisse Hierosolymis Regem, nec unquam Angliam reversurum. Quumque Dux ipse Robertus ex his indignatus pararet exercitum contra fratrem, et frater ipse ex adverso copias suas educeret contra Ducem, tamdem communibus intervenientibus amicis pacificati sunt, hac scilicet conditione, quod Henricus Regnum possideret, et Dux ex ipso Regno annis singulis certos perciperet reditus. Sed processu temporis quum Dux nonnulla castra Regis Henrici fratris sui in Ducatu posita a fratre peteret, et fratre abnuente ea invasisset, ipse Rex collecto exercitu venit in Northmandiam, et facto cum fratre congressu illum vicit et cepit, quo in carcere defuncto, Henrico cessit Ducatus. Comes Tholosanus, quum Lyciam pervenisset, dimissa ibi conjuge, Constantinopolim perrexit. Quem quum Imperator cum multa laetitia exceptum magnis honorasset muneribus, iterum ad conjugem reversus est, et deinde cum ea ad Comitatum reversus. Wernherius de Gres, et Tancredus Ducis Apuliae nepos cum nonnullis aliis nobilibus Hierosolymis remanserunt. Rex Godefridus eidem Tancredo viro spectabili civitatem Tabariae perpetuo jure possidendam donavit, quae sita est secus lacum Genasar, cum omni Principatu Galileae, et cum civitate, quae olim Porphyre, nunc Caiphas dicitur. Quae omnia Tancredus feliciter gurbernavit, et multas inibi fundavit Ecclesias, et amplis dotavit reditibus, sed praecipue Ecclesias Nazareth, et Tabariae, et Montis Tabor. Quibus postmodum eius spoliaverunt successores parum Catholici. Fuit praeterea idem Tancredus ad Antiochiae Principatum post haec assumtus, qui et Ecclesiam Beati Petri multis auxit divitiis, et ipsum ampliavit Principatum.

CAP. LXXXII. De Patriarchae Damberti electione, et collatis sibi a Rege, ac ejusdem Regis humilitatis exemplo.

Bojamundus inter haec Antiochiae, et Balduinus frater Godefridi Ragensis Princeps Hierusalem veniunt, ut suae peregrinationis vota complerent. Sed dum essent juxta castrum Mergat, sub quo est Valania civitas, multi de Italia venientes Peregrini, illos usque Hierusalem comitati sunt, inter quos erat vir magnae religionis Daimbertus Pisanus Archiepiscopus. Erat autem in universo horum Principum comitiva equitum et peditum viginti quinque millia. Ex quorum adventu Hierosolymitani plurimum laetati sunt. Qui cum multis lacrymis et devotione maxima visitarunt Sancta Loca Hierusalem. Post haec vacante tunc Sede Hierosolymitana, communi omnium assensu praefatus Daimbertus Pisanus Archiepiscopus in Patriarcham electus est, et ejecto a Sede ipsa intruso Arnoldo, inthronizatus est solemniter in eamdem. Quo facto Principes Godefridus et Bojamundus ab eodem Patriarcha, tamquam a Christi Vicario investituram Principatuum receperunt. Deputati quoque sunt Patriarchatui reditus, quod Graeci habere consueverant Patriarchae. Deinde Bojamundus et Balduinus cum suis discedentes ab urbe Hierusalem ad Jordanem venerunt, in quo loti corpora, inde per litus fluminis applicuerunt Tabariam. Deinde per Phoeniciam transeuntes, et a laeva Caesaream habentes, Ituraeam veniunt: inde Maubeth; demum per maritimam Antiochiam pervenerunt. Porro inter haec contigit, pacis hoste procurante, in Hierusalem oriri dissidium inter Patriarcham et Regem. Petebat enim Patriarcha a Rege urbem Hierusalem cum municipio, quod est Turris David; nec non civitatem Japhet cum pertinentiis ejus, quae omnia juris Ecclesiae Sancti Sepulcri esse dicebat. Tamdem mitissimus Princeps, fide Christianissimus, et Sanctae Ecclesiae reverentissimus, quartam partem urbis Japhet, Hierusalem quoque cum Turri David, Hierosolymitanae Ecclesiae perpetuo possidendas concessit pro amore divino. Post haec idem Rex Hierosolymitanus Godefridus collecto exercitu suo, Assur urbem obsedit, quam quum victualibus refertam cognovisset, nec in obsidione exercitum perseverare conspiceret (gravabantur siquidem Regnicolae multa paupertatis mole) quodque a parte maritima obsideri non poterat civitas propter defectum classium, his urgentibus ab obsidione discessit. Sed dum in obsidione ipsa persisteret Rex ipse, humilitatis Regiae memorabile patuit exemplum. De montanis quidem terrae Samariae, ubi sita est Neapolis civitas, venientes Turchi quidam cum victualibus ad castra Christianorum exercitus, explorandi magis quam subveniendi causa, et Regem in humili sessorio sedentem conspicerent (habebat enim loco faldestorii Regii saccum folii arborum plenum) nullamque pompam Regalem ostenderet, obstupefacti causam per interpretes requirebant. Cujus admirationis causam quum Rex agnovisset (dicebant siquidem, indecorum esse, et contra Regale fastigium, ut tantus Princeps, qui de Occidentis partibus cum tantis copiis tam sublime Regnum venerant subjugare, tantis clarus victoriis, tam vili sessorio resideret ad terram). Mortalis, inquit, etiam terrae sedere dedignari non debet, quum sit omnis vivens cinis, et in cinerem reversurus. Ex hoc autem tam prudenti responso et percontantium admirationi satisfactum est, et virtus Regia multis enituit.

CAP. LXXXIII. De morte ejusdem Regis Hierusalem Godefridi.

Reversus igitur Godefridus Rex in Hierusalem, ab Assur obsidione amota, Junio mense aegritudinem validam incurrit, lectoque decubuit. Quumque morbi malitia medicorum superaret peritiam, spirituales adhibiti sunt, qui ejus saluti animae mederentur. Tamdem delictorum confessione peracta, corde contrito, sumtisque Ecclesiae Sacramentis, et omnibus rite completis secundum Sanctae Ecclesiae instituta, pro ut tantum decebat Principem, vitae praesentis felicem sortitus terminum, ad aeternam, ut creditur, evolavit Christianissimus et devotissimus Christi pugil. Defunctus est itaque Godefridus Lotharingiae Dux, et Hierosolymitanus Rex, X. Junii, Anno Incarnati Filii Dei MC. et in Ecclesia Sancti Sepulcri supra locum Montis Calvariae, in quo Dominus noster Jesus Christus fuit Cruci affixus, Regalibus obsequiis sepelitur. Qui locus in sepulturam Regum Hierosolymorum usque hodie deputatur. Imperabant tunc Henricus hujus nominis IV. Romanorum, et Alexius Constantinopolitanorum Imperatores: Philippus vero hujus nominis I. Francorum, et Willelmus hujus nominis II. Anglorum, Reges etiam tunc regnabant; Urbanus quoque hujus nominis II. Sed Apostolicae praesidebant.

CAP. LXXXIV. De adventu Balduini in Hierusalem, et ejus ad Regnum promotione.

Rege itaque Godefrido ab hac, ut dictum est, luce sublato, qui fuit in Hierusalem ex Latinis Regibus primus, missi sunt ad Balduinum Comitem Ragensem fratrem ejus Legati solemnes, ut Hierosolymam veniret, Regnum suscepturus, quod sibi jure haereditario competebat. Quidam enim dicunt, quod Godefridus Rex moriens hoc ipsum consuluit. Nonnulli astruunt, quod hoc solum ex Principum omnium voto processit. His cognitis Balduinus apud urbem Meletinam a Principum Legatis de transitu fratris dolens, et Regni timens discrimina, accitis secum CC. equitibus et DCCC. peditibus, relicta Comitatus sui custodia Balduino de Borch ejus consanguineo, quem postmodum in eo Comitem fecit, sibique in Regno successit, Hierusalem festinavit. Veniens igitur Antiochiam, conjugem et filias navi jussit imponi cum multa suppelectile, et Japhet percudi, quae sola Civitas ex maritimis Legi Christianae parebat. Ipse vero Luciam Syriae veniens, inde per maritimam Gibeleth, Valamiam, Maracleam, Tortosam, Archis civitates transivit, et Tripolim applicuit; ubi a Rege et civibus multo honore receptus est, et munera magna recepit. Deinde per civitates Barith, Sidonis, Tyri, Achon, Cayphae, et Assur iter habens venit Japhet, in qua a Clero et Populo Regio honore susceptus, ibi se sicut dominus habuit. Post haec Hierusalem veniens, Clerus et Populus universus cum solemnis processione obviam sibi occurrit. Latini et Herminii quidem, et Grifones, sive Graeci, Jacobini, et Samaritani singuli suo ritu cantantes, cum maximo jubilo illius adventui applaudebant. Introductus itaque cum summa laetitia in urbem, ab omnibus communi omnium voto in Regem et Dominum est assumtus mense tertio ab obitu Godefridi. Hunc praeterea Balduinum Regem Dagobertus, sive Daimbertus Patriarcha Hierosolymorum in ipsa solemnitate sacratissimae Nativitatis Dominicae in Ecclesia Bethleem solemniter coronavit Anno MCI. ex quo Virgo Virginum sancto concepit in utero. Qui quidem Rex in ipsius suae coronationis primordiis Civitatem Tabariae Hugoni de Sancto Ademaro Militi strenuo dono cessit.

CAP. LXXXV. De bonis initiis Balduini praedicti, et ejus moribus atque forma.

Fuit autem Balduinus iste Hierosolymorum Rex, et Godefridi frater, moribus et vita inclytus, ac multa strenuitate spectabilis. Ab ipsa quidem pueritia liberalibus imbutus artibus, et Clericali primum adscriptus militiae, Remensem, Cameracensem et Leodiensem Canonicatus obtinuit. Quibus postmodum resignatis, uxorem accepit, quae in ipso peregrinationis itinere obiit. Post haec factus est Ragensis Comes, et in urbe ipsa, ut potentior esset, conjugem secundam accepit, filiam videlicet Principis Armeniae nomine Constantii. Hic Constantius, et frater ejus Constantinus, munitissima oppida habitatoribus plena circa Montem de Tor, non longe ab urbe Ragensi, possidebant, tantis abundantes divitiis, ut ab incolis earum partium pro Regibus haberentur. De parentibus hujus Balduini supra dictum est, ubi mentio habetur de prosapia Godefridi. Fuit quoque Balduinus corpore tam procerus, ut de illo dici posset, quod de Rege Saule scribitur in Libro Regum, quod ab humero et sursum in Populo eminebat. Caesaries et barba ejus subnigra. Cutis satis candida. Nasus in medio modicum, curialiter tamen, prominens, et in summitate paululum curvus. Labrum labro ita eminebat, ut nulli sibi esset deformitati. In habitu, sermone, et incessu, summae dignitatis ei modestia inerat. Ita clamyde humeros semper induebat, ut ab insuetis eum videre, non Miles, sed Episcopus videretur. Ad lapsum tamen carnis fuit naturaliter proclivis; sed illum vitium sic pudicitiae virtute contexit ac repressit, ut et paucis etiam domesticis notum esset, et neminem laederet. Inter obaesitatem et maciem medium tenuit, qua complexione se interdum ab ipso vitio inter domesticos excusabat. In omni re militari doctus et potens, totus pigritiae expers erat. Fratris sui quoque Godefridi munificentiae imitator. Has autem universas gratiarum dotes Arnoldi ad Patriarchatum intrusi detestabilis familiaritas, antequam Rex esset, plurimum obfuscabat, cujus perniciosis consiliis saepius inhaerebat.

CAP. LXXXVI. De praeda ex Turchis, et humanitate Regis circa conjugem Admirati.

Quarto igitur mense Regni Balduini, quod tempus pacificum habuit, Rex ipse collecto exercitu Jordanem transiens, et in Arabiam veniens, illius desertum intravit. Cognitoque ab exploratoribus, quod Turchi non longe cum conjugibus et liberis ac jumentis castrametati erant, se in insidiis abdit. Media autem nocte super castra Turchorum irruens, primoribus tamen eorum per fugam absentatis, qui regium adventum praesciverant, multi occisi sunt, multique captivati. Captivi cum multis spoliis in Hierusalem adducti sunt. Sed nec praetereundum est Regiae humanitatis exemplum insigne. Nam dum Rex cum omni exercitu Hierusalem reverteretur, secumque captivos haberet, quaedam nobilis Matrona cujusdam Turchi Admirati uxor, camelum inequitans, partus arctata doloribus, inter captivos miserabiliter clamitabat. Quod dum Regi Balduino innotuisset, statim, ut erat Princeps pietate insignis, jussit eam camelo deponi, lectumque parati, in quo positam clamyde regali contexit, relictisque sibi ancillis et camelis victuque et potu sufficientibus, cum reliquis abiit. Ipsa die Admiratus de amissione conjugis tristis et anxius potissime propter partum, dum iter a longe exercitus sequeretur, uxorem in via laetabundus invenit; quumque Regis humanitatem circa conjugem agnovisset, prorumpens in lacrymas, clementissimam ipsius munificentiam magnis praeconiis extollebat, se ad recompensam tanti disponens beneficii, ut non appareret ingratus. Quam quidem Regi exhibuit in hunc modum. Turchi namque in Ascalona consistentes, dum collecto exercitu viginti fere millium hominum Hierosolymorum terram inter Lyddam et Ramam civitates invasissent, Rex Balduinus non exspectatis copiis adversus hostes processit improvidus. Erat enim concomitatus ferme CC. equitibus; cujus progressum improvidum Turchi advertentes, sumto ex hoc victoriae animo, conglomerati in unum, super Christianos ad proelium incompositos percurrunt, et multos ex illis caedentes, caeteros fugere compulerunt. Ibi corruit Dux Burgundiae, et Stephanus Comes Blesensis, et nonnulli alii proceres. Rex vero, sero licet, suae improvidentiae poenitens, se fugientibus immiscuit, et cum eis in Rama urbe divertit. Quumque adverteret se ibi non posse Turchorum potentiae obsistere, et multum proinde anxiaretur in animo, hora noctis mediae Admiratus, cui circa conjugem exhibuerat humanitatis obsequium, ad eum venit, tantique beneficii se ingratum existere nolle asserens, indicavit Regi, Turchos ibi mane venturos, et ideo Regi consulebat, ut sibi et suis in hoc periculo per festinum provideret discessum. Rex vero Admirati fidele admittens consilium, cum paucis clam discessit, ne tumultu multorum ejus hostes praesentirent discessum; quem Admiratus etiam usque ad loca tuta concomitatus est, iter ostendens. Mane Turchi quum venissent, vi armorum capto oppido, universos ferro et vinculis affecerunt.

CAP. LXXXVII. De adventu Genuensium in Hierusalem et captione Assur.

In veris Anno scilicet Incarnati Verbi Domini MCII. quum apud Japhet portum Januenses applicuissent, et exposita in litore classe a Rege laetanter recepti fuissent, offerentibus eis se se ad Christi obsequia in Terra Sancta morari velle, Rex uniuscujusque oppidi et civitatis ipsis assistentibus praedae captae tertiam partem se daturum pacto promisit, et insuper in unoquoque oppido et civitate specialem vicum ab eis possidendum perpetuo. His peractis Rex cum omni exercitu Assur oppidum obsessurus perrexit. Est autem oppidum in honorem olim Antipatris patris Herodis Antipater dictum, quod Rex Godefridus coeperat obsidere; sed quia terra et mari obsidere illud non poterat (quod a Balduino factum est) discesserat inde. Fuit haec munitio Assur, sive Doja, Fratrum Hospitalis Sancti Johannis, qui licet eam amiserint, solvunt tamen Domino Assur et haeredibus ejus viginti octo millia Bysantiorum auri singulis annis, ut scribit Brocardus. Hoc oppidum quum Rex Balduinus et obsidione et assaltu mirabili arctasset, tamdem oppidani diffisi viribus, personis et rebus immunitate concessa, Regi dederunt. Quod quum Rex opportune munivisset, inde discessit.

CAP. LXXXVIII. De captione Urbis Caesareae et Barulorum, et ordinatione Episcopi.

Post haec idem Rex adductis copiis aggressus est Caesaream Palaestinae. Fuit autem haec civitas in maritima posita, antiquitus dicta Straton, quam Senior Herodes magnis aedificiis decorans, in honorem Caesaris Augusti Caesaream nominavit, et metropolim secundae Palestinae eam instituit. De hac civitate dicit Brocardus, quod primo dicebatur Dor Pyrgus Stationis. De cujus structura et munitione Josephus multa scribit. Habet ab Occidente mare magnum, ab Oriente paludem quamdam dulcem et magnam atque profundam, cocodrillis abundantem. Situm habet firmum, sed hodie penitus est destructa. In ea mansionem habuit Philippus Apostolus, et filiae ejus. Petrus etiam in ea baptizavit Cornelium Centurionem, qui primus fuit in ea Episcopus. Paulus in ea coram Rege Agrippa et Felice Praeside contra Tertullum Oratorem elegantissime disputavit. Hanc civitatem quum Balduinus diebus XV. obsedisset, et comperissent Christiani, quod Turchi, qui in ea erant, ex longo otio ad defensionem vires illorum effoeminassent, facto virili aggressu, appositisque ad moenia scalis Urbem intraverunt, portesque aperientes qui primitus intraverant, reliquum exercitum receperunt, et obsessos in ore gladii trucidarunt. Ibi captus est Admiratus Urbis et Episcopus eorum. Ibi Turchus in collo pugno Christiani percussus Bysanteos evomuit. Mares enim intra gingivas, foeminae intra pudenda Bysanteos absconderant: quod Christiani advertentes, multos occidebant ex Turchis, quorum etiam scrutantes viscera, inveniebant aurum et lapides pretiosos. Quumque in Templo ejusdem Urbis, quod Herodes in honorem Caesaris Augusti aedificaverat, multi Turchorum confugissent, eo quod orationis locus esset, Christiani portis ejus fractis illud introëuntes, tanta in eos caede baccharunt, ut occisorum cruor ad genua equorum ascenderet. Virgines et puri reservati sunt. (*) In eodem Templo vas lapideum colore viridi, eximiaeque pulcritudinis, et perlucidum ad instar catini fabrefactum tunc a Christianis repertum est. Quod quum Genuenses crederent smaragdinum esse, in partem praedae sibi sortiti sunt, quod usque hodie in matrice eorum Ecclesia pro magno ab eis reservatur thesauro. Singulis quoque annis die Cinerum pro re valde pretiosa cunctis ostenditur. Asserunt enim, quod sit verus smaragdus. De hoc vase dictum est in incidentiis Henrici IV. et dicitur vulgariter Scutella Sancti Laurentii, et fuisse catinum illud, in quo Christus coenans cum Discipulis comedit. Praeda omnis inter victores condivisa est, et ut dicitur, Genuenses pro sua portione vas, de quo dictum est, acceperunt. Tantaque fuit praedae copia, ut pauperes universi ex victoribus facti sint divites. Ante quoque discessum Christianorum electus est in ea Urbe Episcopus Godefridus quidam, qui cum Rege Godefrido in Hierusalem venerat. Tamdem relicta in ea Urbe munitione opportuna discessit.

CAP. LXXXIX. De mirabili victoria Balduini Regis ex Turchis.

Inter haec Regi Balduino rumores delati sunt, quod Admiratus quidam Turchorum a Calipha Aegypti transmissus venerat Ascalonam, habens secum undecim millia equitum, et viginti millia peditum, ut Terram Hierosolymitanam invaderet. Quo cognito statim Rex inter Lyddam et Rama copias suas conduxit. Erant autem CCXL. equites, pedites vero DCCC. quod in acies quinque divisit. Praecedebat, quoque Christianorum acies Lignum Crucis, quod quidam venerabilis Abbas pro vexillo ferebat. Quum autem hostilibus appropinquarent, Rex in eo spem victoriae ponens, qui decem fortium vires dat uni prosternere, devota mente oravit ad Dominum, dicens: Deus inclytae potentiae, et virtutis immensae, dignare in hac hora cum Populo tuo misericordiam facere, ut ad exaltandam nominis tui fidem hi perfidi hostes tua dextera conterantur. His dictis conflixit in hostes, dirumque proelium inchoatur. Nam illinc Turchi sua multitudinis mole belli cruentabant incursus. Hinc Christiani virtute mirabili ruentes in hostes, quid Domini dextera poterat, ostendebant; neutra partium belligerando pigritia tenebatur, quia se noverant in propria capita portare discrimen. Prima Christianorum acies viribus succumbens, quum fugam iniret, fere a Turchis insequentibus tota deleta est; sed reliquis viriliter et constanter pugnantibus, Rex ipse singulos cohortans, se inter confertissimos hostium cuneos Christi pugil intrepidus immittebat, caedens et prosternens quos gladius obviabat. In hoc tamdem diro proelio Admiratus corruit. Quo viso Turchi statim fractis viribus fugam capescunt. Quos primus Rex cum suis insequutus est, magna caede prosternens. Nec destitit ab insequutione, quousque qui potuerunt Christianorum evadere gladios, Ascalona Urbs recepit, per novem millia passuum a proelio ipso distans. Et quum nox etiam Christianis insequentibus Turchos infesta veniret, dato signo receptui, reversi sunt ad castra victores. Mane sequenti praeda omnis inter eos divisa est. Inventa sunt ex hostibus quinque millia capita occisa. Ex Christianis vero LXX. equites, pedites vero ferme ducenti corruerunt. Qui autem primam Christianorum aciem insequebantur, quum pervenissent usque Japhet, aciem ipsam ad internecionem profligantes, mandaverunt habitatoribus Japhet, ut redderent sibi urbem, significantes eis se fuisse victores, et quod Rex et universus quoque exercitus in bello corruerat. Et in signum rei hujus arma fugientium ostentabant. His sinistris rumoribus Cives Japhet consternati valde, vacabant gemitibus, quid acturi forent ignari; praecipue autem Regina, quae tunc in eadem Civitate erat, summis angustiata doloribus semiviva contabuit. Quumque castrametati adversus Civitatem essent, ut vel armis eam caperent, vel ad deditionem cogerent (credebant enim quae de Rege et Christianis nuntiaverant, ex infelici eventu primae aciei infallibiliter contigisse, unde omnis timoris erant expertes) die altera Civibus Japhet jam ad deditionem dispositis, ecce Rex Hierosolymitanus cum suis victor advenit. Qui comperiens in obsidione Turchos, illos eventus ignaros hujus subito invasit, levique Marte prostravit, quorum multi capti, multique caesi sunt, nonnulli fugae praedisio evaserunt. Quo felici eventu et adventu Japhet Cives laetati Regem cum suis magno jubilo receperunt.

CAP. XC. De prima obsidione Achon, et situ ipsius Urbis.

Anno deinde Incarnati Filli Dei MCIII. initio veris quum Balduinus Hierosolymorum Rex in Civitate Sancta Hierusalem Sanctae Resurrectionis Dominicae solemnia peregisset, ne Sanguinis Christi ultor gladius otio torperet, in hostes coadunato omni exercitu, perrexit Acon, et in ejus obsidione castrametatus consedit. Civitas ista a duobus fratribus Ptolemaeo et Acon fertur fundata, unde in quibusdam Historiis Ptolemaida dicitur. Sed Acon nomen usque hodie perseverat. Labitur in ea fluvius, qui Bele dicitur. Metropolis ejus est Tyrus. Ab hac Civitate Brocardus in descriptione Terrae Sanctae primum sumit initium, quae tamen, ut ipse refert, numquam fuit de Terra Sancta, nec a filiis Israël possessa, licet in distributione Terrae Tribui Asser fuerit assignata, qui Asseritae numquam possederunt eam. Est autem in provincia Phoenicis sita, habens ab Austro Carmelum montem ad decem leucas, et Civitatem ad pedem montis ejusdem ultra torrentem Cison, ubi Helias Propheta interfecit Sacerdotes Baal. Phoenicia vero regio, sive Syria Phoenicis adhuc extenditur ultra contra Austrum ad tres leucas usque ad Petram Incisam, quae Castrum Peregrinorum dicitur, qui locus est terminus Phoenicis contra Austrum. Acon autem Civitas munita est muris, antemuralibus, turribus, et fossatis, et barbacanis fortissimis. Triangulam habet formam, ut clypeus, cujus duae partes cinguntur mari magno, tertia pars campum respicit, qui ipsam circumdat; habens tres leucas latitudines, et plus in partibus aliquibus vel etiam minus. Fertilis valde tam in agris, quam in pascuis et vineis et hortis, in quibus diversi generis fructus crescunt. Est etiam munita multa militia Hospitalis Templi, et Domus Theutonicae, et arcibus Civitatis, quae ad Regem pertinent; habens Portum bonum et capacem ab austro Civitatis pro navibus collocandis. Hanc Urbem quum Balduinus Rex paucitate exercitus et defectu classium ad votum obsidere non posset, depopulatis pomoeriis cum nonnullis captivis et armentorum praeda magna discessit. Quumque per Caesaream transire vellet, loco ubi dicitur Petra Incisa, non longe a Tyro antiqua inter Capharnaum et Dora, duo castra maritima, in ipsis viarum angustiis conventiculam profanam latronum invenit, supra quos irruens Rex cum suis, nonnullos occidit; alii evaserunt. In ipso autem aggressu Rex jaculo a latere sinistro inter dorsi spinam et costas non longe a corde vulneratus est, a quo quidem vulnere postmodum, sed difficulter evasit. Sed dones vixit et debilior viribus fuit, et dolores in cicatrice sensit interdum.

CAP. XCI. De secundo adventu Genuensium cum eorum classe, et secunda obsidione, et deditione Acon.

Mense post haec Martio Anni sequentis Incarnatae Divinitatis MCIV. Balduinus cognito, quod Genuensium classis advenerat (conduxerant enim secum galeas LXX. hominibus, et caeteris ad proelia opportunis valde munitas) nacto sibi ex hoc tempore congruo, Acon Urbem terra marique obsidere secundo disposuit. Cum Genuensibus itaque, ut sibi ad haec classe adessent, pactiones inivit; pollicitus est enim, se illis daturum, si Civitatem obtineret, tertiam partem omnium redituum et proventuum, qui perciperentur in portu Acon perpetuo, et vicum specialem in Urbe, cum mero et mixto Imperio ab ipsis Genuensibus et ipsorum haeredibus possidendum. His compositis Rex eductis per terram copiis suis, Januenses vero per mare, Aconensem Civitatem obsedit terra marique. Quumque viginti diebus perdurasset obsidio, et Civitas machinis et crebris assaltibus Christianorum arctaretur assidue, tamdem Turchi in perseverantia diffisi, ad deditionem coacti sunt, conditionibus his tamen appositis, quod videlicet universi habitatores cum conjugibus et liberis, et omni suppellectili sua, qui Urbem egredi eligerent, possent ad quas vellent partes illaesi divertere; qui vero in Urbe mallent remanere, civiliter tractarentur, censum Regi singulis annis solventes. Hoc modo Balduinus Rex Acon Civitatem obtinuit, per quam maris iter tunc primum habuit expeditum. Genuensibus autem promissa servavit in omnibus; nam quum essent maritimi belli multum experti et ad obtinendum Civitatem Acon, et ad expugnandos Regni Hierosolymitani hostes, Regi plurimum adstiterunt.

CAP. XCII. Qualiter Balduinus Rex conjugem repudiavit, quae et infamis effecta.

Eo tempore idem Rex perverso motus instinctu a recto devians ordine, et suae generositati derogans, Reginam conthoralem suam legitimam, mulierem quidem maximae pudicitiae ornamentum vulgo vias, quam, dum esset Ragensis Comes, uxorem acceperat, non est veritus absque judicio Ecclesiae abdicare. Contra namque matrimonii legem eam, non reluctantem tamen, in Monasterio Sanctae Annae Monialem effecit. Est autem Ecclesia illa in Hierusalem in parte Orientali juxta Portam, quae dicitur Josaphat, non longe a Piscina Probatica , et ibi adhuc ostenditur specus sive antrum, in quo erat mansio Johachim et Beatae Annae matris Virginis Virginum, in qua et ipsam peperit Virginem, quae Dei Filium Sancto gestavit in alvo, Anna jam dicta. In eo tunc Monasterio erant tunc tres paupercolae mulieres in habitu religioso Domino famulantes. Sed quum ibi Reginam posuisset Balduinus, ipsam Ecclesiam magnis dotavit reditibus. Causa autem repudii aliquamdiu remansit incerta; quidam enim dicebant, ideo eam abdicasse, ut aliam superduceret ditiorem, cujus dotum opibus rei familiaris inopiam, quam bellorum crebris eventibus incurrerat, relevaret. Nonnulli asserebant, quod Regina regalem maculaverat thorum; hanc autem ultimam assertionem principalem causam fuisse subsequens effectus infamiae quodammodo demonstravit. In ipso quidem religionis primordio, quo Regina religionem ingressa est, nec reluctans apparuit, nec se turbatam ostendit; sed tempore aliquo in eodem Monasterio vixit honeste. Deinde obtenta a Rege licentia, profecta est Constantinopolim, sub specie visitandi cognatos, et ut Monasterio suo manus caritativas ostenderet. Sed exutis Monachalibus vestibus in tantum voluptati laxavit habenas, ut postposita omni generositate sua cunctis non vereretur se esse petentibus prostitutam. Rex vero aliam superduxit conjugem, scilicet Comitissam Siciliae, quae fuerat uxor quondam Rogerii Comitis cognomento Borsae, fratris quondam Roberti Guiscardi Apuliae, Siciliae, et Calabriae dominatoris, de quo merito infra dicetur.

CAP. XCIII. De mirabili proelio inter Christianos, et Turchos, et strage Turchorum.

Eodem Anno Aegypti Calipha maximis copiis potentissimus, dolens Regnum Hierosolymitanum a Christianis possideri, cognito quod multi ex eis repatriaverant, multi quoque ferro, fame, morboque defecerant, Admiratos duos cum maximo exercitu, debellaturos Regnum ipsum, adversus Christianos misit in Syriam terra marique. Qui quum Ascalonam venissent, Rex Hierosolymorum Balduinus cum omni sua potentia, Japhet urbem concitus festinavit, Ebremaro Hierosolymitano Patriarcha Lignum vivificae Crucis pro vexillo ferente. Fuerunt autem in universo Christiani, qui Regem sequuti sunt, equites D., pedites vero MM. Solum autem Turchi, qui per terram itineraverunt, quindecim mille aestimati sunt. Qui Ascalonam venerant, classe inde dimota, iter Japhet direxerunt. Caeteri applicuerunt urbem vetustam Azotum. Ibi eorum Turchi exercitum bifarie diviserunt, ut videlicet pars una cum Rege confligeret, alia Rege occupato properaret Japhet, urbem ipsam in terrestri proelio aggressura, reliqua classis maritima. Venientes igitur Turchi in terram Rama, acies disponunt, et ingenti clangore tubarum et lituum conantur protendere se eo loco disposituros ad proelium, ut sic Rege ibi cum suis adversus eos occurrente, qui profecturi erant Japhet, per litora maris tuti procederent. Porro Domino secus providente, Turchis sua intentione frustrantur. Nam dum Regem conglobatis aciebus contra eos intrepide venientem conspicerent, tantus illos pavor invasit, ut statim viribus eorum non confisi, partem eorum, qui properabant Japhet, revocaverint. Quumque accincti essent ad proelium, Patriarcha, ut dictum est, Sanctae Crucis Vexillifero Dei exercitum praecedente, et omnes ad pugnam hortante, in remissionem peccaminum, Rex prima fronte gradiens, Christi pugil imperterritus, in hostes primus irrupit. Reliquus Dei exercitus Christi fide armatus, et Regis animatus virtute, ipsum viriliter est sequutus. Tunc ferox et immane proelium inchoatur. Illinc enim Turchorum barbara crudelitas pro lege spurcissima saeviebat; hinc Christianorum pro Fide pura pia credulitas decertabat. Quumque proelium diu fuisset anceps, et Turchi multos ex suis corruisse conspicerent, tamdem cordibus illorum divinitus immisso timore, terga vertunt, fuga quaerentes praesidium. Quos quum Christiani aliquamdiu insequuti fuissent, postmodum revertuntur ad praedam, non tantum equis, onagris, et alia grandi suppellectilis, sed etiam captivis opima valde. Ex eis enim Turchus quidam magnarum opum dominus, qui Bailivus Acon fuerat, LXX. millia Bysantiorum pro sua redemtione persolvit. Corruerunt in eo proelio ex Turchis quatuor millia, inter quos fuit Bailivus Ascalonae. Ex Christianis vero sexaginta Christi martyres effecti sunt. Rex autem cum suis Japhet urbem laetus revertitur. Qui autem classem conducebant, cognito suorum conflictu, dum in Tyri portu se tutos non confiderent, et versus Aegyptum vela dirigerent, orta in mari tempestate mirabili, multi cum navibus submersi sunt. Fluctibus quoque impellentibus XXV. naves ad portum Christianorum appulerunt, quas capientes Christiani, duobus millibus ex Turchis occisis reliquos captivarunt.

CAP. XCIV. De quibusdam prodigiis.

Eodem etiam Anno in ipsis Orientis partibus multa horrenda apparuerunt prodigia. Diebus siquidem XL. continuis Cometes apparuit singulis noctibus, igneam caudam habens, suoque lumine aërem illustrabat. Ab ortu quoque diei usque ad horam Tertiae duo Soles hinc inde visi sunt, ejusdem cum Sole naturali magnitudinis, sed claritatis minoris. Circa Solem etiam naturalem aër, et coelum, colorque ejus manifestissime apparebant. Haec autem prodigia in hac miseriarum valle rerum mutationes varias portendebant.

CAP. XCV. Qualiter Genuenses urbem Gibeleth obtinuerunt.

Incarnationis autem Filii Dei Anno MCIX. qui fuit ejusdem Regis Balduini Octavus in Regno, Genuensium classis Gibeleth urbem obsedit. Habebant enim galeas LXX. armis, et aliis opportunis munitas. Est autem Gibeleth urbs maritima in Terra Phoenicis, Tyro subjecta, antiqua valde. Nam ut in Libro Regum legitur, Templo Salomonis lapides et ligna paravit. Fuit quoque antiquitus dicta Evea, eo quod Eveus filius Chanaam, nepotis Noë, illam fundavit. Hanc quum Christiani terra marique obsdione vallassent, qui in urbe erant, diffisi posse resistere, hac conditione Capitaneis classis Genuensium Ansaldo et Ugoni Embrac illam dederunt, ut qui ex ea egredi vellent cum liberis et conjugibus ac suppellectili, liberum foret; remanentes vero servarentur illaesi, qui et annuum Genuensibus censum persolverent. Hoc itaque modo obtenta est a Genuensibus civitas, quam praefatus Ugo tempore multo possedit.

CAP. XCVI. Qualiter Rex Balduinus Tripolim habuit, et Comiti Bertrando concessit.

Post haec iidem Genuenses Tripolim cum eorum classe divertunt. Ad hanc etiam urbem obsidendam Bertrandus filius Raymundi Comitis Tholosani perrexit, quam Guillielmus Jordani consanguineus ejus obsederat ipso Raymundo vivente, qui in ea obsidione mortuus est, et ipse etiam Willelmus sagitta ictus interiit. Audiens autem Balduinus Rex, quod civitas Tripolis a Genuensibus, et eodem Bertrando erat obsessa, perrexit ibidem, pacisci cum eis volens, ut sibi assisterent ad acquirendas urbes Berithi, Sidonis, Tyri, et Ascalonae, quas Regno Hierosolymitano plurimum infestas subjugare volebat. Sed qui in urbe erant, mari terraque obsessi, cognito Regis adventu, et obsessores viribus et armis auctos videri, spe adeo dehortati sunt, ut ad defensionem urbis, ipsorumque salutis contabescerent trepidi. Quod Christiani advertentes, resumta in Domino fiducia, et de victoria fere securi, parant congredi cum obsessis. Sed Turchi Legatos ad Regem mittunt, et ad Comitem Bertrandum, ut pacis compositiones inirent hujusmodi; ut videlicet salvis personis et rebus omnibus, quo vellent, digredi possent. Qui vero morari eligerent, incolumes servari deberent, certum annuatim censum persolventes. Admissis autem firmatisque conventionibus hinc inde, traditur Civitas Christianis die X. Junii. Comes Bertrandus urbem ipsam a Rege suscipiens, pro ea sibi fecit homagium per se et successores ipsius, qui et idem homagium ex ea Hierosolymitanis Regibus exhibere tenentur.

CAP. XCVII. De prima institutione Episcopatus Bethleem. Adveniente Anno Incarnationi Dominicae MCX.

Rex Balduinus, Princeps quidem Christianissimus, non solum ad Regni gubernacula intendens, sed ad statum Ecclesiae reformandum, sublimandumque totus aspirans, de consilio Regni Principum Bethleemitanam Ecclesiam, quae Prioratus erat, Episcopatus titulo insignivit. Patriarcha vero Hierosolymitanus, Pisanus natione, nomine Ghibelinus, tunc Apostolicae Sedis Legatus, auctoritate Apostolica, quod a Rege decretum fuerat, confirmavit. Privilegium quoque super haec speciale Arnoldus Archidiaconus Leodiensis, et Acharius Prior Sepulcri a Sede Apostolica reportarunt, sedente tunc Paschali nominis hujus II. Primus autem ibi Episcopus institutus est Cantor Ecclesiae Sancti Sepulcri, Achetirius nomine, vir vitae laudabilis, cui Rex Balduinus Casale Bedor in districtu Acon, et Casale Scillon in districtu Neapolitano, et aliud, quod dicitur Bethlies prope Bethleem, et Zophir, et Carcapha juxta Ascalonam, cum omnibus pertinentiis dono dedit, ab ipso et ejus successoribus perpetuo possidenda, regalem hanc munificentiam publicis apicibus confirmando.

CAP. XCVIII. De obsidione et captione Civitatis Berithi.

Anno eodem idem Christianissimus Princeps, Dei negotiorum operator assiduus, et in ipso prosperari non diffisus, qui Regibus dat salutem, mense Februario, collecto omni suo exercitu cum Genuensium classe ad obsidionem Berithi accessit. Haec est nobilis et antiqua illa Civitas Berithi ultra Sidonem ad novem leucas, in qua Dominus dicitur praedicasse, supra mare sita inter Sidonem et Gibelethum posita. In hac impiisssimi Iudaei facta Christi imagine de pasta, illuserunt ei, et tamdem crucifigentes, sanguinem ab ea in magna quantitate extraxerunt, qui usque hodie in locis multis pro magna habetur reverentia. Episcopus hujus Civitatis, sicut et Episcopus Sidonis, suffraganeus est Tyrensis Archiepiscopi. Fuit antiquitus dicta Geris, eo quod Gerseus eam fundavit, qui fuit filius Chanaam nepotis Noë. In hac obsidione fuit et cum ipso Rege Hierosolymitano Bertrandus Comes Tripolitanus. Classis Saracenorum cum armis, equis, et victualibus multis veniens in subsidium Berithi, quum Tyrum applicuisset, Christianorum timore substitit. Ex quo obsessi plurimum dehortati sunt. Nam terra marique obsidione dira opprimebantur, et machinarum insultibus, quarum ibi erat copia propter multorum ex nemoribus lignorum materiam, crebrius impetiti, ita ut nulla requies eis esset. Quumque duobus jam mensibus obsidio perdurasset, tamdem Christiani diutinae morae fastidio vires resumunt, et facta ex castris animosa eruptione, urbem aggressi sunt. Quo novo motu trepidantes obsessi, scalas apponunt ad moenia, et dum resistentes ferme deficerent, Christiani pugnatores ascendunt, urbem intrant, et unam Portarum aperiunt. Turchi his cognitis quum ad mare spe fugae diverterent, in gladios eorum incidunt, qui Civitatem per maritimam obsidebant. Sic igitur inter excipientes et insequentes gladios, immo inter ipsas mortis fauces constituti, more pecudum trucidantur. Tanta ibi strages exstitit, ut cruor occisorum more torrentis deflueret. Rex denique super strage pietate solita motus, residuos servari jussit ad vitam. Capta est hoc modo Berithi Civitas Anno praedicto die XX. Aprilis.

CAP. XCIX. De obsidione urbis Sidon, et dolo Cubicularii Regis, et deditione ipsius urbis.

Ea tempestate quum multi de Regno Northmandiae equites et pedites voto visitandi Sanctam Terram applicuissent Portum Acon, et deinde pervenissent in Hierusalem, Rex Balduinus horum laetus adventu, sua pollicentium subsidia, collectis copiis Regni, Sidonem obsessurus perrexit, quo ferme tempore in urbis subsidium magna etiam classis advenit. Est autem Sidon magna urbs Phoenicis inter Berithum et Tyrum, cujus magnitudinem adhuc ejus attestantur ruinae, quae vix etiam scripta crederentur. Fuit autem in campo per longum disposita, tendens ab Austro in Aquilonem sub monte Antilibano inter ipsum et mare spatiosa valde. Ex parte una hodie in corde maris sita est, habens hinc inde duo Castra satis munita, unum ab Aquilone in rupe quadam in corde maris situm, aliud quidem a parte Australi in corde maris situm, satis firmum; quae Castra cum Civitate Milites Templi tenent. Terra adjacens fertilis est valde, abundans omnibus bonis, et aëre saluberrimo, et sunt ibi cannae mellis, et vineae valde bonae. Ante Portam Orientalem Civitatis, quae nunc est destructa aedificata est Capella, in loco ubi Chananaea Dominum adinvenit, rogans pro filia sua daemoniaca in via, quae versus Ituraeam et Caesaream Philippi ducit. Antiquissima fuit haec urbs; nam Sidon Chanaam filius eam fundavit, a quo et nomen et genus retinuit. Haec fuit patria Reginae Didonis, quae fundavit Carthaginem. Hanc urbem quum Balduinus Rex multa maritima et terrestri obsidione vallasset, ut Turchi, qui eam tenebant, de perseverantia diffiderent, hoc dolo salutis eorum consilium sunt aggressi. Erat siquidem Balduino Cubicularius ipsius Regis percarus, et ipsius conscius secretorum. Hic fuerat origine Saracenus, qui nacta Regis familiaritate, et Christianam Fidem professus est, et ab ipso Rege de sacro Fonte susceptus, nomenque Regi sortitus aequivocum. Qui sua industria mirabili omnia Regis mysteria noscere meruit. Hunc quum Turchis per internuntios ambitione dominii urbis Sidonis sibi polliciti adeo sollicitassent, ut conditionis suae et dominicae familiaritatis et gratiae immemor, ad necem Regis domini sui animum convertisset, quidam ex Christianis, qui in urbe ipsa sub jugo Turchorum erant, hac proditione cognita, et de Regis nece dolentes, Epistolam suppressis nominibus fabricant, et ad Regis tentoria sagitta dimittunt: quae de more militari Regi delata rem omnem agnovit. Tunc in conspectu Principum accersito ad se Cubiculario, et lecta Epistola, ipse proprii reatus stimulante conscientia confessus est omnia: nec mora patibulo affixus meritam poenam luit. Turchi dolo concepto frustrati, urbem Regi his conditionibus reddiderunt, ut Nobiles cum conjugibus et liberis et omni suppelectile sua immunes discederent, reliqua Plebs in urbe mansura censum annuum Regi persolveret. Capta est igitur civitas Sidon a Christianis die XIX. Decembris.

CAP. C. Qualiter Balduinus Rex Comitissam Siciliae acceptam in conjugem etiam repudiavit.

Sequenti Anno, qui fuit ab Incarnatione Filii Dei MCVII. Rex Balduinus, qui conjugem monachaverat, Comitissam Siciliae Adelasiam superduxit uxorem. Fuit autem relicta Rogerii Comitis cognomento Borsae, Roberti Guiscardi fratris, ex qua idem Rogerius superstitem reliquerat filium patri aequivocum, qui fuit postmodum Siciliae Rex. Contraxit autem Balduinus Rex cum eadem Comitissa sub conventionibus certis Primatum Regni, et ipsius Rogerii Comitissae filii expressis firmatis assensibus; quod si videlicet Rex ex ipsa Comitissa prolem masculinam susciperet, prior natu post Regis mortem superstes in Syriae Regno succederet. Si vero liberis, ut dictum est, carens, vita defungeretur, Rogerius ipse Comitissae filius Regnum ipsum haereditario jure possideret. Affectaverat siquidem valde Rex Comitissam uxorem ducere, quum et generis sublimitate inclyta, et magnarum opulentia divitiarum haberetur praeclara. Tantam enim auri et argenti, et victualium copiam in Syriam secum adduxit, suorum veterum studio congregata, ut capere non posset hominum fides. Unde non solum Regem ditavit inopem, sed et Populo penuria multa afflicto subvenit. Non denique laetis Comitissae nuptiarum primordiis rerum exitus respondit; sed luctus miserabilis ejus ex insperato gaudia occupavit. Balduinus namque Rex non post multum gravi infirmitate correptus, volens saluti animae suae consulere, circa quam conscientiam laesam habebat, quod maxime absque Ecclesiae judicio secundam uxorem legitimam abdicans, superduxerat Comitissam, quam contra matrimonii jura tenebat, Principum et Praelatorum Regni consilio votum emisit, quod si Dominus vitam ei prorogare dignaretur, legitimam reciperet conjugem. Comitissam insuper ad se accersiens, rem omnem aperuit, et ne Dominus contra eum ex hoc delicto irae suae manum extenderet, divortium faciendum praedixit. His auditis statim Comitissa magnis doloribus corde et animo saucia contabuit; spiritu tamen resumto in amaras prorumpens lacrymas, multa contra Regni Primates invehit, qui legationis regiae fungentes officio, ad eam deludendam tam probrose in terram ejus advenerant, sibi, quae a Rege nuper miserabunda didicerat, occultantes. Porro ad doloris sibi cedebat augmentum et tam probrosus a Rege discessus, et tantorum impensa sumtuum, quos in Regno Syriae suarum dotium largitione tertio jam anno subierat. Quid plura? celebrato divortio moesta et confusa discessit, quae et quarto post haec anno in amaritudine occubuit. Rogerius autem filius ejus, nec non et Siculi ex his tanta indignatione adversus Syros excanduerunt, ut numquam extinctis simultatibus ab offensionibus transfretantium destiterint. Unde multa detrimenta Christianis sequuta sunt.

CAP. CI. De morte Balduini Hierusalem Regis Secundi.

Balduino post haec Rege ab invalitudine liberato, Anno videlicet humanitatis assumtae MCXVII. quum ipse ad ultionem injuriarum, quas crebro Aegyptii irrogaverant Christianis, ardentissime aspiraret, eductis copiis in Aegyptum descendit, in quo itinere antiquam illam accepit urbem Feramiam, praedamque omnem inter suos divisit. Est autem supra mare non longe ab ortu Nili, qui Charabois Gallice dicitur, in quo sita est antiqua urbs Thamnis Aegypti metropolis, in qua fuit Pharao, et cuncta signa Moises fecit, quam et fundasse Titanes idest Gigantes dicuntur. Capta hac urbe Faramia, ad ostia Nili processit: visione autem fluminis delectatus, sumtis epulis, tam subito tamque vehementi dolore corripitur, ut antiqui vulneris sit rupta cicatrix, et velut statim exspirabundus conspiceretur a suis. Paululum porro dolore remisso, lectica impositus cum omni exercitu regreditur. Quumque transiens Aegypti Desertum, ad urbem antiquam, quae Lars dicitur, pervenisset, morbo ingravescente, et vita cum morte reluctante, rebus excessit humanis, nec sine magnis lacrymis gemitibusque cunctorum. Corpus ejus regio more compositum in Hierusalem delatum est, et in vigilia Resurrectionis Dominicae in Basilica Sancti Sepulcri supra Calvariae Montem loco, qui Golgothas dicitur, regalibus obsequiis est sepultum juxta Godefridum ejus praedecessorem et fratrem, Anno Incarnati Filii Dei MCXVIII. Regni ejus XVII. Ipsius autem exequiis interfuit Balduinus de Borch consanguineus ipsius, qui tunc erat Ragensis Comes, et ad urbem Hierusalem venerat, ut solemni processioni interesset, quae annuatim Sabbato Sancto fiebat in urbe. Fuit autem rex Balduinus Princeps quidem inter caetera circumspectione multa conspicuus, qui et in Regni agendis nihil absque Primatum consilio gessit.

CAP. CII. De Balduino Hierusalem Rege, hujus nominis Secundo; qualiter urbes Meletinam, Apamiam, et Laodiciam obtinuit.

Balduinus post hunc, hujus nominis Secundus, cognomento de Borch, sive de Aguillone, qui fuit Ragensium Princeps, defuncto, ut dictum est, alio Balduino, post multos variosque tractatus in Hierosolymorum Regem praeficitur. Hujus autem Balduini Regis ad Regnum promotio, ut legentibus lucidius pateat, ab ipsius gestis, dum esset in Principatu Ragensi, et primo qualiter Meletinam civitatem a Turchorum potentia liberavit, est Historiae series prosequenda. Regnante siquidem Balduino, hujus nominis Primo, erat vir quidam civitatis Meletinae Dominus, quae sita est inter Euphratem et Mesopotamiam, Gabriel nomine, locuples in immensum, Herminius genere. Qui timens, ne Turchi civitatem ipsam invaderent, Bojamundum Ducem Apuliae et Antiochiae Principem per solemnes invitaverat Legatos, ut veniret Meletinam, ipsius civitatis dominium conventionibus idoneis recepturus. Princeps autem Bojamundus, ut erat corde magnanimus, et sollicitus in agendis, assumto secum nobili commeatu, quum flumen Euphratis transiens intrasset Mesopotamiam, et appropinquaret Meletinam, insidiis cujusdam Admirati Turchorum Danismani nomine captus est, et conjectus in vinculis, interfectis multis, qui in comitiva ejus erant: fuga reliqui evaserunt. Hac vero Turchi elati victoria ad obsidionem ipsius urbis Meletinae castrametati sunt. Porro Balduinus cognomento de Borch, tunc Ragensis Comes, his cognitis, per hos, qui fuga evaserant, de adverso casu Principis Bojamundi turbatus, motusque, super Meletinenses multo affectu cum omni suo exercitu ad subsidium praefatae civitatis, quae inde tribus distabat dietis, maturatis gressibus festinavit. Sed Admiratus Turchorum, ejus adventus praescius, potentiam quoque ipsius veritus, ab obsidione discessit, Bojamundum Principem secum ducens captivum et vinctum. Quem quum Balduinus tribus diebus fugando insequutus fuisset, tamdem rediit Meletinam, cui Gabriel conventionibus cum Bojamundo initis tradidit civitatem. Antiocheni vero Tancredo nepoti Bojamundi Principatus contulere custodiam. Qui eductis in Syriam copiis, nobilem urbem Apamiam obsedit, et tamdem machinis, et assaltibus multis impetitam, et astutiis variis circumventam obtinuit, per quam plutimum auctus est Antiochiae Principatus. Ipsa etiam die, qua Apamiam habuit, Laodiciam profectus, per deditionem illam obtinuit. Has urbes Apamiam et Laodiciam, ut antiquae tradunt Historiae, Rex Antiochus Luchae filius fundavit, et a nominibus filiarum eas denominavit. Est etiam alia Laodicia, de qua scribit Johannes in Apocalypsi, connumerans eam inter septem Civitates Asiae Minoris.

CAP. CIII. De obsidione Carrae, et strage Christianorum ex contentione Principum.

Bojamundus post haec gratia Dei a carceribus liberatus, certa redemtione soluta, Antiochiam venit, deferens secum argenteos compedes, quibus fuerat illigatus; quos postmodum in Gallias veniens obtulit Beato Leonardo. Gaudenter itaque ab Antiochenis susceptus idem Princeps una cum Tancredo nepote, qui Principatum feliciter gubernaverat, nec non et Balduino tunc Ragensi Comite ac Domino Meletinae urbis, et Joncelino ejus consanguineo, ac etiam Dagoberto Patriarcha Hierosolymitano, et Benedicto Ragensi Archiepiscopo, omnem eorum exercitum in Ragensi Civitate congregaverunt, et transeuntes Euphratem ad obsidionem Carrae urbis profecti sunt. Est autem Carra, sive Carras, Civitas, quae vulgo Carrum Babyloniae dicitur, de qua scribit Isidorus, quod est in Mesopotamia, quae provincia ambitur fluminibus Tigri et Euphrate. De hac Civitate loquutus est Dominus ad Abraam dicens: egredere de terra tua etc. In hac urbe extinctus fuit Crassus a Parthis sive Turchis, auro in os ejus infuso. Castrametato igitur horum Principum exercitu circa Carram urbem, quum obsessi praemuniti non essent, maxime victualibus quibuslibet, propter varios et crebros assaltus et hostiles direptiones, quas passi fuerant ab ipso Balduino tunc Comite Ragensi, nec adverterent sibi alicunde adesse subsidium, se et sua Christianis libere dediderunt. Quumque Christianorum exercitus Civitatem ingressurus esset, inter Bojamundum et Balduinum orta est contentio, cujusnam vexillum supra municipium urbis erigendum foret. Qua vili contentione tempus damnose terentes, ecce Turchorum innumerae copiae obsessis auxilio veniunt, armis et victualibus abundanter munitae. Has autem copias Turchi bifarie diviserunt, ut scilicet pars ingrederetur urbem cum victualibus, alia cum exercitu Christianorum confligeret. Christiani autem suas statim acies ordinarunt, et licet ex eis bellicos alios hortarentur ad proelium, incassum tamen, Deo forte ex Principum aemulatione turbato aliter permittente, cessit hortatio. Subito enim primo facto congressu Christiani, incutiente illos mortis horrore, adeo trepidi fugerunt, ut relictis omnibus, nonnisi ad latebras apponerent oculos. Turchi vero hac incredibili Christianorum fuga viribus aucti, dextris eorum arcubus immissis, gladiisque exemtis, fugientes cruenta strage trucidant. Pauci evaserunt, reliqui autem mortui aut capti fuerunt. Inter quos Balduinus Comes, et Joncelinus retenti sunt, et in interiorem Indiam missi in vinculis sunt conjecti. Bojamundus, et Tancredus cum Patriarcha vix evadentes, Rages ingressi sunt. Archiepiscopus Ragensis quum retentus fuisset, et cuidam Christiano, qui cum Turchis erat, vinctus in custodiam traditus, ab ipso, cui notus erat, sancta ejus simplicitate pie motus, libere abire permissus est, qui et ad sedem suam rediit. In nullis earum partium Historiis legitur, quod in universa Orientis terra tantam stragem perpessi sint Christiani, maxime nobilium, quantam in proelio memorato. Quod actum fuit Anno Christi MCIV. Sed contentiosi tunc Principes sententiam Poëtae improvide neglexerunt. Inquit enim: Dum trepidant partes, firmatae robore nullo, Tolle moras semper nocuit differre paratis.

CAP. CIV. De adventu Principis Bojamundi in Apulia, et ejus morte.

Cognito igitur, quod Balduinus a Turchis fuerat captivatus, Princeps Antiochiae Bojamundus Ragensem Comitatum Tancredo gubernandum commisit; ipse vero Bojamundus cum multis esset debitis obnoxius, eodem anno Apuliam venit, relinquens Principatum Tancredo etiam nepoti custodiendum. Cum eo etiam perrexit Dagobertus Patriarcha. Deinde transivit in Gallias, et filiam Philippi I. Francorum Regis duxit uxorem Constantiam nomine, cujus sororem Caeciliam nomine Tancredo nepoti desponsavit in conjugem, quam Philippus ex Comitissa de Hannonia, vivente legitima, genuit. Quumque reversus esset Apuliam Bojamundus, Patriarcha Dagobertus vita defungitur anno IV. et mense III. Patriarchatus ipsius. Cui successit vir venerabilis Arelatensis Archiepiscopus nomine Ghibelinus, Anno Domini MCVII. quatuor annis sedens. Interea Bojamunuds nacto sibi tempore, ulcisci volens injurias, quas per varias insidias ipse cum suis, aliique Christiani ab Alexio Imperatore primo peregrinationis procinctu perpessi fuerant, cum militibus, quos de Gallis conduxerat, et omni Apulorum exercitu, parata classe maritima, Constantinopolim tendit, et per urbes Imperii maritimas transiens, cunctas ferro populatus et igne, ingenti praeda ditatus. Erant enim quingenti equites, et quadraginta millia pedites. Quumque Durachium pervenisset, Imperator Bojamundi viribus territus, pacem cum eo per Legatos composuit, in qua quidem Imperator jurejurando pollicitus est Bojamundo, deinceps per se et suos fideliter assistere transfretantibus Christianis, nec pati eos male tractari. Bojamundus vero per se et suos fidem Imperatori servare promisit praestito juramento. His peractis Bojamundus cum suis in Apuliam rediit, habens ibi multa disponere. Franci, qui cum eo de Galliis venerant, transfretarunt. Tamdem quum Bojamundus agendis dispositis transfretationi insisteret, gravi aegritudine praeventus occubuit. Reliquit autem ex conjuge Constantia Philippi Francorum Regis filia superstitem filium sibi aequivocum, et in Principatu successorem. Eodem Anno defunctus est supra dictus Philippus Francorum Rex. Cometes lugubre signum quadraginta continuis noctibus, duoque Soles ab aurora usque ad horam Tertiae in Coelo apparuerunt, de quibus prodigiis dictum est supra.

CAP. CV. Qualiter Balduinus et Joncelinus carceres evaserunt, et quali astutia ipse Balduinus socerum delusit.

Quinto demum anno captivitatis Comitis Balduini, et Joncelini consanguinei ejus, qui fuit Humanatae Divinitatis MCIX. pacta redemtione, datisque obsidibus, liberantur a vinculis. Obsides vero non multo post, volente Deo sopitis somno profundo custodibus interfectis, fuga evaserunt. Quumque Balduinus a Tancredo Comitatum Ragensem repeteret, data primum repulsa, tamdem quae jurejurando pollicitus fuerat non immemor, Comitatum ipsum restituit Balduino. Id tamen moleste tulerunt Principes, maxime Joncelinus, unde postmodum gravia guerrarum sunt suborta discrimina. Joncelinus enim dum semel eductis copiis contra Tancredum, qui Bojamundo patruo in Principatu Antiocheno successerat, cum ipso Tancredo conserta pugna confligeret, non sine magna caede utrorumque, Tancredus tamdem victor evasit. Demum interventu amicorum communium, simultates ipsas pax amica diremit. Quum autem Balduinus guerrarum conflictibus pecuniis esset exhaustus, et mercenariis militibus in stipendiorum satisfactione deficeret, sumto secum nobili commeatu Meletinam perrexit, visurus socerum suum Gabrielem jam dictum, urbis ejusdem Dominum, cujus filiam Balduinus habebat in conjugem. Dumque diebus aliquot amica simul tenuissent colloquia, quadam die considentibus in aula socero et genero, remotis arbitris, paucis dumtaxat militibus Balduini, unus ipsorum militum, juxta quod prius inter ipsum Balduinum et milites tractatum fuerat, turbatum animum simulans, in haec verba fictum a se sermonem in persona omnium ad Balduinum dirigens, loquutus est: Lapsum quidem a tui memoria non credimus, o Comes, quantis nos jactati periculis, et per operosa et ardua sursum ac deorsum euntes, quas periculosissimas expeditiones, quantave discrimina pro tuo subierimus Comitatu; famis, sitis, frigoris et aestus, vigiliarumque incommodis non parcentes, sed caedes, vulnera, et captivitates innumeras subeuntes; omnia pro te sumus experti, quibus humana possunt corpora poenis subjici vel affligi; ad quaecumque nos pro libito submisit. Per haec autem tam valide fidei argumenta Comitatum tuum Deo auspice feliciter gubernasti. Per haec factus multorum bellorum victor inclytus, hostes undique perfugasti. Quid multis immoror! quibus explicandis etiam oratoris eloquentis insudaret facundia. Nemo etiam temetipso in illis doctior, nemo peritior, nisi detestabilis ingratitudo mentem sanam obrepserit, et rectum pariter sensum confuderit. Nemo ad haec te ipso testis acceptior. Tu promissa nobis gagia sive stipendia contra jusjurandum non solvens, crebris non pollicitationibus fatigasti. Et tamdem in singulis tuae promissionis terminis nobis deficiens ad ema nos penuriam deduxisti, ut et nobis sit referre pudor, et audientibus foret etiam lacrymosum. Quapropter ad extrema coacti obtestamur fidem tuam, si tamen in te ulla fidei scintillula mansit, ut vel stipendia nobis exhibeas, vel saltem adimpleas id, in quo si nobis in hoc deficeres, te motu proprio obnoxium juramento fecisti. His dictis vultu moesto consedit.

CAP. CVI. De pecunia, quam Comiti Balduino socer ejus illustris donavit.

Quum autem Socer Comitis verba per interpretem, quae Miles dixerat, agnovisset, quidque ultimo Comes Militibus promisisset juratus, instat scire sollicitur. Sed dum Comes ex condicto se in responso exhiberet difficilem, et caput quatiens super sermones militis videretur affligi, tamdem qui peroraverat a Socero Comitis requisitus statim subintulit: Comes, inquit, pro nostris nobis stipendiis barbam propriam obligavit, jurans se illam rasurum, si nunc in solutione defecerit. Quod quum Comitis Socer audisset (afficiebatur siquidem totus ad ipsum) statim complosis manibus prae nimio dolore in terram corruit resupinus et stupidus, et a corde mortui repraesentavit effigiem. Consueverunt enim Orientales, et maxime Graeci, et Herminii, summo studio barbam nutrire, et praecipuum eam virile decus reputantes, ultimum habent opprobrium, immo verius et supplicium, barba privari. Et apud eos nefas est dicere, quod aliquid possit viro inferri probrosius, quam faciem ejus specie nativa nudare; et tantam illius reputant dignitatem, ut quantumcumque vir quispiam auro, veste, gemmisque ornatus incedat, et quantumcumque claris actibus fulgeat, tamen nisi barbam distinxerit, virilis haberi non poterit. Resumto igitur Comitis Socer post paululum spiritu, iterum generum stupidus sciscitatur, an verum vel fictum esset, quod barbam militibus gagiasset. Comes vero coactum se a Socero simulans tantum de semetipso confiteri opprobrium, ficto tamdem rubore, id verum esse respondit. Socer iterum animo diriguit, et prae admiratione fronti Crucis signum imprimens: Quae te, inquit, infausta supremae necessitatis fortuna ad hanc extremam fatuitatem perduxit, ut summum tuae virilitatis decus, omnemque tui vultus auctoritatem tam infami supposueris ludibrio, etiam non morte dolendo! Quid enim vero refert, an barbam perdere, an fieri eunuchum? Quumque Comes causam ad hoc praetenderet, dicens se aliter non potuisse retinere commilitones, quorum subsidio defensabat assidue Comitatum, et hortaretur Socerum non inde turbari, spem habens in brevi posse barbam redimere, vox statim militum ipsius verba interrumpentium una fuit, se ulterius tantis frustratos pollicitationibus nulla sorte differre, nisi promta pecunia habeatur. Socer autem Comitis intelligens per interpretem milites verbis Comitis reluctari, cujus affectu nimio diligebat honorem, vir ut erat humanus et simplex, se non advertens illudi, statuit animo, generum potius debitis proprio fisco exoneraturum, quam pati eum exponi opprobrio tam infami. Percontatus igitur in quanto Comes illis erat obnoxius, responsum est, in triginta millibus Michelinis. Haec autem nummi species dicta fuit a nomine Michaëlis Imperatoris, qui et eam fabricari mandavit Bysantio aequivalens. Recepto autem a militibus juramento, quod deinceps ad simile jusjurandum Comitem generum suum nullatenus arctarent, pecuniam omnem persolvit, quam quum Comes Balduinus recepisset, laetus cum suis discessit.

CAP. CVII. De obitu Tancredi Principis Antiochiae.

Tancredus eo tempore Antiochiae Princeps, qui fuerat Bojamundi nepos, vir quidem fide rectus, in judiciis severus, miseris pius, in eleemosynis liberalis, et in armis impiger, sicut Domino placuit, cui subjecta est omnis caro, et cui cum paupre obediunt Principes, Anno scilicet, quo ipse carnem pro nobis assumsit MCXI. debitum naturale persolvit; de quo siquidem considerato ipsius fine laudabili, profecto credendum est, ejus animam felicem percepisse quietem, quae tanta pertulerat pro nomine Christi. Dumque lecto decumbens ipsius ingravesceret aegritudo, et medici de corporali desperarent salute, peractis in se quae Christianum migrantem requirunt, Caeciliam conthoralem suam Francorum Regis filiam, mulierem optimam, nec non Pontium Bertrandi Tripolitani Comitis filium, egregiae indolis juvenem, quem ut adoptivum in aula sua nutriverat, ad se accersitos, haec eis ultima verba dedit: Vitam et mores amborum expertus collaudo vosque obtestor, ut post mortem meam simul matrimonium celebretis. Vix verba finierat, quum spiritus secessit a corpore, quod sub Porticu Basilicae Beati Petri Apostoli in Antiochia urbe cum magno omnium luctu et moerore, summisque exequiis est sepultum. Roglerius postmodum Ricardi Ducis Apuliae filius, ejusque Tancredi filius, Bojamundo juniore quondam Bojamundi Principis, ut infra dicetur, morte praevento, in Principatu Tancredo successit, secundum quod idem Tancredus de assensu Principum decreverat in ejus ultima voluntate. Pontius vero patre suo Bertrando non multo post defuncto, in Tripolitano Comitatu successit, et relictam Tancredi Caeciliam uxorem accepit.

CAP. CVIII. De peste famis in Ragensi Comtiatu orta, et ingratitudine Joncellini. Ea tempestate in Comitatu Ragensi terribilis fames invaluit, tum anni illius sterilitate, tum hostium populatione praeterita, col. 749 qui Comitatum ipsum, velut in eorum meditullio positum multis gravibusque direptionibus et incursibus frequentibus infestabant. Tanta itaque erat famis penuria, ut etiam Nobiles, qui consueverant epulari splendide, panem hordaceum admixta glandium tritura pro magnis deliciis reputarent. Perdurante igitur hac gravi peste, Joncelinus Balduini Comitis consanguineus ingratissimus nimirum apparuit. Illa enim perditissima ingratitudo in ipso tunc Joncelino suscepta, exinaniens beneficia, et cuncta exterminans merita, fontem pietatis et gratiae fluenta siccavit. Nam quum territorium ejus, quod ultra Euphratis flumen de sola Balduini liberalitate possidebat, bonis terrae variis abundaret, in nullo tamen ipsum Balduinum benefactorem et dominum suum grandi famis circumventum angustia, omnem humanitatis gratitudinem exuens, ne dicam subvenire sibi, sed nec recognoscere procuravit. Quum autem idem Balduinus ad Principem Antiochiae Roglerium, cui sororem in uxorem tradiderat, pro hujus subventione penuriae Nuntios dirigeret, contigit eos divertere in eorum reditu apud Joncelinum; qui suscepti hospitio, dum, ut moris est, cum familiaribus Joncelini confabularentur, incidit sermo de Comite Balduino. Tunc servi ipsius Comitis familiares Joncelini improperare coeperunt dicentes, male successisse eorum Domino de tanto Comitatu, quum simul esset pauperrimus, eorum vero Dominus modicum territorium possidens, magis tamen in auro et argento terraeque frugibus abundabat. Dicebant insuper, prudenter agere Balduinum, si justo pretio Comitatum suum Domino eorum vendens, rei familiaris angustiam relevaret; sicque relicto Comitatu, quem nec regere sciebat, nec etiam poterat, reverteretur in Franciam. Providi autem Comitis Nuntii verba notantes, et se nihil mali suspicari dissimulantes, dictis eorum annuere fingunt, indeque discedunt, illius non immemores vetusti sermone proverbii: Lingua servorum crebro pandit dominorum affectum.

CAP. CIX. Qualiter Balduinus Joncelinum captivavit, et Comitatu privavit. Reversi itaque ad Comitem Nuntii singula referunt, quibus multipliciter motus et Joncelini ingratitudinem ad animum reducens, et ab ipso familiarium improperia procedere conjecturans, cujus in tam arduis tam aridam ingratitudinem sentiebat: paucis post haec diebus simulata aegritudine Nuntios ad Joncelinum misit, ut festinaret ad eum, de statu Comitatus dispositurus cum illo. Ipse autem Domini sui susceptis Nuntiis festinavit ad eum nil suspicatus adversi. Quumque in forti eum municipio recepisset, lecto decumbens, reverenti salutatione praemissa, familiariter sciscitatus est Comitem, qualiter illi fortuna succederet: Felicius, inquit, quam tuus optet affectus. Post haec subjunxit Comes: Habesne quidquam in hoc Orbe, quod non contulerit munificentia mea tibi? Et ille; minime, Domine. Unde igitur, ait Comes, tanta te coecavit ingratitudo, ut me benefactorem, quem et propriis ditavi bonis, et bonorum meorum feci participem, tanta nunc afflictum penuria col. 750 respicere dissimulaveris tam inhumane? Sed quod est detestabilius, per linguas tuorum clientulorum malignum in eo me adjudicans, et pauperem exprobrans, in quo volente Deo fortuna mihi exhibuit se adversam, quum non sit humanae potentiae ei resistere, contra quem omne consilium, fortitudo, et prudentia redduntur incassum. Ipsam quoque adversam fortunam imprudentiae meae, et merito infortunio adscripsisti. An me adeo infortunatum, miserum, et pauperem cernis, ut quod mihi Dominus contulit, tibi venumdare cogar, et cum suscepto pretio ad natale solum confugiam? Haecne sunt tuae gratitudinis ad me evidentia signa? an decrevisti mihi in te merita talibus compensare? Sed ecce ut video, quae de manu mea sola liberalitate receperas, amittere meruisti, hominum ingratissimus omnium. His dictis jussit eum statim catenis et compedibus vinciri, et carcere includi teterrimo. In quo tamdiu gravissimis poenis afflictus retentus est, quousque universa terra, quam sibi Comes donaverat, restituta est Comiti. Tamdem recepto ab eo juramento, se numquam jus in ea repetiturum, libertati et paupertati restituit. Sed secedens ad Balduinum Regem, qui tunc vivebat, factus est ab eo Tabariae Dominus, sciens eum militem viribus strenuum.

CAP. CX. Qualiter Balduinus cognomento de Borch electus est in Regem Hierusalem. Defuncto post haec eodem Balduino hujus nominis primo Hierosolymorum Rege, qui fuit Godefridi Principis frater, quum Balduinus Comes tunc Ragensis devotionis causa Hierusalem venisset, et ejusdem Regis interfuisset exsequiis, Praelati et Barones Regni ad praeficiendum sibi Regem conveniunt. In diversa autem eorum sententiae trahebantur. Quidam enim Eustachium, qui erat in Comitatu Boloniae supra mare, defuncti Regis fratrem praeferendum dicebant. Nonnulli vero in mora posse Regno imminere grave dispendium praetendebant, et ideo praesentialiter, et de praesentibus Principibus faciendam electionem utilissimum judicabant. Ex quibus in hanc sententiam trahentibus Joncelinus, cognomento de Cortenay, Comitis Ragensis Balduini, ut dictum est, consanguineus, vir sermone facundus, haec verba fecit ad Principes.

CAP. CXI. Verba Joncelini Tabariae Domini. Certum est, Viri Clarissimi, unumquemque nostrum ad eam trahi sententiam in hoc potissime tam arduo Regni negotio, quam ejus dictat pura conscientia saniorem. Regnum, inquam, caeteris praeferendum et devotius prae caeteris gubernandum, in quo Dei Filius Dominus noster Jesus Christus Regum Rex dignatus est humanari et nasci, et Crucis demum affixus patibulo pro vita omnium, omnium vitam mori. Eorum igitur sententia, qui praeferendum Regno Eustachium nominant, et venturum de longinquis partibus Occidentis exspectandum, a saniori mihi videtur consilio discrepare. Stulta quippe censenda est exspectatio col. 751 illa, qua sequente potest, quod exspectatur, amitti. Porro cur in incertis vagamur, quum possimus super certis tutari, in his maxime agendis, quorum mora huic Regno hostium malitia tam varia minatur pericula, Christiano Populo tam damnosa? Quid multis immoror? Nobis quidem felici sorte dator gratiarum virum noviter hunc adduxit, genere insignem, justitia nobilem, opibus pollentem, et potentem in proeliis, cunctos quoque praecellentem honore, et quod in Principe majus, studio sapientiae, et divino cultu semper intentum. Ipse est Balduinus Comes Ragensis, qui et duobus Hierosolymorum Regibus Christianissimis linea sanguinis erat adstrictus. Ipsum igitur quum misericors et miserator Dominus, qui semper ubique ad se convocat dignos, nec subjextum sibi Populum destituit patitur, huc advocavit, Regno divina providentia censeo praeferendum. Novit Deus, me fide sincera loquutum, nullumque me zelum ad haec humanum traxisse, ut Comitem ipsum dixerim praeferendum. Quod si in hoc negotio sequerer ipsum zelum, magis haec de illo essent tegenda silentio, a quo carcere et afflictiones varias, et demum bonorum omnium privationem sustinui. Facto fine dicendi, quum Patriarcha Hierosolymitanus Hernoldus Joncelini sententiae adhaereret, sequutum est, ut omnium tamdem vota in Balduinum convenirent, quem in Regem Hierosolymorum electum idem Patriarcha die Resurrectionis Domini inunxit, et coronavit Anno gratiae Christi MCXVIII. die II. Aprilis, sedente Romae Gelasio II. Bernardo Antiocheno primo Patriarcha, et eodem Arnoldo IV. ex Latinis Hierosolymorum Patriarcha; imperante vero Henrico Romanorum Imperatore V., Eustachius quondam Godefridi et Balduini Regum Hierusalem frater, vocatus enim ad Regnum suscipiendum, incertum quibus auctoribus, Apuliam jam appulerat, licet multi suaderent progredi, ad propria tamen reversus est dicens: Absit, ut Regnum, quod Christus pretioso suo Sanguine nobilitavit, et pro quo fratres mei usque ad mortem pugnaverunt, ulla regnandi cupiditate perturbem.

CAP. CXII. De prosapia, forma, et bonis initiis Balduini. Fuit autem Balduinus iste, cognomento dictus de Borch, sive de Aquilon, Regum Hierusalem ex Christianis tertius, natione Francigena, in Remensi ortus Archiepiscopatu, ex Hugone Comite de Recest genitore ipsius, viro strenuo, et Melisauth Comitissa matre ejus, muliere laudabili. Hic jam aetate grandiusculus, assumto Crucis caractere transfretare disponens, jam dicto Godefrido consanguineo suo adhaesit, et quum transfretasset, Ragensem Comitatum obtinuit. Fratres ejus duo fuerunt, totidemque sorores. Ipse vero primogenitus erat. Unus ex fratribus Gervasius nomine dum esset Rhemensis electus, et pater ejus Hugo, fraterque alius Manasses defuncti essent, relicto Archiepiscopatu contra votum castitatis, sacrosque Canones uxorem accepit, et Comitatum resumsit. Quo mortuo Mathildis soror ejus, quam Castellanus de Vitriaco habebat in conjugem, successit in Comitatu. Aliam sororem, quae dicta col. 752 fuit Hordienna, habuit in uxorem vir egregius Herbrunus, ex qua genuit Manassem de Horges, qui fuit Conestabilis in Syria tempore Melisauth Reginae. Erat autem Balduinus Rex corpore procerus, facie decorus, crine flavo sed raro, admixtaque canicie, barba non multum spissa, sed usque ad pectus protensa, viribus robustus, quantum aetas patiebatur, equo decenter insidiens, ad arma ferenda valde habilis, in agendis impiger, tamen moderatus et praemeditatus, in proeliis fortunatissimus, in eleemosynis liberalis, in orationibus et genuflexionibus adeo assiduus et intentus, ut in manibus et pedibus callosa quaedam exinde durities cerneretur. Comitatum Ragensem Joncelino consanguineo suo tradidit, et pro ipsius investitura recepit ab ipso homagium. Ex conjuge sua Morfia nomine, filia Gabrielis Herminii Meletinae Domini, tres filias genuit, Melefeut, Atilis, et Hordiennam. Quartam post has regno suscepto. Eo tempore decessit Alexius Constantinopolitanus Imperator magnus, sed occultus Latinorum, qui transfretaverant in Terram Sanctam, adversarius, post quem Johannes filius ejus in Imperio, non in moribus successit. Fuit enim amator et promotor omnium Latinorum partium Orientis. Ipso etiam Anno defunctus est Paschalis hujus nominis II. Pontifex Romanus, cui successit Gelasius hujus nominis II. Adela Comitissa Siciliae, quam Balduinus secundus Hierosolymorum Rex a se repudiaverat, ab hac quoque luce migravit. Arnolfus Patriarcha Hierosolymitanus etiam occubuit, vir adversae procurationis et vitae pejoris, quam ejus dignitas exposcebat; post quem electus est vir vitae venerabilis Gormonus natione Francigena, cujus virtuosis actibus Deus Regnum Syriae multis beneficiis ampliavit. Ordo Templariorum iisdem ferme diebus inchoat, de cujus prima institutione scribitur sub temporibus Henrici V.

CAP. CXIII. De strage Christianorum Duce Roglerio Antiochiae Principe, et moribus ipsius Principis. Regnante itaque Balduino, contigit Admiratum quemdam Turchorum Gazi nomine cum magnis copiis adversus Roglerium Antiochiae Principem, quondam Tancredi consanguineum, et in Principatu successorem, advenire, confoederatis secum Dodequino Rege Damasci, et Debehis potentissimo Arabiae Principe. Roglerius autem Antiochiae Princeps bellum ex opposito instruit, qui non exspectato subsidiariorum adventu, scilicet Balduini Regis sororii sui, nec non Joncelini Comitis Ragensis, et Pontii Tripolitani Comitis, cum eodem Turchorum Admirato minus provide congressus est. Nam DCC. equites et quatuor mille pedites secum erant; Admiratus vero Turchorum sexaginta millia equitum habebat. Quumque simul congredientibus durissimam Turchorum pugnam Christiani ferre non possent, se in fugam converterunt. Roglerius vero cum paucis inter confertissimos hostium cuneos se immittens, et in eos gladio ultore agens, tamdem occubuit. Reliqui vero Christiani, qui ad collem quemdam confugerant, ab eisdem Turchis expugnati, col. 753 trucidantur, et de universo eorum exercitu non nisi duo mortem evaserunt, caeteris Latinis casum flebilem relaturi. Creditum est a multis, stragem hanc Christianis ea die contigisse Roglerii Principis peccatis exigentibus, qui adeo ad lapsum carnis proclivis erat, ut nulli, quantumcumque affinis et amicus, matrimonii jura servaret. Avaritiae praeterea vitio deditus erat, plusquam deceret excellentiam sui status. In proeliis tamen Miles erat acerrimus. Re quoque alia culpatur, quod Principatum Antiochenum contra fas detinebat, recusans illum restituere Bojamundo juniori filio Principis Bojamundi juxta conditionem a Tancredo dispositam. Licet autem his defectibus reputaretur obnoxius, die tamen ipsa, qua perrexerat ad proelium, confessione delictorum se munierat, et omnium emendationem promiserat, unde pium est credere, quod ei misertus sit Dominus, pro cujus amore proelio occumbens sanguinem fuderat.

CAP. CXIV. De proelio inter Balduinum Regem et Gazi Turchorum Admiratum, et victoria Christianorum. Interea perlato rumore ad Gazi Turchorum Principem, quod Balduinus Hierosolymorum Princeps Antiochenis sibsidio veniebat, statim decem millia equitum contra eum direxit, ut in ipsis viarum angustiis ejus obstarent progressui; partem ex aliis ad mare misit versus Portum Sancti Simeonis; reliqui partes alias tenuerunt. Quosdam autem ex eis Rex obvios habuit, cum quibus confligens partem occidit, partem fugavit. Post haec Antiochiam veniens, trepidantium corda refovit, et magno omnium exceptus gaudio, dum de statu Principatus disponeret cum Antiochenis, Gazi Aegyptiorum sive Turchorum Princeps cum exercitu suo Emmanus et Artarsae oppida transiens, Cerp Civitatem obsedit, cujus timore cives conterriti se dediderunt. Aliud oppidum etiam obsidens, quod Sardonas dicitur, in brevi quoque obtinuit. His igitur elatus successibus Gazi in tantam prorupit jactantiam, ut se cunctos Orientis Principes potentia gloriaretur praecellere. Rex autem Balduinus cognitis Gazi successibus bellum adversus eum instruxit, et veniens in Terram Galileae dictam Danis, acies suas disposuit, quae novem erant, habentes equites septingentos. A dextro cornu fuit Comes Tripolitanus cum suis; a sinistro Antiochiae Nobiles; in medio pedites consistebant. Ebremardus Caesariensis Episcopus Crucem Domini deferebat. Quumque sic ad proelium Christiani dispositi lento disciplinatoque gradu adversus Turchorum acies procederent, Turchi magno tubarum clangore et lituum concentu Christianos aggressi sunt. Tunc inchoatum est proelium, in quo omnis misericordia erat explosa, et pietas abdicata. Turchi ad caedem peditum Latinorum instabant, ut ipsis subactis equites facilius impugnarent. Quum autem Rex pedites ipsos conspiceret immaniter trucidari atque deficere, anteriores enim ipsius acies non poterant eis hostium impressione succurrere, sed ipsae magis subsidio indigebant, fusa ad Dominum oratione suos ad proelium col. 754 viri voce hortatus est, et inter confertissimos hostium cuneos primus irrupit, quem reliqui viriliter sunt sequuti. Tunc proelium acerrimum denuo instauratur. Tunc Christianis videntibus Regem sic strenue pugnantem, vires roborantur et enimi. Quibus in pugna robusta perseverantibus, Turchi tamdem deficiunt, seque in fugam ignominiose convertunt. Caesi sunt ex eis quatuor millis, multi captivati. Ex Christianis vero DCC. pedites, C. quoque equites corruerunt. Hanc autem victoriam obtinuerunt Christiani in Vigilia gloriosi transitus Matris Dei, quam Rex per anulum suum Patriarchae Hierosolymitano, et sorori nuntiavit, Anno Incarnationis Dominicae MCCXX. qui fuit Annus Regni ejusdem Balduini Secundus. Post haec reversus Antiochiam, cum Principatus gubernationem sibi Antiocheni contulissent, ipsos in suam recepisset tutelam, munitis urbis municipiis, et re publica, opportune disposita, secessit in Bethleem, ubi cum Regina Nativitatis Dominicae coronationis solemnis celebravit.

CAP. CXV. Qualiter Balduinus captivatus est in oppido a Balach. Anno sequenti, qui fuit Annus Incarnatae Divinitatis MCXXI. Gaxi Aegyptiorum Princeps morbo apoplexiae defunctus est; post quem Balach super Turchos viribus et divitiis potens coepit multis incursionibus et direptionibus assiduis Antiochenos opprimere, in magnam elatus jactantiam, quod Joncelinum Ragensem Comitem, et Valeranum consanguineum ejus milites strenuos insidiis captivasset. Quum autem Rex Balduinus veniens Antiochenis subsidio, Gazi molestias repressisset, contigit, ut dum Rex ipse apud Rages Urbem, quae trans Euphratem erat, cum suis tantum militibus inequitaret noctis tempore, nil suspicatus adversi, Balach incurrit insidias. A quo graviter impetitus, tamdem Rex ipse adverso casu capitur, et apud oppidum Cartapert fortissimum valde, quod erat ultra Euphratem, in quo captivati erant Joncelinnus et Waleranus, in vinculis ponitur. Cujus captio per Syriam divulgata Regnicolis moerorem et dolorem incussit. Sed Patriarcha, Principesque Regni apud Acon urbem convenientes Regni gubernationem cuidam Eustachio Grens usque ad liberationem Regis commiserunt. Erat autem vir magni consilii, in agendis fidelis, et in armis acerrimus, qui Civitatibus Sidonis et Caesareae praesidebat. Quum autem Rex cum eisdem Joncelino et Walerano in vinculis conjectis crudeliter tractaretur a Turchis, contigit, ut quidam Herminii de Comitatu Joncelini, dolore pariter et indignatione ex his moti, liberationem ipsorum captivorum cautela hujusmodi sunt aggressi. Vicissim enim inter se quinquaginta ex eis juramento fide praestita, sumtoque Monachali habitu, dolones quoque sive gladios sub floccis eorum contegentes, ad Castrum ipsum, in quo Rex cum praedictis Comite, et ejus consanguineo captivabatur, perrexerunt. Et simulantes, se velle Domino Casri querelam deponere, quod injuriose fuissent ab eorum Monasterio eliminati, nonnulli etiam induti negotiatorum habitu, simulantes se praedatos, et ob hoc justiciam col. 755 petere, intromissi sunt in oppidum. Qui statim detectis gladiis oppidanos caedunt, et nacto sibi oppidi dominio, carcerum confringunt repagula, et captos liberant. Rex autem timens obsideri a Turchis, Comitem Joncelinum cum tribus Armeniis pro subsidio misit. Ipse vero cum reliquis ad oppidi munitionem totus insistit. Turchi quoque his cognitis, cursu concito ad oppidum venientes, illud in giro vallarunt, observaturi, ne cui aditus in illud pateret vel exitus, quo usque Domini eorum Balach mandatum reciperent. Per eosdem dies cum Balach lecto sopiretur, sensit per somnum, quod Joncelinus Comes ei oculos eruebat; qui excitatus a somno, territus est. Contigit autem, quod ipse Balach ea die, qua oppidum, ut praemittitur, ab Herminiis captum est, ad illud casu nuntios misit, ut eidem Comiti caput auferrent. Qui quum progressi audivissent, oppidum ab Herminiis occupatum, statim ad Balach reversi sunt, et dum quae acta fuerant nuntiassent, Balach collecto exercitu oppidum obsedit. Inter haec tamen mandavit Regi, ut si oppidum sibi restitueret, egressum illi et Comitatum usque ad Ragensem Civitatem cum omnibus suis concederet. Sed quum Rex hoc renueret, et ad defensionem oppidi viriliter se pararet, indignatus Balach, ad expugnandum oppidum jussit machinas et petrarias erigi. Comperiens quoque, oppidum in molli saxo fundatum, mandavit, illud ab uno latere suffodi, factisque amplis meatibus, suppositoque turri multo ignis fomento, et igne immisso, tanto impetu turris corruit, ut universum oppidum quateretur. Rex autem ex hoc territus oppidum libere reddidit. Balach recuperato oppido, Regi et Walerano vitam donans, apud Carram civitatem conjecit in vincula. Armenos vero, qui oppidum occupaverant, crudeli neci submisit; quosdam enim ad palum ligatos jussit arcubus sagittari, aliquos vivos excoriari, reliquos machinis suspendi mandavit. Qui licet tam diris fuerint tormentis afflicti, credendum est illos partem potiorem fuisse sortitos, qui de hujus miseria vitae educti, pro Christi amore martyrium subierunt. Amor siquidem Christi illos allexerat, ut ad liberandum Dominum eorum, et Christianissimos Principes de servitute barbarica, se submitterent tanto discrimini. Comes Joncelinus, qui pro Regis subsidio egressus fuerat oppidum, cum multo timore, et labore ad Euphratis flumen perveniens, licet natandi ignarus, adminiculantibus tamen sibi Armenis, qui in ejus comitiva erant, supposuerunt enim utrique ejus lateri vascula quaedam, et adhaerentibus eidem, flumen natavit; quumque veniens ad oppidum Torbesel sumtis ibi equis et armis, ac comitiva, processit Antiochiam, et deinde Hierusalem, congregatisque subsidiariis, magnoque collecto exercitu, dum reversus esset Torbesel, agnovissetque, quae de Rege contigerant, dolore affectus revertitur, praeda et populationibus hostium multa diripiens.

CAP. CXVI. Qualiter Christiani Dominum Aegyptiorum, et Turchorum multitudinem Deo auspice devicerunt. Quamprimum autem Aegyptiorum Dominus Hierusalem Regem captum agnovit, col. 756 mente inde excedens, evocat undique versum Turchos, qui ad sexaginta millia conglomerantur, ut a finibus suis Christianos exterminent. Igitur nacto sibi tempore ad invadendum Syriae Regnum, terra marique copias suas eduxit, et descedens in Syriam, apud Ascalonam impedimenta comandat; classem vero ad obsidionem Japhet transmisit. Quam quum crebris et diris insultibus in tantum arctasset, ut obsessi ad resistendum fere deficerent, tamdem Patriarcha Hierosolymitanus, et Eustachius Granerius Regni Syriae Conestabilis in arcto positi, nil spei nisi in Deum habentes, exemplo Ninivitarum utrique sexui jejunium indicunt, pueris et lactantibus, universoque pecori pabula negantur. Post haec cum omni eorum exercitu ad Japhet subsidium festinarunt, et quum in planitiem Caesareae, quae Chacho dicitur, descendissent, Turchi relicta obsidione naves conscenderunt. Tunc Principes Christianorum procedentes, quum ad locum, qui Ybelin dicitur, pervenissent, dies pugnae indicitur. Principes gradiuntur in fronte. Patriarcha pro vexillo Crucem Christi ferebat. Abbas olim Cluniacensis Pontius lanceam in latere Christi transfixam praeferebat. Episcopus Bethleemites in piscide Lac Sanctae Mariae Virginis deferebat. Turchis de propinquo consistentibus, et stupentibus Christianorum exercitum tanta militari disciplina compositum, ad proelium se accingunt. Erant autem Christiani vix ad tria millia hominum aestimati; Turchi vero sexdecim millia armatorum computabantur, exceptis qui classem ascenderant. Appropinquantibus igitur simul exercitibus, Christiani vident Deo sibi auspice splendorem scisso aëre super Turchos subito cecidisse, non prosperum Turchis, sed satis nocuum. Christiani itaque implorato Dei auxilio, primum fecerunt insultum, et tanta pugnaverunt virtute, ut tunc Aegypti experimento didicerunt, quid posse dexterae Latinorum. Et quum diutius pugnantes Turchi in eorum multitudine spem haberent, tamdem advertentes perseverantiam Christianorum in pugna, et sentientes ex ipsa perseverantia viribus et animis magis et magis Christianos augeri, violenta coacti diffidentia, et equorum habenis dimissis, omni virium robore enervati, et non solum a viris, sed a pueris et foeminis caesi, cum ignominia terga dederunt, quos aliquandiu Christiani sunt insequuti, multo plures in ipsa fuga quam in proelio occidentes, ac etiam captivantes. Ceciderunt autem ex ipsis Turchis septem mille, submersi in aquis quinque millia, et innumeri captivati sunt. Reversi Christiani ad castra Turchorum, ingenti praeda ditati sunt. Quumque rediissent ad propria Christiani omnes incolumes, summum et dulcem epinichion Deo reboant in excelsis. At Eustahcius Regni Syriae Procurator paulo post lecto decumbens occubuit, vir magni cordis, eximiaeque virtutis, et fidei praestantissimae. In cujus locum subrogatus est omnium assensu Principum Willelmus de Bivers, vir magni nominis et operis eximii.

col. 757 CAP. CXVII. Qualiter Dux Venetiarum classem Aegyptiorum devicit in mare. Perlatis inter haec rumoribus apud Italiam de captione Regis Hierosolymitani, Dux Venetiarum Dominicus Michaël parata classe, scilicet navibus quatuor magnis, et galeis quadraginta, nec non et aliis vasis, quae Chas appellantur, numero vigintiocto, transfretandi voto in Hierusalem, Cyprum applicuit; ubi quum vidisset, quod Aegyptiorum classis Japhet obsidebat, et civitatis auxilio festinaret, cognovit in ipso itinere, quos Balach Aegyptiorum Dominus proelio victus fuerat a Christianis, quodque Aegyptiorum classis secesserat Ascalonam. Tunc Dux Venetorum avidus bellare cum Turchis, vento prospero nocte Ascalonam pervenit. Die vero illucescente proelium cum Turchis actum est valde crudele, hinc inde dispositis aciebus in mari. Tantus ibi sanguis fertur effusus, ut ad duo millia passuum in latum et longum mare apparuerit rubricatum. Occisorum praeterea tantus fuit numerus, ut ex cadaveribus ad litus ejectis aër corruptus multos sanos infecerit. Hac peracta victoria Veneti versus Aegyptum classem dirigunt, si quomodolibet possent Turchos offendere, quibus occurrentibus navibus decem Turchorum, Veneti statim illas invadunt, et facta ab hostibus levi defensione omnes (erant enim negotiatores, habentes in ipsis navibus aromata, aliamque variam ac pretiosam suppelectilem) capiunt. Quae omnia Veneti ad Portum Acon vento sibi dextero succedente conduxerunt. Quorum adventu felicibusque successibus cognitis, Patriarcha Hierosolymitanus Germanus nomine, et Willelmus Regni Procurator, aliique Praelati et Principes Legatos solemnes ad Ducem et Venetos in Portu Acon direxerunt, ad subsidium Terrae Sanctae eos suppliciter invitantes. Dux autem benigne Legatos recipiens, et visitandi Sanctam Civitatem avidus, classi ex suis relicta custodia, venit Hierusalem, magno omnium applausu receptus. Transactis tamdem Dominicae Nativitatis solemniis, dum Patriarcha et reliqui Barones Regni cum Duce et Venetis pactiones iniissent, et Dux in ipsis pactionibus convenisset de obsidenda civitate Tyro, vel Ascalona, orta est inter ipsos Barones de obsidenda alterutra civitatum dissensio. Hierosolymorum enim, et Japhet, et Ramae, et Neapolis, et adjacentium pagorum incolae dicebant, utilius Regno obsidere Ascalonam, tum quod propinquior, tum quod expugnationi facilior. Econtra Acon, Nazareth, Tabariae, Sidonis, et caeterarum maritimarum urbium et pagorum adjacentium Cives et incolae, obsidionem Tyri opportuniorem dicebant, quum et nobilior et munitior esset in Regno, qua expugnata reliquae civitates et oppida Regni poterant debellari facilius. Tunc enim Christiani a flumine tantum Aegypti usque Antiochiam possidebant. Tamdem, quamquam ex hac contentione fere contigerit, ut neutra obsidio fieret, ad hanc pervenerunt concordiam, ut in singulis cedulis ambarum civitatum nomina scriberentur, et super altare positis, illa obsideretur civitas, cujus nomen in cedula ab infante col. 758 accepta contineretur. Cepit autem Tyri cedulam, et sic assensu omnium dante sorte Tyri obsidio est decreta.

CAP. CXVIII. De conventionibus inter Ducem ipsum, et Syros, et de situ Tyri. Principes igitur et universi Syriae Populi ad obsidendum Tyrum congregati sunt in urbe Acon, eo quod Venetorum classis hibernaverat in portu ejusdem. Ibi quoque pacta inter Syros et Venetos inita communi assensu jurejurando firmata sunt. Promiserant enim Principes Syriae, ut Dux et Veneti in singulis urbibus Regni, et quae a Rege obtinerentur in posterum, vicum unum, unam Ecclesiam, unum balneum, et unum clibanum jure hereditario perpetuo possiderent, ab omni praestatione, et consuetudine, et quibusvis aliis libera pariter et immunia, essentque Venetis ipsis sicut et regalia Regi; et quod etiam in Porticu Hierusalem tantumdem haberent in reditibus, quantum et Rex percipere consuevit. In civitate Acon, si capi contingeret, Venetos molendinum, clibanum, balneum, mensuratores bladi, vini, mellis, et olei in vico eorum habere, operantes in eis haberentur immunes. Si contingeret Tyrum expugnari, Dux et Veneti singulis annis de reditibus ipsius urbis perciperent quatuor millia Bysantiorum Saracenorum in Natalitio Apostolorum Petri et Pauli; et quod causarum civilium et criminalium inter Venetos ipsos cognitio in urbe ipsa vertentium ad Venetorum Judicem pertineret. Si vero inter Venetum, et alium de Regno, quaesio verteretur, per Regis Officiales deberet cognosci. Et si contingeret, quod ipsorum Venetorum subsidio ambae civitates Tyri et Sidonis expugnarentur, tertiam partem quarumlibet obtinere deberent. Et quod Rege liberato a vinculis haec omnia per eum robore debito firmarentur. Post haec universus exercitus ab Acon discedens, ad obsidionem Tyri terra marique pervenit XV. Februarii. Fuit autem Tyrus urbs munitissima valde, et temporis longitudine antiquata. Nam Tyrus filius Japhet, a quo Tyrus denominata est, illam fundavit post diluvium. Sed a Phoenice instaurata, Metropolis est effecta Phoeniciae; de cujus praeconio satis dicitur in Ezechiae, Hieremiae, Isaiae, et caeteris Libris. Magnum habet murorum ambitum, formama sphericam, situm in corde maris in rupe durissima, et unidque mari circumdamta, nisi in fronte civitatis contra Orientem, ubi eam primo Nabucodonosor, et postea Alexander fecerunt terrae contiguam, quantum est jactus lapidis, ubi tamen cincta est quadruplici muro forti et alto, et ad vigintiquinque pedes spisso, qui etiam muri sunt turribus duodecim fortissimis. His etiam turribus continuatur arx Civitatis, sive castrum munitissimum, et in rupe in corde maris situm, munitum etiam turribus et palatiis fortissimis. Ante Portam ejus Orientalem ad jactum duarum sagittarum inter arenas ostenditur locus praedicationis Jesu Christi, ubi extulit vocem mulier de turba dicens: Beatus venter, qui te portavit etc. et lapis magnus, in quo stabat Christus, qui locus numquam arena operitur, quum tamen arena col. 759 illa levis sit, et volatilis. Iste locus in medio arenarum semper nudus remanet hyeme et aestate, sicut Brocardus in Libro descriptionis Terrae Sanctae se vidisse testatur. Multae sunt in ea Civitate Sanctorum Reliquiae, sicut colligitur ex Historia Ecclesiastica de Martyribus, ibi sub Diocletiano passis, quorum est notus numerus soli Deo. Origenes ibidem in Ecclesia Sancti Sepulcri requiescit in muro conclusus. Ejus Metropolis extenditur usque ad Petram Incisam, sive castrum Peregrinorum, habens suffraganeos Beritoniensem, Sidoniensem, et Aconensem Episcopos. Ex hac urbe Tyro dicitur traxisse originem Ulpianus peritissimus Legum. Agenor quoque in ea natus fertur, qui Cadmum Thebarum fundatorem, et Graecarum literarum inventorem; nec non et Phoenicem, a quo et Phoenicia provincia dicta est; filiam quoque Europam, a qua tertia Orbis pars denominata est, genuit. In hac urbe primum Latinae repertae sunt literae. In ea capi consueverunt pisces, quorum sanguine purpura tingitur. Ortus est etiam ibi Abdymus, quem Hiram Rex Tyri, ut recitat Josephus, tenebat captivum, quando sapientissimus Regum Salomon figuras obscuras ad eum misit, quas per eumdem Abdymum solvit. De isto etiam Abdymo fertur, quod fuerit Marculphus, de quo vulgo dicitur, quod Salomon et ipse invicem disputarunt. Ex hac urbe egressa fuit mulier, quae pro filia a daemonio male habente Christum rogavit. Haec etiam Civitas a Meridionali parte terram habet lucrationibus valde accommodam in magna planitie. Similiter et a Septemtrione versus Sidonem fontes ibi oriuntur perutiles; ex quibus habetur praestantior, qui a Salomone dicitur, Fons hortorum, et puteus aquarum viventium, ex quo irrigantur pomoeria, et horti, in quibus oriuntur cannamellae, ex quibus nascitur zucharum. Colligitur etiam granella quaedam ex qua fit vitri species, unde fabricantur lucidissima vasa. Quamvis autem singulariter dicatur Puteus, sunt tamen quatuor ejusdem dispositionis et quantitatis. Unus qui praecipuus est, habet XL. cubitos longitudinis et latitudinis; alii tres circa vigintiquinque: omnes muri fortissimi de lapidibus durissimis opere insolubili ad altitudinem hastae vel amplius circumdati, in quibus ita colligitur aqua et exaltatur, quod ad omnem partem defluit ultra muros. Distant a mari magno modico amplius quam jacere possit arcus, et in isto modico spatio impellunt sex rotas molendini satis magnas, et statim absorbentur in mari. In hac quoque urbe Sichaeus, et ejus uxor Dico habuerunt originem, a qua Didone condita fuit Carthago Romanis infesta. Haec et alia de praedicta Tyro praeclare dicuntur. Sed ad Historiam redeatur.

CAP. CXIX. Qualiter ipsa civitas Tyri obsessa est, et Balach Aegyptiorum Princeps occisus est. Quum itaque ad hujus urbis obsidionem venisset exercitus Christianorum, Veneti ante Portum classem locarunt, reliqui ante urbem ipsam in terra castrametati sunt. Erat autem tunc Civitas ipsa duobus subdita Dominis, nam Calipha Aegypti duas col. 760 partes, tertiam vero Rex Damasci possidebat. Opum et victualium et armorum copia non deerat. De Caesarea enim, et Tripoli, Acon, et Sidone, et aliis maritimis urbibus et pagis cives, et incolae ibi convenerant, omnem in ea ipsorum suppelectilem reportantes, timore Christianorum inducti, cujus captionem nec timebant, nec credebant omnino. Disposita igitur obsidione terra marique apud Tyrum, parataque lignorum materia, fabricatum est a Christianis castellum altitudinis moeniorum cum machinis et petrariis, cum quibus crebris ingentium saxorum ictibus urbem ipsam impetebant. Turchi vero ad defensionem neutiquam pugri, simili etiam apparatu Christianorum exercitum graviter offendebant. Inter haec protinus Tripolitanus Comes cum nobili comitiva equitum et peditum armatorum obsidentibus venit subsidio, unde Christianis pugnandi multa crevit audacia; sed Turchi remissiores effecti sunt. Habebant enim intra urbem equites DCC. quorum pars erant de civitate Damasci ad pugnandum acriores. Tyrii enim magis voluptatibus, et quieti, ac negotiationibus, quam armorum usibus assueti erant. Tamdem Damasceni dum adverterent Tyriorum lassitudinem et pusillanimitatem, quodque etiam victualia deficere videbantur, urbem diu non posse resistere immurmurare coeperunt, unde Tyrii adeo contabuerunt animis, ut quid acturi essent, prorsus ignorarent. Tamdem in hujusmodi pressuris anfractuum constituti, ad Calipham Aegypti, et ad Dodequinum Regem Damasci legatos et epistolas direxerunt. Quum autem Damasci Rex cum magna gente veniret, cognito quod Christiani, qui in obsidione Tyri erant, ad proelium se parabant contra ipsum, statim cum omnibus copiis ad propria retrocessit. Unde Tyrii plurimum dehortati a spe concepta fuerunt. Interea quoque Balach, qui Balduinum Regem captivum tenebat, quum ad obsidionem Geraplae, cognita Tyri obsidione, stativa locasset, et dominum urbis dolo interceptum ab eo occidisset, Comes Joncelinus sentiens hostem sibi vicinum adesse, congregato exercitu cum Balach ipso conflixit; et tamdem Balach cum suis in fuga converso, Comes vir bello acerrimus hostes insequitur, prosternit, vulnerat, et occidit. Casu autem in ea fuga Balach comprehenso a Comite ignorante quod Balach esset, capite mutilatur. Et sic adimpleta est somnii significatio, quod Balach viderat, oculos videlicet sibi a Comite erui. Exoculavit enim eum Comes, quum illi caput gladio abstulit. Et quum agnovisset Comes, quod caput Balach esset, misit illud Antiochiam. Deinde in obsidionem Tyri portari mandavit, quod Christianis pervenit gaudio, Turchis autem tristitiae et moerori.

CAP. CXX. Qualiter capta est Tyrus a Christianis. Quum igitur his successibus Christiani dietim ad obsidionis perseverantiam animarentur, obsessi vero viribus et victualibus deficerent, nec subsidiariorum sibi sperarent adventum, per vicos et plateas immurmurabant dicentes, consultius fore relicta urbe, sibi, conjugibus, et liberis de salute curare, quam col. 761 ibi fame crudeli perire. His igitur susuriis per ora Civium increbrescentibus, tamdem ad civitatis Primores perlata sunt, sic quod his coacti tractari de pace decernunt. Rex interea Damasci quum secundo, educto ejus exercitu in subsidium Tyri, non longe ab urbe super flumen, quod quatuor millibus passuum inde distabat, castra locasset, quamquam animo debellandi Christianos venisset, belli tamen placide evitans discrimina, Legatos Christianorum Principibus misit, rogans ut cum obsessis pacem componerent. Tamdem his conditionibus pax firmatur, videlicet ut omnes urbem egredi volentes cum conjugibus, liberis, et omni eorum suppelectile abirent illaesi; qui autem rubem habitare decreverint, tractarentur ut cives, Regi tamen tributum annuum persolventes. His conventionibus turbati sunt valde Christiani pauperes, qui hostium spoliis inhiabant. Sed Deo propitio pacatis, Christiani urbem intrarunt, et in signum victoriae vexillum Regis in eminentiori Turri urbis erectum est. Similiter et vexilla Ducis Venetorum, et Tripolitani Comitis in reliquis turribus. Stupor erat impressionem cernere egredientium urbem tum famis angustia, tum cupiditate contemplandi Christianorum castra, et fabricas machinarum, nec non famosos execitus Principes. In urbe non nisi modia quinque frumenti reperta sunt; in quo adverti potuit, quanta fuit tolerantia obsessorum. Fuit autem Urbs condivisa: duae siquidem partes Regi adscriptae; tertiam juxta conventiones initas Veneti habuerunt. Capta est itaque hoc modo Tyrus a Christianis eam obsidentibus Anno Incarnationis Dominicae MCXXIII. die ultimo Junii, qui fuit Regis Balduini hujus nominis Secundi tunc apud Turchos captivi, in Regno ejus VI. a captione vero II.

CAP. CXXI. Qualiter Balduinus devicit Borsequinum Admiratum Turchorum. Balduinus Rex eo anno decemocto mensibus jam retentus, pro sua redemtione liberatur a vinculis. Qui veniens Antiochiam consuluit Antiochenos super solutione redemtionis suae. Juraverat enim, se daturum Michelinos aureos centum mille detentoribus ipsius, in quorum manus Balach occiso pervenerat. Erat enim moneta imperante Michaële Constantinopoli fabricata, et ab eo sic denominata. Quumque Antiochenorum consilio Dalape civitatem obsedisset, ut ex hoc cives obsessi vel liberationem obsidum Regis curare cogerentur, vel redemtionem persolverent, audito tamdem, quod Turchorum Admiratus, qui erat ulta Euphratem, veniebat eis subsidio cum multo exercitu, ab obsidione discessit, et in Hierusalem profectus, magno omnium gaudio receptus est. Quo ibi morante agnovit, Borsequinum Turchorum potentissimum Admiratum direptionibus et praedis Antiochenum Principatum invadere cum maximo Turchorum exercitu. Qui collecta Regni gente, Antiochiam venit. Sed Admiratus, vir bellorum expertus et acer, una cum Dodequino Rege Damasci iter maturans, Castrum Carfada obsedit, et cepit. Deinde transiens in minorem Syriam, quum col. 762 Sardam Castrum obsidens, brevi tempore se obtinere non posse conspiceret, apud Arsath nobile oppidum castra fixit, et machinas instrui jussit. Quumque Rex accito secum Tripolitano Comite cum suis copiis ad subsidium Arsath oppidi festinanter, Borsequinus Turchorum Admiratus, qui ipsum oppidum obsidebat, advertens se non posse proelium evitare, acies suas disposuit. Habebat enim in ipsa obsidione quindecum millia equitum armatorum. In exercitu vero Regis erant equites mille centum, duo vero millia peditum, qui in tres acies sunt divisi. Facto autem hinc inde congressu, multa virtute pugnatur. Christiani licet respectu Turchorum essent paucissimi, audacter tamen in hostium cuneos penetrabant. Denique tanta ab eis constantia pugnatum est, ut Deo auspice, qui eorum manus docebat ad proelium, quique in omnibus est omnia potens, Turchos in fugam ignominiosam converterint. Ceciderunt autem ex ipsis duo millia; multi quoque vivi retenti sunt. Ex Christianis vero corruerunt paucissimi. Praedam omnem Rex habens omnium assensu pro sua redemtione dedit, et quinquennem ejus filiam, quam obsidem dederat, recepit. Post haec in Hierusalem rediit. Habuit autem rex Balduinus filias quatuor, quarum una, dum esset in obsidione quadam, violentiam a Saracenis passa fuit; quam quum vellet Rex nuptui tradere, ipsa potius monachari eligens, apud Bethaniam Monasterium intravit, in quo exstitit Abbatissa. Alia fuit Antiochiae Principissa. Aliam Comes Tripolitanus in conjugem habuit. Alia fuit Hierosolymorum Regina. Quae autem ex omnibus data fuerit obses, non legi. Admiratus quoque Turchorum Borsequinus paulo post vita defungitur. Domestici namque ejus concitato clam adversus eum odio gladiis trucidarunt.

CAP. CXXII. De alia victoria ejusdam Regis Balduini ex Dodequino. Anno postmodum Incarnationis Dominicae MCXXIX. qui fuit Balduini Regis in Regno suo annus VIII. idem Rex collecto undique exercitu transiens per angustam Vallem, quae antrum Jacob dicitur, venit in terram Madian, magnam habentem planiciem, in qua flumen labitur inter Tabariam et Scythopolim, olim dictam Bersam, et Jordanem flumen. Et veniens apud civitatem, quae Solome dicitur, quum eam incolerent Christiani, nil inferentes molestiae, transierunt in Mergisafar. Est autem locus, ut antiqui referunt, in quo Beatus Paulus pergens in Damascum, tunc Saulus dictus, ut ad persequendum Christianos epistolas acciperet, vocem Christi audivit, et cadens in terram visum amisit, unde ad Fidem conversus est. Et quum in eo loco tribus diebus castrametati fuissent, cognito quod Dodequinus Damasci Rex cum suo exercitu de propinquo erat, ordinatis aciebus Balduinus ad proelium se accingit. Facto tamdem conflictu, diu pari Marte pugnatum est. Rex Balduinus viribus acer se inter confertissimos hostium cuneos immittens viam ferro suis parabat, et eos hortabatur ad pugnam, quosdam nominatim appellans, et solitas eorum virtutes rememorans, pugnaciores efficiebantur, col. 763 dicens usque ad mortem in tali proelio decertandum, in quo Christi pugiles ejus Sanguinem vindicabant. Dodequinus ex adverso Rex Damasci suos etiam hortabatur pugnare vivaciter, dicens hoc proelio non tantum propriam, sed et conjugum et liberorum ac patriae verti salutem, et justum in hoc illos bellum acturos. Balduinus Rex strenuioribus vallatus militibus leonis more pugnabat, quum frendens in venatorem salutem vitae tuetur. Ab hora diei tertia usque ad horam Vesperarum productum est proelium, utrisque exercitibus strenue debellantibus, et nequaquam imparibus viribus. Tamdem faciente illo, in quo omnis potentatus et victoria, Turchi pondus belli sustinere non valentens, fugam nanciscuntur. Caesi sunt ex eis plusquam duo millia. Ex Christianis vero pedites octoginta, et equites vigintiquinque corruerunt. Reliqui cum Rege ad propria reversi sunt, super obtenta victoria idem Rex una cum Tripolitano Comite Pontio, collecto iterato exercitu urbem Raffaneam tanta tamque dira obsidione vallavit, ut obsessi die decima octava a castrametatione obsidentium coacti sint Regi, salvis tamen personis, reddere civitatem, quae sita est in provincia de Paumers. Reddita sibi civitate Rex Balduinus in Hierusalem rediit mense Martio, et ibi Resurrectionis Dominicae peregit solemnia. Eo tempore Imperator Henricus hujus nominis V. defunctus est, cui successit Lotharius.

CAP. CXXIII. De principatu Bojamundi in Antiochia. Bojamundus junior, quondam Bojamundi Tarenti et Antiochiae Principis filius, eodem Anno mense Septembris cum magna classe, scilicet navibus X. et galeis XII. ac vasis aliis, et comitiva nobili equitum armatorum venit in Syriam, receptutus Antiochiae Principatum. Quod audiens Balduinus Rex statim Antiochiam veniens, magnoque illum applausu recipiens, Principatum Antiochiae sibi tradidit, et unam ex filiabus suis eidem Bojamundo dedit uxorem, cui Antiocheni ex hoc conjugio laeti fidelitatis homagium praestiterunt. Erat autem tunc Bojamundus junior annorum decem et octo. Fuit praeterea aspectu decorus, forma venustus, et in cunctis actibus gratiosus, capilloque flavo, affatu benignus, in verbis sapientissimus, moribusque maturus. His et aliis virtutibus atque gratiis clarus nequaquam obfuscabat praeclarae suae prosapiae decus. Pater siquidem Bojamundus Roberti Guiscardi filius fuit Apuliae Ducis inclyti, cujus gesta magnifica nominis ejus praeconium semper extollunt. Constantia mater ejus, mulier egregia fuit, Philippi hujus nominis I. Regis Franciae filia. Hic Bojamundus in sui Principatus primordiis Castrum Cafardam, quod Turchi occupaverant, obsedit et cepit; plurimos ex oppidanis decapitari mandavit, sumta ingenti auri et argenti copia, quam pro eorum redemtione se daturos pollicebantur, dicens hoc modo velle bellum terminare inter ipsum et Turchos. Et haec fuerunt prima auspicia Bojamundi. Anno tamdem sequenti, qui fuit Annus Domini MCXXX. Rodanus Princeps Dalech, vir crudelis et potens, col. 764 cum magno exercitu in Principatu Antiochiae venit. Bojamundus vero cum omnibus copiis adversus eum profectus est, et in loco, qui Gallice dicitur Portus Despalles, castra fixit. Sed Turchorum Princeps Rodanus, cujus exercitum credebat Bojamundus inde longe distare, subito in eum et ejus exercitum imparatum et improvisum irruit. Antiocheni vero hac irruptione consternati et stupidi, fugae solum quaesierunt praesidia. Bojamundus dum se ad defensionem accingeret, interceptus ab hostibus trucidatur. Cujus moestus interitus magno fuit discrimini Christianis. Principatus vero tutelam Hierosolymorum Rex Balduinus assumsit Antiochenorum instantia. Sed antequam Rex ipse ad urbem Antiochenam, mortuo Bojamundo ejus genero, advenisset, conjux Bojamundi, Regisque filia in vesanam elata jactantiam, et urbis dominium ambiens, scelus nefandum excogitavit. Agnita siquidem viri sui morte, adversus patrem se in rebellionem erexit, et mittens Secretarium suum ad quemdam Turchorum potentem ac divitem, Sanguinum nomine, armis siquidem strenuum, rogabat, ut ad defendendum Antiochiae Principatum contra patrem sibi assisteret; et exenia ei transmittens, multa sibi etiam promittebat. Sperabat enim, quod eodem Sanguino sibi assistente, vel vidua, vel viro nupta invito Rege patre, et Principibus, Antiochiae Principatum posset tenere, et filiam unicam, quam ex Bojamundo juniore viro suo conceperat, aut monachare, vel plebejo viro tradere conjugem, ut ad Principatum minime aspiraret. Secretarius autem ab ea missus in ipso itinere interceptus, et Regi praesentatus, haec omnia revelavit. Quibus turbatus, retento nuntio, ad urbem Antiochenam festinavit. Filia vero cognito patris adventu, cum quibusdam in hoc vesano sibi proposito donis et promissionibus adhaerentibus se ad resistendum accingit. Sed dum urbem faceret observari, ne pateret, quidam ex Primoribus urbis mulierem in hac parte vilipendentes, Regi portas aperiunt. Quumque filia timore patris in quodam se urbis municipio contulisset, tamdem nonnullis intercedentibus apud patrem, misertus est illius, et Laodiciam ac Gibeletum urbes maritimas eidem filiae suae possidendas concessit, quas et Bojamundus vir ejus in dotem ei donaverat. Post haec juramento ab Antiochiae Primoribus recepto, quod ipsam urbem puellae Bojamundi quondam filiae et haeredi fideliter conservarent (timebat enim adhuc filiae insidias) Hierusalem est reversus.

CAP. CXXIV. De morte ejusdem Balduini Regis. Quum autem Balduinus Hierusalem esset valitudine gravi correptus lecto decubuit. Morbo vero ingravescente, sentiens se brevi moriturum, lacrymosis oculis et corde contrito delicta ingemiscens, et Christi misericordiam suppliciter implorans, jussit se in domibus Patriarchae deferri, ut mortis hora Sepulcro, in quo Christus pro eo quievit, esset vicinior, in quo salutem sperabat aeternam. Denique Fulconem Comitem Andegavensem, cui filiam suam Melisauth conjugem dederat, filiumque eorum biennem, coram se evocatos, multis alloquutus est verbis. col. 765 Deinde adstantibus Patriarcha, Willelmo, et aliis Regni Proceribus, eorumque assensu regia se abdicans dignitate, genero, filiaeque, quum liberis careret masculis, diadema Regni contulit; et mori pro illo pauper decernens, qui pro nobis paupertatem elegit, deposito omni cultu regio, habitum Canonicorum Regularium assumsit, morantium in Ecclesia Sancti Sepulcri. Non multo post spiritus ejus luteam domum exiens, coelestem, ut creditur, est ingressus, choris Angelicis aggregatus, cujus transitus lacrymas Regnicolis multas reliquit. Decessit autem Anno Incarnati Verbi Dei MCXXXI. die XX. Augusti, Regni sui XIII. Sepultus est quoque in Monte Calvariae ante locum, qui Golgotha dicitur, cum praedecessoribus suis, Praelatis, et Principibus, ac caeteris Nobilibus Regni exsequias ejus solemniter peragentibus. Sequitur de Fulcone Hierusalem Rege et gestis ejus.

CAP. CXXV. De coronatione Fulconis Hierusalem Regis, et ejus prosapia, et uxore, ac filiis ejus. Fulco Hierosolymorum Regum, ex Christianis Quartus, mortuo, ut dictum est, Balduino, Regnum assumsit, quem una cum Melisauth conjuge sua Patriarcha Hierosolymitanus, Willelmus nomine, die Exaltationis Sanctae Crucis in Ecclesia Sancti Sepulcri consecravit, inunxit, et coronavit magno cunctorum applausu. Hic quum esset Princeps moribus insignis et actibus clarus, ad preces Balduini Regis, de quo proxime dictum est, qui eum per solemnes Legatos ad transfretandum invitaverat, et filiam suam in uxorem promiserat, quum venisset Acon, nuptias celebravit. Cui Rex Balduinus pro filia conjuge Tyrum et Acon urbes donavit in dotem. Fuit autem Fulco Rex, Andegaviae Comes, et de Thors, et de Mans. Pater ejus quoque Fulco, cognomento Rechin filiam inclyti viri Amalvaci de Monteforti, natione Francigenae, Bertheleam nomine, accepit in conjugem. Ex hac genuit hunc Fulconem, et Guifredum fratrem ejus, cognomento Martel, et filiam Harmingardam, quae nupsit Willemo Comiti de Poitiers; quae contra matrimonii jura repudiata, secundo nupsit Britanniae Comiti, ex qua genuit Comainum, cognomento Grossum, Britanniae Comitem. Berthelea vero Fulconis Regis hujus mater, susceptis his tribus filiis ex Fulcone Comite seniore, spreta matrimonii lege, Philippo Regi Francorum adhaesit, quam Rex ipse Philippus diu contra monitionem Praelatorum Regni Franciae tenuit, et tamquam Reginam tractavit, ex qua filias tres genuit, scilicet Florem, Philippam, et Caeciliam, quarum ultima Caecilia nupsit Tancredo Principi Antiochiae, quo defuncto, Pontium Tripolitanum Comitem virum accepit. Fulco iste Fulconis Comitis Andegaviae filius, patre mortuo, Heliae Comitis del Mans filiam nomine Guibers uxorem accepit, matre Fulconis hujus procurante. Nam quum moraretur in Curia Comitis Pictaviensis, dum esset adolescens, et Pincernae officium gereret, Comes cognito, quod frater Fulconis primogenitus decesserat, ipsum Fulconem conjecit in vincula, petens sibi restitui quaedam oppida, col. 766 quae pater ejus et fratres feudi titulo possederant in Andegavensi et Pictaviensi Comitatibus. Sed praefati Fulconis genitrix, quam tunc Rex Franciae tenebat illice, pia super filium viscera gestans, apud Regem, a quo nullam in votis suis patiebatur repulsam, liberationem filii procuravit, sibique ejusdem Comitis Heliae filiam conjugem dari, ex qua genuit Gaufridum Comitem Andegaviae, cui Henricus senior Anglorum Rex Mathildem filiam dedit uxorem, quam repudiaverat Henricus Imperator hujus nominis V. Ex hac genuit tres liberos, Henricum, qui fuit Angliae Rex, Gaufridum cognomento Plantagineste, et Willelmum Longaspea. Duas etiam ex eadem conjuge genuit filias, Sibiliam, quae nupta fuit Tierry Flandriae Comiti, aliamque nomine Mathildem, quae fuit uxor filii Henrici Angliae Regis; sed ante carnalem copulam idem Henricus, dum transiret in Angliam, in mari periit. Puella vero emisso castitatis voto Abbatiam Fontis Eduardi intravit, ubi Christi ancilla terminum vitae dedit. Defuncta uxore, Fulco, ut dictum est, tunc Andegaviae Comes transfretavit, et ad subsidium Terrae Sanctae propriis sumtibus anno uno centum equites tenuit, et omnium fere Regni Principum suis meritis promeruit gratiam. Tunc Balduinus Hierosolymorum Rex, quum filiis careret, et cogitaret cuinam viro strenuo, et ad Regni gubernationem idoneo filiam unicam conjugem traderet, tamdem huic Fulconi, eam dedit, ut praedictum est, tradens illi in dotem Tyrum et Acon urbes, quas tribus annis possedit pacifice. Ex hac secunda conjuge Regina duos suscepit liberos, Balduinum et Amalricum, qui ambo patri successerunt in Regno.

CAP. CXXVI. Qualiter Conradus Imperator, et Ludovicus Francorum Rex, et Fulco Hierosolymorum Rex Damascum obsederunt. Coronato igitur Fulcone Hierusalem Rege una cum conjuge sua, Conradus Romanorum Imperator hujus nominis II. et Ludovicus Franciae Rex, pater Regis Philippi hujus nominis II. Cruce sumta Hierusalem perrexerunt. Tunc tanta fames in Hierosolymorum Regno invaluit, ut multi soleas comederent. Hi autem Principes una cum Rege Fulcone Damascum obsederunt, et depopulatis urbis pomoeriis, infecto negotio discesserunt. Fertur enim, quod a Templariis et Hospitalariis seducti fuerunt, qui sibi somarios Bysantiorum falsorum obtulerant. Deinde apud Ascalonam castrametati sunt, quae supra mare sita est. Duodecim leucas distat a Hierusalem, formam semicircularem habens, una ex quatuor Philistinorum civitatibus. Quumque Imperator, et Rex Francorum multis diebus eam obseddisent, ad propria reversi sunt, quum parum ibi proficerent. Erat enim munitissima valde Civitas, in qua et omnis fere Saracenorum fortitudo, sive defensio incumbebat. Ludovicus Rex, dum reverteretur, vento impellente Siciliam divertens, venit Panormum, a quo Roglerius, qui noviter Insulam ipsam Siciliae contra Saracenos bellando obtinuerat, hac astutia coronatus col. 767 est in Siciliae Regem. Dum enim Regem Ludovicum suscepisset hospitio, et in ostentatione divitiarum suarum, ipse Roglerius Regi thesauros suos aperuisset, accepta Roglerius de industria insigni corona, rogavit Regem, ut eam accipiens, capiti ejus imponeret. Rex autem credens Roglerium joco non serio hoc petiisse, capiti Roglerii imposuit. Quo facto Roglerius coronatus genua flectens gratias illi egit, qui eum coronasset in Regem, professus quod a sublimiori inter Christianorum Reges coronari non potuisset. Post haec usque ad mare concomitatus est Ludovicum.

CAP. CXXVII. De morte Joncelini Comitis. Eodem tempore, scilicet Fulcone regnante Hierosolymis, Joncelinus Ragensis Comes gravi aegritufine laborabat, ita ut Medici de salute ejus omnino diffiderent. Nam dum Turchos in quodam municipio absideret, illudque municipium per fossiones subterraneas evertisset, Comes in ipsa subita eversione a ruinis retentus fuit, sed suorum festino evasit auxilio. Sic tamen totus confractus erat, ut viribus prorsus deficeret, licet lingua menteque valeret. Quadam die nuntiatum est ei, quod Cerson oppidum ejus ab hostibus esset obsessum, quibus praeerat Cumaniae Soldanus. Ipse vero Comes, ut erat corde magnanimus, indignatus est valde, et graviter ferens, quod ad bellum esset imbellis, accito ad se filio, jussit filio, ut collecto omni exercitu ad defensionem oppidi festinaret. Sed quum filius patri dixisset, quod contra Turchorum numerositatem non posset in suorum paucitate resistere, turbatus pater ejus, comperiens in hoc segnem et pusillanimem se sortitum filium et haeredem, statim mandavit congregari exercitum, et semetipsum quadrigae imponi, et adversus hostes deduci. In ipso autem itinere occurrerunt nuntii, quod Soldanus cognito Comitis adventu ab obsidione discesserat. Quod audiens Comes jussit sisti quadrigam, et manus ad coelum tendens ait: Domine Deus, Clementissime Pater, gratias tibi ago, quod in praesenti seculo dignatus es multis me honoribus sublimare, et nunc in praesenti tam arduo constitutus articulo sic te sensi largum et pium, ut me semimortuum, contractum, et putridum, et memet ipsi impotentem in tantum pertimuerint hostes, ut meo adventu cognito a finibus meis discesserint. Piissime Domine, scio et confiteor, quod de sola tui munifica misericordia haec mihi praestaveris. His dictis Creatori supplex animam recommendans, in medio suorum statim spiritum reddidit Deo Patri. Ejus corpus cum magnis lamentis inde delatum, et sepulturae honorificae traditum est. Huic filius patri aequivocus, sed in multis dissimilis, in Comitatu successit. Fuit enim statura pusillus, sed in membris valde formosus, capillo brunus, facie laetus, variolarum tamen signis impressis, oculos magnos, et nasum oblongum habuit. Dapsilis, et acer in armis fuit, sed comessationibus et luxuriae nimium deditus. Ex conjuge Beatrice stirpis generosae filium genuit Joncelinum, hujus nominis Tertium et Agnetem filiam, quam habuit in uxorem Amalricus col. 768 Comes Japhet, qui fuit postmodum Hierosolymorum Rex; ex qua etiam genuit Balduinum, hujus nominis Quartum in eodem Regno. Sequitur de Balduino Rege nominis hujus Tertio.

CAP. CXXVIII. De Balduino III. Hierosolymorum Rege, et conjuge ejus infami. Balduinus, hujus nominis Tertius, defuncto patre Fulcone Rege Regnum accepit Hierosolymorum, quod, dum vixit, pacifice tenuit, excepta urbe Ascalona, quae diu fuit et rebellis, et tamdem eam obtinuit, quam fratri Amalrico dedit. Similiter et Japhet Comitatum. Neptem Emanuelis Graecorum Imperatoris in conjugem duxit, ex qua nullam prolem suscepit. Oppidum Jadres, quod quondam fuit Samsonis fortissimum, distans a Japhet tribus leucis, Templariis concessit. Ibi fuit Palatium, quod Samson columnae adhaerens in necem suam, et Philistinorum evertit. Et inde ad duas leucas Castrum fundavit Ledaron in introitu terrae Aegypti. Defuncto Balduino Theodora conjux ejus, Emmanuelis Graecorum Imperatoris filia, Acon perrexit, quam in dotem a Rege viro suo receperat. Ad quam veniens consanguineus ejus Andronicus Constantinopolitanus, tantam cum ea familiaritatem contraxit, ut ipsa relicta urbe in Saracenorum terram cum eo perrexerit, ex quo multorum infamiam incurrerunt. Quumque ibidem esset defuncta, r eversus Andronicus in Constantinopolim, ab Imperatore Emmanuele ob hanc infamiam in vinculis est conjectus. Qui postmodum moriente Imperatore liberatus est, et parvulo filio Emmanuelis tutor datus, quem occulte submergi in mari faciens, Imperium arripuit. Sed haec Historia non hic prosequitur, quum posita sit supra sub temporibus Friderici Primi.

CAP. CXXIX. De Amalrico Rege Hierusalem, et ejus initiis in Regno, et obsidione Damiatae. Amalricus igitur mortuo Balduino Rege fratre ejus, Regni diadema suscepit. Fuit autem tunc Comes Japhet, qui et filiam Comitis Ragensis habebat uxorem. Erant quoque in ejus Comitatu urbes Rages, Monsferratus, Caesaraea major, Camele, et Amanila, in qua ortus est Abraham Patriarcha, sita inter Antiochiam et Tripolim urbes. In Marchia quoque hujus Comitatus habent Hospitalarii duo castra Lecrac, et Lemergat. Templarii vero Castrum Blancum. Quumque Saraceni Amalrico Comitatum hunc multis proeliis abstulissent, venit Hierusalem ad fratrem suum Regem Balduinum, qui donavit ei Terram, quae erat extra Acon, ubi dicitur ad Catenam. Defuncto quoque ipso Balduino sine liberis, Amalricus sortitus est Regnum. Qui ante coronationem suam ad instantiam Principum Regni, repudiata conjuge propter affinitatem sanguinis (erant enim consanguinei) dedit eam Principi Hugoni, cognomento de Bellino. Ante tamen repudium genuit ex ea Balduinum, et Sibiliam. Post haec filiam illustris Principis Protosevasto, qui erat consanguineus col. 769 Emmanuelis Imperatoris Graecorum (quod nomen in Latino sonat, ante omnes Comites Dominus) duxit uxorem, et coronavit Reginam, ex qua genuit filiam Elisabet. Fuit autem Amalricus Princeps quidam actibus prudens, et in bellis acerrimus. Is congregato Regni exercitu Damiatam obsedit. Aegyptii tunc Soldanum nullum habebant, sed loco Soldani praeerat eis quidam Mulanius nomine, quem in tantum reverebantur, ut ab eis coleretur ut Deus. Et licet armis instructus, aut strenuus nequaquam esset, propter hanc summam tamen, quam sibi exhibebant, reverentiam, Aegyptiorum Regnum in magna pace servabat. Erat quoque magnarum opum dominus, ita ut nemo par in divitiis sibi esset, Constantinopolitano Imperatore dumtaxat excepto. Reditus enim et proventus Regni Aegypti ad eum deferebant in Oppidum suum, quod vulgo Cayrum Babyloniae dicebatur, non longe a Babylonia urbe. Audiens autem Mulanius Damiatam obsideri ab Amalrico Hierusalem Rege, magnum collegit exercitum, inter quos milites mercenarios plures habuit, implorato etiam Nubiae Regis subsidio, qui maximas ei copias destinavit. Sed quum Amalricus Rex, Aegyptiorum innumerosum advenire in obsessorum Damiatae auxilium cognovisset, inde discessit. Mulanius suos remisit. Post quarum vero annum a discessu obsidionis Damiatae idem Amalricus Rex collecto exercitu intravit Aegyptum, et urbem, quae Balbais dicitur, obsedit et cepit, et cum magnis spoliis, praedaque hominum Hierusalem reversus est.

CAP. CXXX. Qualiter Mulanius Alexandriam, et Damiatam, et alia Oppida recuperavit. Mulanius inter haec Aegyptiorum Dominus Nuntios ad Amalricum Regem direxit, rogans eum, ut in ejus subsidium festinaret, et promittens illi se facturum homagium, et annuum tributum daturum, ac diebus singulis, quibus subsidio sibi esset in terra Aegypti, Bysantios mille pro persona Regis; et pro quolibet Principe, Nobili, et Plebejo, quantum dignitas et status uniuscujusque exposceret. De victualibus quoque et reliquis opportunis toti exercitui subveniret. Causa autem horum omnium erat quod milites mercenarii, quos idem Mulanius tempore, quo Amalricus Rex obsidebat Damiatam, conduxerat, accitis secum magnis copiis terram ejus invaserant, et omnia direptionibus supponentes, multas urbes et loca, et maxime Alexandriam et Damiatam occupaverant. Rex igitur Amalricus suorum consilio stabilitis treugis cum Soldano Damasci, congregato exercitu Aegyptum perrexit, et Damiatam cepit, deinde Alexandriam, et caeteras urbes, et oppida, quae Saraceni occupaverant, recuperavit. Quumque has urbes et oppida a se recuperata Rex Amalricus in manu haberet, Regnique sui Principes, et maxime Praelati instarent, ut eas teneret, et ad partes Occidentis mittens, colonos ad terras ipsas populandas et possidendas habere curaret, promittentes sibi ab Apostolico sacramenti cujuscumque praestiti super his Mulanio absolutionem, Rex tamen, ut erat fidelis in verbo, et constans col. 770 in promisso, ad haec nullatenus adduci potuit, sed acquisita quaeque Mulanio reddidit, a quo omnes sumtus et promissa singula pro se et suis recepit, et singulis annis, dum vixit, idem Mulanius tributi nomine viginti millia Bysantiorum auri dedit. Hunc tamdem Mulanium Saladinus dominio privavit et vita, ut infra dicetur.

CAP. CXXXI. De adventu Principis Armeniae minoris ad Amalricum Regem Hierusalem. Eo tempore Princeps Armeniae minoris assumta Cruce peregrinandi voto quum venisset in Hierusalem, et a Rege Amalrico fuisset benigna comitate susceptus; erat enim nomen ejus Thoros, cognomento de Montanea, ne ingratus honoris a Rege suscepti appareret, obtulit ei in omni sua expeditione se daturum auxilio triginta millia hominum armatorum cum omnibus sumtibus; et in instanti quindecim millia se missurum promisit. Adverterat enim Princeps ipse dum per Regnum Hierosolymorum transiret, quod Amalricus magis Regni erat custos, quam Dominus, quum multi Saraceni Regnum ipsum inhabitarent, et oppida multa tenerent. Quibus facile fore dicebat adversus Regem conspirando, terram ejus invacere, et multos regnicolos habere fautores, quum plerumque soleant subditi gaudere novitatibus Dominorum. Quumque Rex pro obligatis gratias ageret, et Principes sciscitarentur, quibus consuetudinibus Regni gentes, quas in Regis subsidium mitteret, tractarentur, et Clerici responderent, quod ab eis Decimas percipere volebant, quas tamen Saraceni non persolvebant in Regno ipso immorantes, ait: Hac conditione nequaquam missurus ero Hierosolymitanis subsidium, ut apud eos, qui Christiani sunt, Christiani mei sint servi, apud quos Saraceni sunt liberi. Et sic Clericis in sua pertinacia persistentibus, Princeps proposito mutato discessit, et postmodum diem clausit extremum, duos filios relinquens Rupinum, et Leonem.

CAP. CXXXII. Qualiter Bojamundus hujus nominis III. Antiochiae Principatum accepit. Eodem quoque tempore Principissa Antiochiae, quam Amalricus Rex Raynaldo Principi in uxorem dederat, defuncta est. Hic enim Raynaldus fuit natione Francigena, frater Domini del Geu sur Loire, vir quidem egregius, cui et Principatus Antiocheni curam Rex ipse commiserat. Qua sumta dum eumdem Principatum tenuit, tantae fuit humilitatis, ut nec pannos coloris, nec varios, aut griseos induerit. Filius autem Principissae defunctae, quae et amita Regis Amalrici fuerat, Bojamundus nomine, post mortem matris Principatum, qui sibi succedebat, jure naturae accepit. Raynaldus vero Hierusalem perrexit, cui Rex relictam Domini Krach et Montis Regalis copulavit in conjugem, de qua nullos liberos genuit. Ipsa vero ex primo viro habuit puerum et puellam, quae Rupino filio Principis Armeniae minoris tradita est in uxorem. col. 771 Filius Gaufridus cum matre remansit, de cujus fine infra dicetur.

CAP. CXXXIII. De obitu Amalrici Regis Hierusalem. Amalricus inter haec Hierosolymorum Rex quum infirmaretur ad mortem, de assensu Principum Balduinum filium suum, quem de conjuge sua Comitis Ragensis filia genuerat, nomine Maria, Regni successorem instituit. Eidem quoque conjugi suae Neapolim urbem pro sua dote concessit. Relictam quoque Domini Tabariae Raymundo Comiti Tripolitano consanguineo suo dedit uxorem. His dispositis, idem Rex ab hac luce migravit, filio suo Balduino hujus nominis IV. successore relicto.

CAP. CXXXIV. De Balduino hujus nominis IV. electo in Regem Hierusalem, et ejus initiis et gestis. Balduinus igitur hujus nominis IV. et in Regno VII. patre suo Amalrico defuncto, assensu Principum Regno succedens, coronatur in Regem. Liberis autem et conjuge caruit, et occulto Dei judicio leprosus fuit. Sed dum vixit, Regnum pacifice gubernavit. Erat enim vir strenuus, sapiens, atque justus. Eo itaque regnante Philippus Flandriae Comes, et ejusdem Regis consanguineus, sumta Cruce, Hierusalem venit, cujus adventu suorumque militum Rex et Primores Regni gavisi sunt, sperantes contra Saracenos eos sibi adesse. Rex igitur Balduinus universos Regni Principes ad se vocari mandavit, ut cum Philippo Flandriae Comite adversus Saracenos ordinaretur exercitus. Quumque omnes simul convenissent disposituri exercitum, Comes Regni sororem consanguineo ipsius Leoino, cognomento de Betune, dari postulavit in conjugem. Tunc unus ex Principibus Balduinus de Belino, qui propriam conjugem repudiaverat, aspirans ad hanc puellam uxorem habendam: Credebamus, inquit, o Comes, ideo te ad has regiones venisse, ut una nobiscum Saracenos debellare studeres. Sed ut video, venisti matrimonia initurus, super quibus non apto quidem tempore Regem interpellasti. Si vero cum ipso processeris contra hostes, et contigerit nos esse victores, tunc si Regem super hoc requisieris, suorum tibi consilio respondebit. His indignatus Comes, vale dicto Regi, una cum Tripolitano Comite Antiochiam perrexit, et cum Bojamundo hujus nominis III. Antiocheno Principe oppidum Heranae, quinque leucis inde distans obsedit, et tamdem relicta obsidione in Franciam reversus est. Qui et in ipso itinere veniens apud Constantinopolim matrimonium inter filium Emmanuelis Imperatoris, et filiam Ludovici VII. Regis Francorum tractavit, quod postmodum consummatum est. Fuit quoque Imperatoris filio nomen Alexius, Regis vero filiae Agnes. Balduinus autem multa cum Saladino Aegypti proelia gessit, ad quae prosequenda prius repetendum est de ipsius Saladini primis auspiciis, et qualiter obtinuit Babyloniam et Aegyptum.

col. 772 CAP. CXXXV. Incipit de gestis Saladini Aegypti. Qualiter Saladinus carcere evasit et Cayrum obsedit. Fuit olim Saracenorum quidam Praepositus in Damasco, magnis divitiis opulentus. Hic defuncto Amalrico Hierosolymorum Rege, volens Aegyptiorum terram acquirere, quemdam nepotem suum, qui apud oppidum Krach tenebatur in vinculis, soluta pro eo redemtione, curavit restitui liberate, ut in ipsa expeditione super Aegyptios eum secum haberet. Erat enim vir, quamquam genere humilis, consilio circumspectus, et armis strenuus, et multa liberalitate Saracenis valde dilectus. Hic dictus est Saladinus, quod nomen Gallica Lingua sonat Dominus Legis Operator. Quumque relaxatus esset a vinculis, Dominus Castri, in quo captivus detentus fuerat, militari cingulo illum accinxit. Veniens autem Damascum, patruus ejus Damasci Praepositus, congregato omni suo exercitu, accitoque secum Saladino, in Aegyptum descendit, et Mulanium Aegypti Dominum apud Cayrum obsedit. De isto autem Mulanio dictum est supra sub temporibus Amalrici Hierosolymorum Regis. Non multo igitur post Saladinus, defuncto patruo Praeposito Damasci, in ipsa obsidione oppidi, quod Cayrum dicitur, totius exercitus Damascorum Ducatum assumsit, qui et ipsum oppidum Cayrum hujusmodi astutia occupavit. Talis enim consuetudo ibidem continue servabatur. Duo namque equi fortissimi, sellis et frenis accincti, singulis diebus et noctibus ante fores Palatii ejusdem Mulanii tenebantur, fiebatque equorum ipsorum vicissitudo continua. Qui enim morabantur per diem, nocte sequenti ad stabula ducebantur; qui vero pernoctaverant, sequenti die ad stabula mansitabant. Hoc autem fiebat, quod Saraceni reperiebant, in eorum Codicibus prophetiam continentem, quod de Aegypto egressurus esset vir Haly nomine, equos ascensurus ante fores hujusmodi constitutos, qui Saracenorum et Christianorum pariter Dominus esset. Quumque Saladinus Cayrum obsidens, in quo Mulanius erat, et praefata servabatur consuetudo, eidem non ignota Saladino, adverteret Civitatem ipsam Cayri obsidionis perseverantia, aut aliqua thesauri exhibitione capi non posse; consideraret etiam, quod ea capta reliquam Aegypti Terrram de facili posset suae ditioni submittere: rem arduam, mirabileque figmentum aggressus est. Nuntium siquidem subornatum ad Mulanium praemisit dicens, quod ipse Saladinus supplex ad ipsius misericordiam venire decreverat, in signum subjectionis dorso suo sellam asinariam gestatuturs, paratusque omne ipsius subire mandatum, habens secum aliquantos clientulos virgas secum manibus deferentes, quibus supervenientium impressio arceatur. Quum autem haec Mulanius audivisset, magno eo amplexus gaudio, misit Babyloniae Satrapibus Populisque sibi subjectis, quod Cayrum properarent visuri de Saladino spectaculum mirabile, ad eum imploraturo misericordiam supplice veniente.

col. 773 CAP CXXXVI. Qualiter Saladinus Mulanium Dominum A egypti occidit, et Babyloniam ac Aegypum obtinuit. Saladinus igitur accitis secum XL. satellitibus sibi fidissimis, qui et arma sub vestibus contegerant, dorso suo sellam asinariam imposuit, et femori gladium occultans, manibus pedibusque repens, Cayrum intravit, quem satellites sequentes virgis eum, tamquam vile mancipium, stimulabant. Ad hoc spectaculum universi concurrentes nuntiant Mulanio Saladini adventum humilem; quumque Saladinus ante fores palatii Mulanii esset, et quos juxta prophetiam, ut dictum est, constitutos aspiceret, spem habuit se futurum ascensorem illorum, et vocari Haly. Veniens tamdem ante conspectum Mulanii in Regio solio residentis, et se ad osculum pedis ejus accincturum fingeret, et Mulanius gratiam suam ei promitteret, ex adventu tam supplici sellam dorso excussit, et gladium sub femore tectum eximens, Mulanii pectus transfixit. Statimque satellites ejus arma detegunt, et quoscumque sibi obvios trucidarunt, nec a caede usque ad internecionem omnium destiterunt. Hoc itaque vaframento mirabili obtento Civitatis dominio nuntios suos Saladinus exercitui destinavit, ut conciti Babyloniam invaderent, quod et factum est. Nam subito Babyloniam intrantes, cives improvisos spe pacis aggressi sunt, urbemque ceperunt. Est enim Babylonia urbs, a qua Cayrum non longe distat, ubi erant omnes Babyloniorum thesauri. Inter haec Saladinus equos ante fores Palatii positos ascendit, qui expectabant Haly, et tunc consuetudo illa desiit. Quumque Cives Alexandriae, Damiatae, et circumstantium urbium atque locorum haec audissent, quodque Saladinus magnam equitum et peditum tam subditorum, quam auxiliarium mercenariorum manum haberet, supplices ad eum Legatos miserunt, et se suaque omnia Saladino Principi dediderunt. Sicque factus est universae terrae Aegypti Dominus ex innata cordis sui magnanimitate mirabili, urbibus et oppidis diligenter munitis.

CAP. CXXXVII. Qualiter Balduinus III. Saladinum devicit. Post haec idem Saladinus Aegypti Soldanus nacto sibi tempore, ad Hierosolymorum Regnum adspirans, descendit in Syriam cum omni suo exercitu, qui aestimabatur sexaginta millia equitum armatorum. Rex vero Balduinus haec audiens quingentos equites in Ascalonam habuit, et pro reliquis copiis Hierosolymam misit. Sed Saladinus ante copiarum adventum castrametatus apud Ascalonam Regem obsedit, intercipi mandans, qui Regi auxilio veniebant. Tertia vero die obsidionis Primatum consulto versus Hierusalem perrexit Saladinus, sperans urbem ipsam paucitate incolentium habere posse. Quum autem in planicie Rames apud Civitatem Sancti Georgii longe ab Ascalona per septem leucas Saladinus castra fixisset, Balduinus Rex Ascalonam egressus, sequutus est eum cum suo exercitu, et col. 774 castrametatus est apud Castrum, quod Ybelin dicitur, longe duabus leucis ab exercitu Saladini. Mane sequenti Saladinus cum exercitu suo Hierusalem progressus est. Erat autem ipsa die Feria VI. in qua fuit solemnitas Virginis Catharinae. Rex cum suis advertens, quod Hierusalem festinabat Saladinus, decrevit suorum consilio pugnare cum eo. Animabantur siquidem Christiani multum ad pugnam, de victoria valde confisi, precibus potissime atque meritis gloriosi Martyris Georgii, cujus Ecclesiam eo loco fundatam, in quo Martyr ipse pro Christo sanguinem fudit, Saraceni ea nocte spoliantes profanaverant. Diligenter igitur praeparatis aciebus suis, habebant quidem equites quingentos, nam qui veniebant de Hierusalem auxilio Regi Balduino Ascalonae obsesso, ab exercitu Saladini fuerant intercepti et capti ante oppidum montis Gisart. Proelium statuitur. Tunc Balduinus de Rames, qui Dominus erat ejusdem oppidi, et Balianus de Belino frater ejus, qui primae aciei praeerant, invocato Omnipotentis auxilio, primo impetu irruunt super hostes. Hoc enim a Rege impetraverant, ut scilicet ad congressum praeficerentur. Itaque proelium inchoatum est, quod usque fere ad Solis perduravit occasum. Ibi Ugo Tabariae, et Willelmus frater ejus probissimi Milites, Templarii quoque, et Hospitalarii inter reliquos armorum exercitio claruerunt. In acie quoque Regis tot fuerunt strenuit pugnatores, ut dum in hostium cuneos ferro viam facerent, accessus illorum videretur impetus tempestatis. Quumque Saraceni durissimum diu proelium tolerassent, multique corruissent, tamdem eo auxiliante Christianos, cui facile est in manibus paucorum concludere infinitos, hostium acies terga verterunt, quos Christiani insequuti sunt fere usque ad noctem, magna strage illos delentes, praedam quoque ingentem et captivos plurimos habuerunt. Christiani quoque qui a Saracenis intercepti fuerant, dum venirent auxilio Regi obsesso in Tabaria a Saladino, et in camelis legati etiam evaserunt, custodes eorum occidentes, bonaque ipsorum diripientes. Multi ex Christianis retulerunt publice se proelii tempore vidisse Lignum Sanctae Crucis, quod pro vexillo Christianorum erat, tantae proceritatis, ut ipsum coelum contingere videretur. Nonnulli etiam ex Saracenis eo die captivitatis sciscitati sunt a Christianis non sine stupore de illo Milite glorioso, quem se vidisse in eo proelio asserebant, alba insignia deferente, et caede terribili inter Saracenorum acies saeviente; quibus responsum est, eum fuisse Beatum Georgium, cujus Basilicam priori die non fuerant veriti profanare. Obtenta itaque hoc modo tam insigni victoria, tamque memoranda, Rex Balduinus cum suis Hierusalem reversus est, Saladinus vero in Aegyptum perrexit.

CAP. CXXXVIII. De Guillielmo Longaspea, et vario proelio inter Balduinum Regem et Saladinum. Eisdem ferme diebus vir inclitus Willelmus cognomento Longaspea, Bonefacii illustris Marchionis Montisferrati provinciae Lombardiae filius, quum venisset Hierosolymam, Balduinus Rex fama ejus nominis delectatus (erat enim armis strenuus, et actibus placidissimus) Sibiliam sororem suam ei tradidit in uxorem, et Comitatum Joppem dedit in dotem. Sicque Willelmus factus est a Rege Balduino Comes Joppe. Sibilia vero conjux ejus, ex qua genuit filium sibi aequivocum, paulo post defuncta est. Inter haec Balduinus ipse Hierosolymorum Rex, morte cognita Noradini Regis, congregato exercitu venit in Regno Damasci, et urbibus ac oppidis depopulatis, non tamen obsessis aut victis, praedam magnam inde accepit. Sed quum Saladinus eductis copiis ex Aegypto ad requisitionem Damasci Reginae veniret ejus subsidio, Rex Balduinus cum omni praeda Hierusalem reversus est. Saladinus vero Damascum veniens, Reginam in conjugem, Regnumque simul accepit. Est autem Damascus in Syria urbs, quam construxit Elierce servus Abrahae in agro illo, in quo Cain occidit Abel. Ibi etiam habitavit Esau, qui et Seir dicitur, et Edon, a quo Edon, tota terra illa vocatur Idumaea, cujus pars terra Hus, de qua Job. Elatus itaque Saladinus tantorum felicium sorte successuum, obtentu videlicet Aegypti pariter et Damasci, adversus Regem Balduinum ulcisciturus exercitum, et apud Sidonem inter Tyrum et Beritum Hierosolymitanum Regnum intravit. Quo audito Rex Balduinus cum gente sua adversus eum processit. Et quum uterque exercitus castrametatus esset apud Castrum, quod Belfort dicitur, ad proelium congressi sunt simul. Quumque Saraceni succubuissent, et fugam peterent, Christiani magis praedandi, quam insequendi avidi, convertuntur ad spolia. Quod advertentes Saraceni, resumtis animis et viribus, proelium reassumunt, et Christianos ad praedam passim vagantes invadunt; victoribus victis praedam omnem recuperarunt. In eo proelio capti sunt Templi Magister, et Balduinus de Rames Dominus Castri Montis Gisart, et apud Damascum captivati sunt.

CAP. CXXXIX. Qualiter Saladinus Castrum apud Vadum Jacob evertit. Saladinus post hec ad Persarum Regnum aspirans, decrevit a Christianorum proeliis desistere, factisque cum Balduino Rege treugis, copias suas eduxit in Persidam, cuncta in ipso sibi itinere obvia subjiciens manu potenti. Inter haec Templarii petierunt a Rege Balduino sibi concedi posse Castrum aedificare, loco ubi dicitur Vadum Jacob, super Torrentem Jaboch. Est autem locus, ubi Jacob cum Angelo luctatus est, et ubi femur confregit, quum rediret de Ran, in quo fugerat a facie Esau, ubi etiam dictum est ei ab Angelo; non vocaberis de caetero Jacob, sed Israël erit nomen tuum. Motus igitur Templariorum precibus Rex concessit eis Castri aedificationem, et veniens in Saracenorum terram cum militibus suis, ibi moratus est, quousque fundaverunt, ne illos offenderent Saraceni. Hoc vero audiens Saladinus vehementer indoluit, et nuntios ad Regem mittens, nuntiavit ei treugas violatas. Quumque Persarum Regnum sibi subjugasset idem Saladinus, nec non et ad Regnum, quod Molle dicitur, inde distans dietis VII. reversus est Damascum. Defuncta quoque paulo post ejus coniuge in col. 776 Regno Halap, in quo privignum fugaverat, perrexit, illudque obtinuit; sicque factus est quinque Regnorum Dominus. Post haec cum universo exercitu suo Castrum, quod Templarii ad Vadum Jacob, ut dictum est, fundaverat, diligenterque munierant, obsedit. Balduinus vero Rex, ut obsessis succurreret, eductis copiis apud Tabariam venit, quae a Castro ipso leucis quinque distabat. Sed tamdem pusillanimitate victus Rex destitit obsessis succurrere, sicque Saladinus Castrum cepit, et Templarios ibidem repertos decapitari mandavit, quosdam vinctos Damascum perduci, et Castrum everti. Deinde treugis iterato cum Rege compositis, perrexit in Regnum, quod Lyemen dicitur, ad ejus subjectionem aspirans. Distabat autem idem dietis triginta. Quumque ibidem cum omni suo venisset exercitu, regnicolae nequeuntes ejus potentiae resistere, suo se dominio subdiderunt.

CAP. CXL. De obsidione oppidi Krach, et treugis inter Christianos et Saracenos. Inter haec Raynaldus oppidi Krach Dominus, durantibus treugis inter Balduinum Hierosolymorum Regem, et Saladinum Aegypti Soldanum atque Damasci, negotiatores, qui de Damasco in Aegyptum pergebant cum mulieribus ac jumentis, et omni suppelectile eorum vinctos duxit in oppidum Krach. Rex vero Balduinus hoc audiens, turbatus est valde, et quum Legatos ad eum misisset semel et secundo, multis precibus interpellans eum, ut captivos cum omni praeda relaxaret, nec treugas violaret: Raynaldus pertinaciter Regi respondit, se nequaquam obtemperaturum verbis ipsius, et quasi comminando innuit, super his servandum a Rege silentium. Quumque Saladinus querelam treugarum violatarum per Legatos suos Regi Balduino fecisset proponi, Rex ei , quae peracta fuerant, intimavit. His non contentus Saladinus, quum iterum restitutionem captivorum et rerum a Rege peteret, Rexque impossibilitatis excusationem praetenderet, dicens Dominum Krach sibi rebellem, bellum adversus Regem indixit propter treugas violatas, et cum omni exercitu flumen transiens, Terram Hierosolymorum intravit, et ante oppidum, quod Forbeleth dicitur, consedit. Hic autem flumen cursu suo Terras Saracenorum a Christianorum terris divicit, sive conterminat. Quam enim Christiani possident, Terra promissionis, dicitur, alia vero Arabia nuncupatur. Rex Hierusalem cum gentibus suis adversus Saladinum procedens aquam abstulit Saracenorum exercitui, super qua castrametati erant. Proelium autem nullum commissum est ibi. Erat enim aestus ingens, unde Christiani nolebant ab aqua secedere. Saraceni aqua privati, differebant proelio impetere Christianos. Tamdem quum jam advesperasceret, Saladinus ad oppidum Krach copias omnes eduxit. Est autem oppidum Krach in Arabia situm non longe a Monte Sinai, qui est in terra Domini ejusdem oppidi inter ipsum oppidum et Mare Rubrum. Ostenditur hodie Castrum istud in litore Orientali, et dictum est antiquitus Petra Deserti, postmodum col. 777 Mons Regalis, nunc vero Krach, valde munitum, quod Balduinus Rex Hierusalem, hujus nominis II. aedificavit pro regno dilatando. Sed nunc Soldanus tenet illud, et reponit ibi thesaurum totius Arabiae et Aegypti. Mansit autem Saladinus in obsidione Castri hujus mensibus quinque, et quum machinis et petrariis, crebrisque insultibus illud impetiisset, videns non posse ibi proficere, discessit. Non enim praeterquam ab uno latere poterat obsideri. Agnoverat quoque Saladinus, quod Balduinus Rex obsessis veniebat subsidio, requisitus suppliciter a Raynaldo oppidi Domini. Qui Rex quum ad oppidum venisset, magnum pro reparatione oppidi thesaurum contulit. Sororem quoque suam, quae secundo nupserat Baliano de Belino, Guifredo privigno Raynaldi dedit in conjugem. Postremo in Hierusalem reversus, longis cum Saladino firmatis treugis quievit pace.

notes alpha

    notes int