
Bernardo Tesoriere (Francesco Pipino) - Chronicon
date
1322
author
title
Bernardi Thesaurarii Liber de acquisitione Terrae Sanctae, capp. CXLI-CCVIII
bibliography
- Ludovico Antonio Muratori, Rerum italicarum scriptores, VII, Mediolani, Typographia Societatis Palatinae, 1725, coll. 663-848.
teibody
Ab anno 1095 usque ad Annum circiter 1230.
CAPUT CXLI.
Titolo.
Qualiter Balduinus de Rames carceres
Saladini evasit.
Interea quum Balduinus de Rames apud
Damascum a Saladino detineretur captivus,
et gloriaretur Saladinus talem in vinculis
fuisse virum sortitum, multorum tamdem
precibus collateralium Saladini, quorum benevolentiam
Balduinus sibi captivaverat (erat
enim vir placidissimus opere et sermone) Saladinus
redemtionem ejus taxavit in duobus
millibus Bysantiorum, quam si non persolveret,
interminatus est sibi, quod faucibus ejus
juberet excuti duos dentes. Quumque Balduinus
ad hoc se impotentem responderet, turbatus
Saladinus, jussit illos excuti. Qui quum
incredibiles sensisset angustias, redemtionem
soluturum promisit, et ad fratrem suum Balianum
de Belino virum Reginae Mariae, quae
fuerat uxor quondam Amalrici Regis, nuntios
misit, ut sibi ad solutionem redemtionis pollicitae
subvenire curaret. Ipse autem fratri compatiens,
partem tertiam Bysantiorum solvit,
pro reliquis obsides dedit. Sic liberatus a vinculis
venit Hierusalem. Post haec perrexit
Constantinopolim, ut in solutione redemtionis
ab Imperatore subsidium imploraret. Imperator
vero delectatus viri probitate, contemplatione
quoque fratris ejus Baliani, qui filiam
consanguinei sui habebat uxorem, quae et
prius quondam Amalrici Regis Hierusalem
fuerat uxor, jussit solium in Palatio deferri,
et Balduinum in eo sedentem, yperis aureis
usque ad verticem cooperiri sive circumdari.
Laetus itaque Balduinus tanta Imperatoris munificentia,
ad propria reversus est, quem Imperator
usque Acon concomitari honorifice
fecit. Soluta autem redemtione, et quitatis
obsidibus seu fidejussoribus, comperit Comitissam
Japhet, quam dudum in conjugem affectaverat,
habere virum; accepisse Guidonem
scilicet cognomento de Lisignano fratrem
Aymerici. Ii fuerunt filii Hugonis Bruni,
qui fuit Dominus de Lisignano, de cujus
strenuitatibus per orbem tanta dicuntur. Erat
autem Guido Miles decorus, et armis satis
strenuus, sed fortuna et scientia inferior,
fuitque postmodum Hierusalem Rex. Accepit
itaque Balduinus filiam Conestabilis Tripolitani
in conjugem, quam postmodum susceptam
col. 778
habuit, ex quodam Milite nomine Rahous
de Hembrach, quem de Comitatu Tripolitano
eliminavit. Ipse vero ad Saracenos
confugiens multa mala postmodum intulit
Christianis.
CAP. CXLII. Qualiter Heraclius Archiepiscopus Caesareae factus est Patriarcha Hierusalem a Rege Balduino. His diebus erant in Hierosolymorum Regno Praelati insignes, Archiepiscopus videlicet Tyrensis, Willelmus nomine, natione Hierosolymitanus, vir inter Christianos moribus et vita praecipuus. Alius Heraclius Archiepiscopus Caesareae Philippi, natione Alverniensis, qui pauper Clericus mare transiens in Regnum Hierosolymitanum venerat, et procuratione Reginae matris Balduini Regis leprosi, quem propter corporis speciositatem adamabat valde, Caesareensem Episcopatum obtinuit. Tunc quoque defunctus est Patriarcha Hierosolymitanus. Quumque mandato Regis universi Praelati Regni pro electione futuri Patriarchae convenissent in Hierusalem, Willelmus Tyrensis Archiepiscopus supradictus veniens ad Canonicos Sancti Sepulcri, quibus Patriarchae spectabat electio, ita eos in Capitulo alloquutus est: Carissimi fratres, legimus in antiquis Historiis, quod Christianissimus Imperator Heraclius, dum Romanum gubernaret Imperium, Sanctae Crucis Lignum in Persida acquisivit, et in Hierusalem reverenter portavit. Scripturis insuper authenticis comperi, Heraclium Lignum ipsum de Hierusalem ejecturum, illudque perventurum in infidelium manus. Hortor itaque et suadeo fraternitati vestrae, ne in futurum Patriarcham nominetis Heraclium Caesareensem Archiepiscopum. Sin autem secus factum fuerit, Rex electionem moleste feret, et ex ea sequeretur perditio Hierosolymorum Regni. Me quoque etiam quaeso ab hac excludatis electione prorsus indignum. His dictis quum se Archiepiscopus Willelmus a Canonicis absentasset, ipsi ad electionem procedentes, Heraclium et Willelmum praefatos Archiepiscopos ad Patriarchatum nominaverunt. Quidam enim Regis minister pro Heraclio, quem, ut dictum est, adamabat, interpellaverat nominandum, Patriarchae autem confirmatio nec non Archiepiscoporum, Episcoporum, et Abbatum spectabat ad Regem. Si enim Canonici plures nominabant, et nominatorum nomina Regi mane praesentabant, tenebatur Rex ante horam Vesperarum acceptare quem mallet. Si autem hora vespertina fiebat praesentatio, sequenti mane acceptabatur a Rege. Supplebat quoque Rex sortium vices, quas sequuti sunt Apostoli in electione Mathiae ad Apostolatum mortuo Juda, eligentes cum ipso Mathia et Joseph justum, et dum sortes posuissent, cecidit sors super Mathiam. Praesentatis itaque amborum nominibus Regi, Archiepiscoporum nominatorum ad Patriarchatum, Rex ipse suggestione Regiae Matris praefecit Heraclium, cui omnes Hirosolymorum Regni Praelati, Tyrense dumtaxat excepto, juramentum obedientiae praestiterunt. Tyrensis autem Archiepiscopus Romam veniens, a Summo Pontifice et Cardinalibus summo honore col. 779 receptus est, tantamque apud illos promeruit gratiam, ut depositionem Heraclii assequutus esset, nisi fuisset morte praeventus. Heraclius enim audito, quod Romam perrexerat, timuit quod poterat sequi, sicque post ipsum Physicum suum misit, qui venenatam potionem ei dedit, et mortuus est. Postmodum vero Heraclius Romam perrexit, et Pontificis ac Cardinalium gratiam captavit. Deinde Hierusalem reversus est.
CAP. CXLIII. De infami vita ejusdem Heraclii. Dum autem Heraclius Patriarcha inter caetera vitia, quibus erat infectus, ad lapsum carnis esset valde proclivis, injecit oculos in conjugem cujusdam negotiatoris, qui morabatur Neapoli, quae civitas distat duodecim leucis a Hierusalem, et quum eam infami amore diligeret, tamdem defuncto viro veniens in Hierusalem mulier, Patriarcha eam tamquam uxorem tractabat, secum ipsam retinens in notitia omnium. Quae quum ad Ecclesiam pergeret frequenti stipata famulatione, non erat Reginae pompa inferior. Aurum quidem in gemmis et vestibus deferebat intextum, hujusmodique ornatus videntibus illam ostendebat egregiam esse matronam, et sciscitantibus, quaenam esset haec mulier tanti fastus, responsum erat. Patriarchissam esse. Erat autem nomen mulieri huic Pascha de Riveri, ex qua etiam Patriarcha filios genuit. Contigit autem, dum Rex Balduinus cum exercitu in quadam expeditione esset, et quadam die Rex ipse Praelatos et Principes suos super hostium debellatione consuleret, essetque inter eos Patriarcha Heraclius, insanus quidam subito consulentibus Principibus se immiscens, sonora voce ait: Domine Patriarcha, annuntio vobis nova jucunda, pro quo mihi praemia posco. Nam mulier vestra Pascha formosum peperit filium. Patrircha vero rubore confusus: Tace, inquit, tace, stulte. Hujus itaque Patriarcha Heraclii vita infami Monachi, Sacerdotes, et Clerici Patriarchatus ad delicta proclives scelerum exempla sumebant, sicque facti erant ad carnis maxime illecebras effraenati, ut vix pudica haberetur in urbe matrona. Deus autem hanc abhorrens infamiam, et Cleri lasciviam detestatus, Sanctam tamdem Civitatem, in qua pro nostra salute pati voluit, sordibus luxuriae severissima adeo ultione purgavit, ut sub dita Saladini dominio, omnes habitatores deleti et eliminati ex ea fuerint, duobus dumtaxat exceptis, ut infra dicetur.
CAP. CXLIV. De adventu Saladini in Regnum Hierosolymitanum, ejusque discessu miraculoso. Treugarum inter haec tempore nondum decurso, quas Balduinus Rex cum Saladino jam secunda vice firmaverat, Raynaldus Dominus oppidi Krach, qui et primas treugas violaverat, negotiatores Aegypti, qui Damascum tendebant cepit, et cum animalibus et omni eorum suppelectile duxit in castrum, Regisque Balduini super his preces, ut omnia dimitteret, obaudivit. Quumque Saladinus col. 780 agnovisset, negotiatores suos praedatos, et captivos fuisse, et per haec treugas violatas, urbatusque Regem Balduinum de justitia requisivisset super treugis violatis, Rexque Balduinus Principis Raynaldi pertinacem rebellionem praetenderet, ex omnibus Regnis magnum collegit exercitum, ut terras Christianorum invaderet, ulcisciturus injurias, quas sibi in violatione treugarum irrogaverat Princeps jam dictus. Balduinus vero Rex interea eductis copiis venit ad locum, qui dicitur Fontes Saffrojae a Saffroja urbe, in qua orta est Beata Anna. Distat autem locus iste Fontium a civitate Nazareth per leucam unam, a civitate Tabariae septem, ab Acon quinque, ibique moratus est Rex cum omni exercitu suo, antequam Saladinus gentes suas congregasset, et Regnum Hierosolymorum intrasset, mensibus tribus. Veniens itaque Saladinus castrametatus est supra Fontem, qui Tabariae dicitur, in territorio Castri, quod Faba appellatum est, leucis quatuor distans a Fontibus Saffrojae, ubi erat Balduinus Rex cum suis. Sed quum Balduinus agnovisset terram ejus intrasse, castra movit contra eum, et apud Castrum Faba longe a Saladino per leucam unam poni jussit. Erat autem die illa Feria Sexta. Sabbato vero sequenti Christiani confessione delictorum, et perceptione sacrae communionis diligenter praemuniti, acies eorum disponunt ad proelium; et primo conflicu obtinuerunt Fontem, supra quem castrametati fuerant Saraceni, qui se ad montana traxerunt, et castrametati sunt ante Fabelet, duarum leucarum spatium occupantes. Rex vero supra Fontem Tabariae stativa posuit; eratque inter utrumque exercitum dimidia leuca. Quumque Rex de proelio ineundo suos consuleret, dissuaserunt ne congrederetur adversus Saracenos positos in montanis. Contigit et in ipso Principum consilio stultum secundo advenire, nuntiantem Patriarchae Heraclio, Amasiam ejus filiam peperisse. Et revera non absque divina permissione illud contigisse arbitrandum est, ut perinde Patriarcha in suis confunderetur lasciviis. Ipsa etiam nocte novus et mirabilis ignis in Coelo apparuit in Crucis effigiem. Quumque in signum laetitiae Christiani multa luminaria facerent, Saraceni ex hoc tanto consternati miraculo, amotis castris discesserunt a Regno.
CAP. CXLV. Qualiter Saladinus oppidum Krach obsedit, et adventu Regis Balduini inde discessit. Saladinus igitur graviter ferens injurias Principis Raynaldi, oppidi Krach Domini, qui suos retinebat captivos, ad obsidendum oppidum ipsum accessit. Eo die Gaufridus Raynaldi privignus, sororem Balduini Regis Helisabeth nomine uxorem duxerat. Quumque Gaufridi mater, quam Raynaldus habebat uxorem, munera regalia Saladino misisset sub persona puellae, Saladinus ex innata sibi affabilitate munera jucunde suscepit, et puellae gratiarum actiones exhibuit. Hanc enim dum Saladinus esset in vinculis, multoties adhuc infantem gestaverat humeris, jussitque suis, ne domus, in quibus puella morabatur in oppidum, machinis impeterent. Quum autem Saladinus jam sex mensibus in obsidione fuisset, col. 781 et oppidum ipsum Krach incessanter expugnaret, Princeps Raynaldus advertens victualium sibi imminere defectum, nuntios ad Regem misit, ut ad ejus subsidium festinaret: alioquin cogrebatur hostibus oppidum tradere. Rex igitur statim collecto exercitu Jordanem transiens, supra flumen ipsum posuit castra. Saladinus relicta obsidione contra eum tendit, et duabus leucis ab exercitu Regis castrametatus est. Mane sequenti quum Christiani acies ad proelium instruxissent, Saraceni recessum finxerunt. Rex vero Krach perrexit, quod audiens Saladinus retrocedens Jordanem trajecit, et apud Neapolim sedit duobus diebus. Desiderabant enim Saraceni hanc contemplari urbem deliciosam valde, quam parvam Damascum appellabant, eo quod pomoeriis et fontibus fere similis sit Damasco. Sita est autem inter duos montes dictos Cain et Abel. Mons Abel omni tempore viridis est, propter copiam arborum, et maxime olivarum. Mons Cain semper est aridus, nihilque ibi habetur praeterquam saxa et lapides praeacuti. In capite montis Abel versus Orientem est alius mons, qui dicitur Sancti Abraam, in cujus vertice locus est dictus Bethel, in quo Abraam filium ad sacrificium duxit. Cognito autem Saladinus, quod Rex eum cum exercitu insequebatur, discedens a Neapoli, nulla facta urbi molestia, in Damascum secessit, Rex vero in Hierusalem reversus est.
CAP. CXLVI. De morte Regis Balduini leprosi, et successoris institutione. Post haec Rex idem Balduinus quum validam adeo aegritudinem incurrisset, ut aures, nares, et digitos amisisset (erat enim leprae morbo infectus) convocans Regni Principes in Hierusalem, de consensu eorum nepotem septennem ex Sibilia sorore sua Comitissa Japhet, relicta quondam Willelmi Longaspea, Marchionis Montisferrati, haeredem successoremque Regni instituit, relicto etiam sibi tutore viro spectabili Raymundo Comite Tripolitano, cujus consilio ac prudentia Regni disponerentur negotia, essetque Regni ejusdem Balivus, quousque puer ad aetatem legitimam pervenisset. Erat autem puer patri Willelmo aequivocus, vel secundum alios dictus est Balduinus. Timebat enim Rex, ne eo mortuo super Regis electione quaestio inter Principes oriretur, quum et duas sorores haberet sibi superstites. Vocatus itaque Tripolitanus Comes, ut Regni Balivatum reciperet, pueri tutelam coram Rege ac Principibus his conditionibus, quas et Rex et Principes unanimiter confirmaverunt, acceptavit; ut videlicet puer usque ad decennium in custodiam patrui matris ejus Joncelini traderetur, et quod Regni municipia in manibus Templariorum et Hospitalariorum essent. Haec enim requisivit Comes, ut omnem, quae in se concipi posset suspicionem ambiendi Regnum, a cordibus singulorum excluderet. Et si contingeret, puerum intra decennium mori, quod idem Comes nihilominus Regni Balivatum administraret, quousque de consilio Romani Pontificis, et Imperatoris, et Francorum et Anglorum Regum, eidem Regno Hierosolymitano esset de successore provisum, sive adjudicatum col. 782 cui nam ex sororibus dicti Regis Balduini Regnum ipsum legitime pertineret. Quodque Comes praefatus pro expensis, quas eum pro Regni negotiis subire contingeret, Berythum urbem pignoris nomine possideret. His compositis puer ad Ecclesiam Sancti Sepulcri ductus est, et inunctus ac coronarus in Regem, quem susceptum in ulnas Balianus de Belino Miles inclytus, corpore procerus, usque ad Templum portavit, deferentem de more regio usque ad Templum ipsum coronam in capite, quam et in Templo etiam praesentavit. Praestito post haec a cunctis fidelitatis juramento puero in Regem coronato, similiter et Comiti Tripolitano tamquam Regni Balivo, Rex Balduinus non multo post vita cum morte reluctante exemtus est a rebus humanis, et sepultus in Monte Sancti Sepulcri, ubi et alii Latini Reges Hierusalem erant appositi, scilicet in Monte Calvariae.
CAP. CXLVII. De Tripolitano Comite Regni Balivo, et morte pueri Regis, et scelere Comitis Joncelini. Mortuo itaque Balduino Rege leproso, Joncelinus pueri Regis patruus nutriendum illum suscipiens, duxit Acon. Raymundus vero Tripolitanus Comes, Regnique Balivus, quum propter diutinam serenitatem (ipso enim Anno, quo defunctus est Balduinus, minime pluit) terrae germina arescerent, futurae famis calamitatem exhorruit, et consilio Praelatorum et Baronum Regni quadriennes treugas cum Saladino firmavit. Quibus durantibus Comes ipse, ut erat vir in agendis valde circumspectus et providus, tantam procuravit in Regno victualium copiam, ut famis regnicolae nullas sentirent molestias, ex quo favorem et dilectionem cunctorum promeruit, multoque efferebatur honore. Puer autem Rex quum esset Acon in custodiam Joncelini, matris ejus Comitissae Sibiliae avunculi, valetudinem adversam incurrens, vita defungitur. Quumque regalibus sepeliendus esset exsequiis, Comes Joncelinus nefarium proditionis scelus excogitans, suggessit Tripolitano Comiti Regni Balivo, ut in Tabariam secederet, et nec ipse, aut Regni Principes sepulturae Regis defuncti interessent, sed traderetur corpus Templariis per eos in Hierusalem transferendum. Quod et factum est; nam Comes Tripolitanus perrexit Tabariam, et Templarii Regem defunctum Hierusalem portaverunt, ubi apud ejus praedecessores regaliter est humatum. Interim Joncelinus municipium Acon, et urbem Berythi, quam Comes Tripolitanus pignoris nomine, ut in conventionibus jam dictum est, possidere debebat, invasit, et suis opportune munivit. Demum Comitissae Japhet Sibiliae matri pueri Regis defuncti suggessit, ut statim Hierusalem properaret, et humato filio Regni sibi coronam assumeret, fulta super hoc suorum praesidio. Erat autem tunc Comitissa Guidonis cognomento de Lisignano conjunx, quae accito secum viro suo atque militibus Comitatus, juxta consilium Joncelini Hierusalem properavit, et peractis filii exsequiis convocavit Praelatos et Barones, qui sepulturae interfuerant, illorumque interpellavit consilium, quid col. 783 super Regni statu esset actura. Patriarcha Hierusalem, et Templi Magister votis Comitissae adhaerebant, sed diversis respectibus. Patriarcha quidem, quod speciali eam diligebat affectu; Templi vero Magister, quod Tripolitanum Comitem habebat exosum. Hi itaque hortabantur Comitissam, ut bono animo esset, ac pollicebantur ei Regni Coronam, etiam Hierosolymitanis invitis.
CAP. CXLVIII. De coronatione Comitissae Japhet et viri ejus Guidonis in Reges Hierusalem. Interea Tripolitanus Comes, cognita Joncelini proditione, universos Barones Regni Neapolim convocavit sub virtute praestiti juramenti. Qui omnes affuerunt, Joncelino dumtaxat excepto. Nolebat enim Acon Urbem relinquere. Comitissa vero consilio suorum misit eidem Comiti et reliquos, qui ad eum convenerant, ut Hierusalem venirent, ut suae coronationi interessent, dicens ad se Regni successionem jure filii devolutam. Comes autem, et qui cum eo Neapoli erant, duos Abbates Cisterciensis Ordinis miserunt Hierusalem, mandantes Patriarchae, et Magistro Templi et Hospitalis ex parte Dei Omnipotentis, et Summi Pontificis, ne absque consilio et assensu Romani Pontificis, et Imperatoris, et Regum Franciae, et Angliae, juxta quod decretum fuerat, moriente Rege Balduino leproso, Joppe Comitissam coronarent Reginam. Ipsi vero spretis mandatis, obseratis Portis urbis Hierusalem (timebant enim Comitis et aliorum Principum adventum) Comitissam ad Ecclesiam Sancti Sepulcri ducentes, Patriarchae eam praesentaverunt coronandam. His tamen non interfuit, neque consensit Magister Hospitalis, dicens, coronationem hanc contra juramenti religionem attentari patenter. Et quum requirerentur ab eo claves thesauri Ecclesiae, videretque non posse resistere, projecit ad eos, per hoc insinuans, non esse in hoc eis voto conformem. Aperto itaque thesaurorum archivio, acceperunt duas coronas, quarum unam super altare posuerunt, aliam statuerunt supra verticem Comitissae. Quae quum coronata esset, ait ad eam Heraclius Patriarcha: Tu quidem et Regina, et mulier es; et ideo expedit, ut virum eligas, qui tecum Regni gubernacula administret. Ecce adest et alia corona super altare statuta. Illa statim Guidonem virum ibi adstantem advocans: Accipe, inquit, et tu hanc Regni coronam: ignoro enim, cui magis haec merito debeatur. Qui procidens ante eam, ipsa capiti viri coronam ipsam imposuit. His omnibus affuit explorator Tripolitani Comitis, qui reversus ad eum cuncta sibi et Principibus enarravit. De hoc Guidone fertur, fratrem ejus Gaufridum, quum audisset eum coronatum in Regem, dixisse, quod ejus agnoscebat ignaviam: Si Rex est, merito futurus est Deus. Balduinus quoque de Rames, vir quidem magnanimus, de ipso Guidone pronosticans: Ea sorte, inquit, Regnum accepit, ut annum non sit completurus in Regno.
col.784 CAP. CXLIX. Qualiter Tripolitanus Comes et alii Barones decreverunt Honifredum in Regem praeficere. Comes autem Tripolitanus Regni Balivus, et caeteri Principes apud Neapolim congregati, cognita, ut dictum est, Guidonis coronatione, turbati sunt valde, tum propter jurisjurandi violatam religionem, tum propter ineptitudinem coronati. Sciebant enim, quod propter ipsius socordiam, et ignaviam Principum consilio super agendis in Regno nequaquam acquiesceret; sed eorum suasiones, qui nullius pensi erant, potius sequeretur, ut pecus. Dolentes igitur super Regni statu, decreverunt Hierusalem properare, et Honifredum Guidonis cognatum (habebat enim Comitissae Sibiliae sororem in conjugem) in Regem Hierusalem coronare. Asserebat enim Tripolitanus Comes, Baronum omnium Regni his vota annuere, neminemque, excepto Templi Magistro, in hoc reluctantem habere. Praeterea quum et treugas haberet cum Saracenis, affirmabat, si eos requireret, illorum habere praesidium. Quum autem Honifredus audisset, quod eum Principes decreverant Regem praeficere, sciretque, se ad illud inhabilem, nocte secessit in Hierusalem, et salutans cognatam Reginam, responsum non meruit, quo salutatio gratificaretur ab ea. Inquit enim, perfide eum gessisse, qui suae coronationi non interfuisset. Ille vero puerili more scalpere coepit caput, et ait: Domina mea Regina, retentus involuntarie a Principibus venire non potui, qui quum etiam me vellent in Regem praeficere, clam discessi. Et ecce adsum tuis praesto parere mandatis. Regina autem his delectata verbis, socordiae illius alludens inquit: Recte quidem fecistis, mi Honifrede, secedens ab his, qui vobis nitebantur illudere, Regem constituendo, et ideo animi mei indignationem vobis omnem remitto. Ut autem efficacius placetur, accedite propius, et viro meo Regi homagium facite. Ipse vero gratias agens Reginae, quod dixerat, fecit, et in Hierusalem mansit.
CAP. CL. Qualiter Balduinus de Rames Regi Guidoni fecit homagium. Comes inter haec Tripolitanus, et qui cum eo erant, his cognitis, de probrosa pusillanimitate Honifredi, turbati sunt vehementer, ignorantes etiam, quid in eligendo Rege forent acturi, spe, quam in Honifredo posuerant, destituti. Tamdem Princeps, qui cum Comite erant, felices Guidonis Regis futuros timentes successus, contra votum ipsius Comitis Regni Balivi, et conventiones, ac juramenta praestita et inita, secesserunt in Hierusalem, et Guidoni Regi juramenta fecerunt, ac etiam homagia, excepto Balduino de Rames, qui tamem filium suum misit. Hic quum vellet Regi homagium facere, et investituram de terra, quam possidebat pater ejus, recipere, neque ei, neque etiam rogantibus super hoc pro eo Baronibus, Guido Rex nullatenus acquiescere voluit, nisi Balduinus personaliter compareret: interminatusque est col. 785 Rex ipse, quod nisi compareret, omnem terram illius confiscaret. Tamdem his agnitis Balduinus comparuit, et in quo ejus animus reluctabatur, Regi Guidoni in haec verba fecit homagium: Rex Guido, praesto vobis homagium hac intentione, ut nullam a vobis investituram recipiam. Hoc dicto, et nec osculum a Rege recepto, filius ejus investituram a Rege recepit, et homagium etiam praestitit. Post haec Balduinus a Rege discedens, et curam filii Baliano fratri suo committens, secessit Antiochiam, cujus adventus fuit Antiochenis multa laetitia, qui Civitates et oppida multa ei contulerunt. Hierosolymitanis autem multo detrimento fuit ejus absentia, quum vires ejus Saraceni potissimum formidarent. Quumque etiam Tripolitanus Comes Regni Balivus multo affectus moerore, quod jurati sibi Principes ei defecerant, in Tabariam perrexisset, et nec Regi Guidoni, sicut et caeteri, praestare vellet homagium, Rex ipse consilio Magistri Templariorum exercitum in Civitate Nazareth congregavit, quinque leucis a Tabaria Civitate distante, volens ipsam Civitatem Tabariae obsidere. Sperabat enim obtenta Civitate ipsa non solum Comitem captivare, sed et magna praeda ditari: Tripolitanus Comes his consternatus nuntiis, ad Saladinum in Damascum direxit, significans quod contra eum Guido Rex agere disposuerat, quodque Dei Omnipotentis intuitu opportuno sibi adesset subsidio. Saladinus statim equitum et peditum armatorum opportunas ei copias misit, pollicitusque est ipsi Comiti, quod si contingeret Guidonem Regem contra eum obsidionem statuere, ipse sine mora cum omni suo exercitu ad ejus subsidium festinaret. Quum autem Guido omnem exercitum suum congregasset, consilio tamdem Baliani fratris Balduini de Rames exercitum remisit ad propria. Ipse enim Balianus vir circumspectus et prudens, qui et Regni pacem affectabat, dissuasit Regi, ulterius progredi, quum tempus hybernandi adesset magis quam bellandi. Obtulit se iturum ad Comitem Tripolitanum, pacificaturumque Comitis animum, quod summe erat utile Regno. Placuit Regi praemittere nuntios ad Comitem, ut eum de pace requirerent. Qui quum venissent Tabariam, responsum est eis a Comite, se nullatenus de pace responsurum, nisi restituta prius sibi urbe Berythi. Quumque nuntii Regi haec retulissent, decrevit Rex compositionis hujus tractatum usque ad Resurrectionis Dominicae differre solemnia.
CAP. CLI. De Legatis ad Comitem Tripolitanum, et ingressu filii Saphadini in terram Hierosolymorum, et strage Christianorum temeritate Magistri Templariorum. Interea Saladinus ex omnibus Regnis suis jussit exercitum congregari, processurus adversus Hierosolymorum Regem Guidonem. Rex vero timens Saladini potentiam, consilio Principum Regni Legatos solemnes, scilicet Magistros Templi et Hospitalis, Archiepiscopum Tyrensem, Balianum de Belino, et Raynaldum Sidoniensem Tabariam misit, ut cum Comite Tripolitano pacem componerent, et col. 786 eorum compositionem ratam habere promisit. Porro quum venissent Neapolim, transierunt apud oppidum Fabae, Baliano excepto, qui casu quodam in Neapoli remansit, promittens eos subsequi, antequam a Faba discederent. Sed inter haec filius Saladini, nomine Saphadinus, novus tyro, per nuntios suos rogavit Tripolitanum Comitem, ut sibi auditum concederet per terram Comitatus sui, cursitare volens cum suis in Regno Hierusalem. Comes hac requisitione turbatus est valde, et perplexus animo quid ageret ignorabat. Advertebat enim, quod si petitioni Saphadini repulsam daret, patris ejus foret subsidium amissurus; si vero annuebat, Christianorum incurrebat infamiam, praeter Divinae Majestatis offensam. Tamdem perplexitatis suae nodum ea conditione dissolvit, ut simul evitaret odium et offensam. Hac enim conditione dedit transitum Saphadino, ut in ortu Solis una dierum transiret Jordanem, terras Christianorum discurrens, et eadem die ante Solis occasum reverti deberet, neminem offensurus intra urbes et oppida. Significavit praeterea militibus, qui pro Rege Civitatum et oppidorum Regni Hierosolymorum municipia custodiebant, quod Saladini filius intraturus erat Regnum una dierum, et tamen eadem die reversurus in terram suam; monuitque, ne adversus eum egrederentur; aliter enim obvios sibi invaderet ac etiam trucidaret. Idem etiam intimavit Legatis Regis ad eum adventuris, qui erant apud oppidum Fabae. Sed Magister Templi mandavit militibus suis, qui erant apud oppidum Cacho, distans inde quatuor leucis, ut quantocius ad eum venirent, quoniam Saraceni die sequenti intraturi erant terminos Regni. Qui quum venissent ad eum, Magister Templi una cum eis veniens Nazareth, acceptis etiam secum quadraginta militibus, qui apud Nazareth Regis mandato morabantur, progressus versus Tabariam, quae a Nazareth duabus distabat leucis, et dum venisset ad Fontem Kerson, Saladini filium, qui cum suis jam Regnum exiens volebat transire Jordanem, tunc Magister Templi, spreto Comitis Tripolitani consilio, una cum suis aggressus est Saracenos. Erant autem milites Christianorum CXL. Saraceni vero equitum septem millia; qui viriliter resistentes, universos Christianos suis copiis includentes capiunt. Militum autem Templi et Hospitalis capita amputarunt, excepto Magistro Templi dementiae hujus auctore, qui cum duobus militibus evasit. Reliquos milites retinuerunt captivos. Armigeri Templariorum et Hospitalariorum fuga evaserunt. Inter hos corruit Hospitalis Magister. Cives etiam Nazareth, qui mandante Templi Magistro sequuti eum fuerant, dum post stragem venissent ad locum certaminis, Saraceni irruentes in eos, universos captivarunt, et transeuntes secus Tabariam, capitaque decollatorum lanceis infixa ferebant, vinctosque trahebant. Qui autem in Tabaria erant venientes ad moenia, non enim poterant Civitate egredi, quia Portas illa die Comes obserari mandaverat, hujusmodi crudeli spectaculo summo afficiebantur moerore. Post haec transierunt Jordanem ad propria reversuri, nullam Civitatem aut oppidum invadentes, sicut Comiti promiserat Saphadinus. Hanc autem stragem perpessi sunt Christiani Feria Sexta Kalendis Maji.
col. 787 CAP. CLII. Qualiter reversis Legatis Guido Rex recepit Comitem Tripolitanum, et Patriarcha Lignum Crucis abjecit. Balianus inter haec de Belino, unus ex Legatis, qui a Rege Guidone mittebatur ad Comitem Tripolitanum, quique remanserant apud Neapolim, quum venisset apud oppidum Fabae, ubi Magistri Templi et Hospitalis fuerant hospitati, et vidisset eorum tentoria extra oppidum, neminemque ibi comperisset, venit Nazareth, in ipso tamen itinere nuntium habuit praeteritae stragis, misitque conjugi suae, ut statim post eum milites, qui apud Neapolim erant, ad ipsum in Nazareth urbe transmitteret. Quumque Nazareth applicuisset, ubi Cives reperiit multis affectos doloribus, et ubi etiam erat Templi Magister, significavit Tripolitano Comiti adventum suum. Qui laetus exinde misit in occursum ejus milites XL. Balianus itaque cum Archiepiscopo Tyrensi Tabariam perrexit. Magister vero Templi remansit in Nazareth ex conflictu pristino languidus, et impotens equitandi. Recepti sunt itaque summo honore Legati apud Tabariam, ubi etiam affuit Raynaldus Sidoniensis ipsorum Collegarius. Post multa denique colloquia communi decreverunt assensu, ut Tripolitanus Comes Saracenos excluderet a Civitate Tabaria, et eum eisdem Legatis praesentiam Regis adiret. Rex vero eorum adventu cognito, laetus Hierusalem egressus est Comiti obviam, et apud Castrum, quod Sancti Job dicitur, Comitem cum Legatis invenit. Quumque Rex Comitem videns equo desiliisset, et pedes Comitem adiret, Comes regia humilitate motus, equo prosiliens, coram Rege genua flexit. Rex autem eum erigens, et in amplexu recipiens, osculum illi dedit. Denique post multa Rex consilio Comitis apud Fontem Sephori exercitum adunavit. Cui etiam Princeps Antiochenus filium misit cum militibus LX. Cognoverat enim Comes, quod Saladinus exercitum colligebat, Hierosolymitanum Regnum invasurus, et quod ipsum Principem in suum subsidium requirere intendebat. Porro quum Rex misisset Hierusalem ad Heraclium Patriarcham, ut Sanctae Crucis Lignum ad eum deferret, habiturum illud pro vexillo, Patriarcha extra urbem indignatus projecit, et imposuit Priori Ecclesiae Sancti Sepulcri, ut illud deferret ad Regem. Molestum siquidem illi erat ad exercitum equitare, ab amasia secessuro. Tunc adimpletum est vaticinium Willelmi Tyrensis Archiepiscopi, qui praedixerat Canonicis Sancti Sepulcri, dum vellent eligere Patriarcham, se legisse, Crucis Lignum per Heraclium apud Persidam recuperatum, et in Hierusalem fuisse delatum; futurumque esse quod per Heraclium ejiceretur ab urbe, suoque tempore perderetur. Ex quo enim, ut dictum est, illud ab urbe projecit, numquam reportatum inibi fuit; sed ut infra dicetur, proelio amissum in Saracenorum manus devenit. Delato itaque ad exercitum Ligno Crucis, Rex thesaurum, quem Henricus Anglorum Rex in Templo commendaverat, ad militum stipendia deputavit. Ipse enim Henricus in satisfactionem piaculi super col. 788 nece Sancti Thomae Cantuariensi Archiepiscopi transfretare disponens, singulis annis pecuniam multam in Hierusalem destinabat, quae in custodiam Magistri Templi deputabatur, ut eo adveniente in Hierusalem paratam haberet. Porro in hujus rei memoriam Rex Guido jussit, ut omnes Conestabiles in vexillis eorum Anglorum Regis signa deferrent.
CAP. CLIII. De variis et aemulatoriis sententiis Comitis Tripolitani, et Magistri Templi circa defensionem Tabariae. Congregato igitur universo exercitu Guidonis Regis Hierusalem apud Fontem Sephori, Saladinus cum omni ejus potentia Jordanem trajecit, venitque Tabariam obsessurus. Erat autem in civitate ipsa conjux Comitis Tripolitani, quae secum habebat quatuor filios, quos ex primo viro, qui fuerat Dominus Sancti Odemari, conceperat, scilicet Hugonem Tabariae, Willelmum, Raontem, et Coatonem. Comitissa itaque in arduis posita (erat enim a Saracenis obsessa, et militum praesidio destituta, omnes enim cum viro equitaverant). Nuntium ad Comitem misit, ut Tabariae a Saladino obsessae surrurreret. Quod dum Rex audivisset, statim vocatis ad se Principibus, qui cum eo in exercitu erant, consuluit eos, quid in ipso negotio esset agendum, et quum primum Comitem interrogasset, ipse in haec verba respondit: Licet, o Rex, sortiri non sperem effectum quod mei consilii sententia comprobabit, laudo tamen utile fore, Tabariae civitati non succurrere, si contingat Saracenos nolle praecibus meis inde discedere. Nam obtenta civitate ipsa, et captivitatis incolis, solo eam evertent, ad propria postmodum discessuri, cujus reparationi curabo nacto tempore impendere opem et operam. Tolerabilius siquidem inest animo meo civitatis meae ruinam, conjugis captivitatem, et substantiae amissionem videre, quam Hierosolymorum Regni desolationem sentire. Scio quidem scio, quod si ad subsidium civitatis Tabariae processum fuerit, captivitati et neci cunctus tradetur exercitus, et Regni totius Hierosolymitani perditio subsequetur. Et ratio quidem in promtu habetur. A loco enim isto usque Tabariam nullae sunt aquae, Fonte Kelson excepto, qui vix paucis sufficeret. Quamprimum vero Saraceni progressum vestrum agnoverint, e vestigio vobis in ipso occurrent itinere, cogentque vos inibi hospitari. Deficientibus autem aquis, pugnare non poteritis, contra eos. Si autem pugna aggressi fueritis, Saracenos, facient se retro, et ad montana procedent, quos absque armigeris vestris insequi non poteritis. Coacti vero hospitari, qualis erit gentium et equorum finis potu carentium? Interibunt violenta nece homines et jumenta, et in crastinum captivabuntur omnes. Hostes enim omnibus abundabunt, quibus nos affliget penuria. Sicque recentes copia nos afflictos invadent inaedia. Longe igitur eligibilius est amissionem Tabariae pati, quam tam damnosa subire discrimina. Vix verba finierat, quum Templi Magister orationem ejus interrumpens: De pilo, inquit lupino adhuc supersunt reliquiae. Sed Comes prudenter verbum dissimulans, quod contra eum Magister Templi col. 789 spiritu aemulationis confinxerat, verba, quae incoeperat, prosequens, ait: Si quod dixi, non contigerit, sententiae me capitali subjiciam. Facto fine dicendi, omnes, qui erant, excepto Templi Magistro, Comitis consilium laudaverunt. Decreto itaque a Rege, ut Tabariae non succurreretur, a colloquio discessum est. Erat autem tunc ferme mediae noctis hora. Sumta post haec a Rege coena, venit ad eum Magister Templi, et ait: Noli quaeso mi Rex verbis fallacibus proditoris Comitis, fortunae tuae invidi, fidem dare, qui ad tuum et tuorum necem aspirat: Si enim in tuae coronationis primordiis patereris civitatem Tabariae a tuo exercitu septem leucis distantem Saracenorum submitti ludibrio, infamiae nota perpetua Regni tui decus, et gloriam obfuscares. Potius enim Templi milites habitum abjicerent, aut cuncta, quae possident, obligarent, quam tanta discrimina substinerent. Exeat igitur edictum tuum per omnem exercitum, ut cuncti se armis accingant tecum ad proelium processuri. Rex autem obaudire nolens Magistri consilium, diligebat eum quidem et verebatur, quum ad Regni culmen eum promovisset, et sibi thesaurum Regis Angliae contulisset, statim jussit publicari edictum.
CAP. CLIV. De progressu Regis ad succursum Tabariae, et muliere incantatrice. Principes vero exercitus hoc audito stupefacti, et loquentes ad alterutrum, sciscitabantur, unde ista provenerat decreti mutatio. Quumque nullus causam cognosceret, suspectam habuerunt vocem praeconis, et venientes ad Regis tentorium jam arma induentis, vellentque super his cum eo colloqui, non est passus illos audire; sed praecepit ut cuncti arma sumerent, et sequerentur eum. Quod et factum est non sine turbatione Principum, diffidentium progressum hunc effectum prosperum posse sortiri. Contigit autem, dum Regis exercitus a castris discedens versus Tabariam procederet, ut succurreret civitati, res quaedam miranda, quae licet audientibus fortassis appareat fabulosa, effectu tamen non caruit veritatis. Incedentibus enim in ultimo equitatu occurrit annosa mulier incantatrix, genere Saracena, asellam inequitans, quae et serva erat cujusdam Syri de civitate Nazareth. Hanc capientes et quaestionibus subjicientes, confessa est, quod castra gyrabat exercitus, ut eum suis carminibus verbisque magicis adjuraret. Hoc autem duabus jam noctibus continuasse se dixit, et si hanc tertiam complere potuisset, asserebat, quod ex hac tali adjuratione, nec unus quidem de ipso exercitu Saracenorum manus evaderet. Dixit etiam quod si Christiani procederent, ex jam facta bina adjuratione, pro majori parte eorum bello succumberent. Haec autem ad mandatum Domini sui se fecisse manifestavit, qui a Saladino magnum erat recepturus thesaurum. Quumque peterent ab ea milites, an posset evacuare quod fecerat, respondit se posse, si ad castra redeuntes in pristinum se statum reponerent, quum fuerant adjurati. Tunc accensus est rogus, et quum eam flammis injecissent, exivit illaesa. Sed dum pluries hoc contigisset, tamdem securi percussa interiit. col. 790 Nemini autem factum istus a fide videri debet extraneum. Legitur enim in Sacra Pagina, Balaac illorum temporum Prophetam praeclarum sua sacratione benedictiones et maledictiones plurimas pertulisse, quum illud tamen in se ipso, quemdadmodum et in hac muliercula, non esset, sed divino potius spiritu duceretur. Fuerunt etiam quidam gentiles Ethnici Spiritum Sanctum in ore, non in corde habentes, qui manifeste de Christo prophetaverunt: unde non mirandum est, si per canales lapideos purior aqua pertransit.
CAP. CLV. Qualiter Saladinus Regem Guidonem proelio superavit, et cepit. Rege itaque Guidone cum exercitu suo ad succursum Tabariae properante, Saladinum cum suis copiis obvium habuit, sicut praedixerat Comes. Quem quum Rex consuluisset, quid esset acturus, Comes adverso usus consilio, dixit inibi castrametandum esse. Quod et factum est. Sicque Rex, qui salubri noluerat uti consilio, acceptavit insanum. Creditum est a multis, quod si tunc Rex fuisset progressus ad proelium consequutus victoriam exstitisset. Saraceni itaque cognito, quod Christiani in itinere castrametati erant, magno praeventi gaudio, suis quoque castris Christianorum exercitum undique vallaverunt, ut nullus ex eis posset aufugere. Ea itaque nocte in qua fuit VI. Feria Christiani multa afflicti sunt sitis angustia cum jumentis eorum. Quumque mane ejusdem Sextae Feriae acies utrinque ad proelium essent dispositae, Saraceni paulatim retrocedebant, ut sic tempus terendo et proelium differendo, Solis incalesceret aestus. Erat enim mensis Augustus. Stipulas quoque incendebant, ut majori calore Christianorum affligeretur exercitus. Tertia itaque diei hora quinque milites ex acie Comitis transfugae ad Saladinum venerunt, insinuantes ei, ne amplius tardaret aggressum, quum fere victi et semimortui essent Christiani prae angustia aestus et sitis. Multi quoque pedites armis solo projectis, et oris hiatibus, potius victi penuria ad Saladinum supplices venerunt misericordiam implorantes. Rex igitur siti arctatum, et ardore aestus afflictum suum cernens exercitum, quodque multi facti transfugae ad Saladinum defecerant, jussit Tripolitano Comiti, ut primus cum sua acie prosiliret ad pugnam. Hoc enim de more bellorum spectabat ad Comitem, quia in ipsius Comitatu tunc erat exercitus. Ipse itaque Comes loco declivi contra vallem cum suis in Saracenos irrupit. Quod dum hostes adverterent, sponte illi aditum praebuerunt, et quum transisset eorum acies, statim se se jungentes ut prius, uno impetu Regem aggressi sunt, quem tamdem cum reliquis, qui cum eo remanserant, omnique suppelectili, levi marte pugnato, ceperunt, exceptis qui in acie ultima erant, quorum praesidium fuga fuit. Tripolitanus Comes cognito Regem captivatum cum suis Tyrum fugit, distantem a Tabaria duabus leucis, quem filius Principis Antiochiae cum suis sequutus est fugiens. Balianus quoque de Belino cum suis, qui ultimam aciem duxerat, et Raynaldus Princeps Sidonis fuga evadentes, Tyrum se etiam contulerunt. In eo proelio col. 791 amissum est Lignum Sanctae Crucis, quod ejectum de Hierusalem ab Heraclio Patriarcha, Prior Sancti Sepulcri ad Regem detulerat.
CAP. CLVI. Qualiter Saladinus Raynaldum Dominum Krach decapitavit, et Regem cum caeteris vinctum misit Damascum. Saladinus itaque cum suis, parta de Christianis victoria, ad castra rediens, et gratiarum actiones proinde Omnipotenti persolvens, jussit cunctos sibi praesentari captivos. Regem autem et Barones fecit intra tentorium suum duci, volens illos videre. Primus omnium introductus est Rex Guido, quem Saladinus ante se sedere mandavit. Deinde venit Raynaldus, qui erat Dominus oppidi Krach, et post eum Gaufridus privignum ejus, quem sequutus est Bonifacius Marchio Montisferrati, post quem venit Comes Joncelinus, demum Senescallus, sive Comestabilis Regni Americus Regis Guidonis frater. Quos quum Saladinus captivatos respiceret, ad augmentum gloriae sibi cedebat, quod sortitus fuerat tales vinctos. Considerans autem Regem propter aestum sitire, jussit vas plenum syrupo afferri, et Regi praesentari, qui dum gustasset, Principi Raynaldo sedenti juxta eum poculum porrexit; et dum bibisset, Saladinus vehementer turbatus (habebat enim eum prae cunctis exosum) dixit Regi, molestum ei fuisse, quod Raynaldo poculum porrexisset. Ea tamen sorte gustaverat, ut ultima illi omnium esset gustatio, qui treugarum fidem rumpens, negotiatores terrae suae captivatos et spoliatos captivare praesumserat. Quo dicto jussit eum extra tentorium duci, et manu propria caput ei amputavit, et per urbes et oppida in ultionis ostentationem deferri mandavit. Regem cum caeteris captivis in Damascum misit. Ipse vero cum exercitu suo apud Tabariam castrametaturus accessit. Comitissa vero, cognita Regis et suorum captivitate, viribus et animo destituta, Tabariam tradidit Saladino. Eadem quoque die Cives Nazareth, ipsam civitatem Saladini militibus, quos ibi miserat, similiter tradiderunt. Quarta post haec Feria veniens Saladinus apud Acon, eam in deditionem accepit. Porro Tyrum accedens, obsidere eam distulit, quum inibi essent milites, qui a proelio fuga evaserant.
CAP. CLVII. Qualiter Balianus de Belino Regni curam assumsit, et de morte Comitis Tripolitani. Balianus autem de Belino, qui a proelio ipso apud Tyrum confugerat, licentiam a Saladino obtinuit, ut inermis posset civitatem egredi, ducturus secum Reginam et filios, juramento praestito, quod ultra diem unam non pernoctaret in Hierusalem. Qui quum venisset in Hierusalem, magno omnium gaudio receptus, et post multas suasiones Patriarchae, qui eum a juramento absolvit, quum in Regni vergeret detrimentum, Regni curam assumsit, et juramentum fidelitatis a regnicolis col. 792 accepit. Quumque nonnisi duo milites in Hierusalem remansissent, Balianus filios et burgenses accingens, novos fecit tyrones. Erat etiam tunc in Urbe ipsa tanta gentium multitudo, quae de civitatibus, oppidis, et pagis Regni ibi confugerant, captione Regis cognita, ut non sufficientibus aedibus passim per vicos et plateas hospitarentur. Balianus quoque, et Patriarcha ex argento, quod supra Sepulcrum Domini erat, fabricari mandavit monetam in stipendia eorum, qui ad civitatis custodiam deputati fuerant, convertendam, et pro habenda annona aliisque necessariis, si contingeret Saladinum ad eorum obsidionem venturum. Inter haec idem Saladinus a Tyro discedens, cujus, ut dictum est, obsidionem distulerat, Sidonem perrexit, septem leucis a Tyro distantem, quam statim in deditionem accepit, similiter et civitatem Berythi. Post haec Comitatum Tripolitanum ingressus, Gibelethum civitatem obtinuit, deinde oppidum Lebrothon. His auditis Tripolitanus Comes, assumto secum Principis Antiochiae filio, et nonnullis militibus Tripolim mare perrexit. Sed paucis postmodum supervixit diebus, mortuus, ut creditus, doloris vehementia. Reliquit autem terram suam eidem filio Antiochiae Principis, qui et ipsum tenuit Comitatum. Additamentum Fratris Francisci Pipini. Scribit hoc loco Vincentius in Speculo suo de morte ipsius, quod ipso Comite Tripolim redeunte, mandavit ei Saladinus, ut pacta, quae sibi juraverat, Cives suos jurare compelleret. Comes igitur hoc Civibus jubens, responsum est ab eis, nolle jurare, nisi juramenti formam prius audirent. Instante autem Comite, ut jurarent, petierunt inducias usque mane. Facto autem mano divinitus extinctus inventus est Comes, apparuitque stigma circumcisionis, quod recenter susceperat, quia Turchi et Saraceni ex paterna traditione filios circumcidunt. Quorumdam etiam clientum suorum confessione detectum est, quod urbem decreverat tradere Turchis, habens penes se sigillum Saladini, quod mox faceret propalari. Haec et alia fortassis coactus est facere Comes ipse, tactus dolore cordis, quod Principes juramenta super Regni Balivatum praestita non servaverant, quodque Magister Templi eum insequebatur odio capitali, cujus odii causa haec fertur fuisse. Ipse quidem Templi Magister Gerardus nomine, cognomento de Ridefort, olim fuerat Regis Hierusalem negotiator: qui dum rogasset Comitem, ut Dominam Castri Batrou, ei daret in conjugem, et Comes renueret, indignatus ex hoc Gerardus, Ordinem Templariorum intravit, nec postea Comitem dilexit, sed ei ante et post assumtum Magisterii officium, omne procuravit adversum. Quod quidem odium perditionis Terrae Sanctae magna fuit occasio. Raynaldus quoque Sidoniensis Princeps, et reliqui quoque, qui in Tyro remanserant, advertentes, quod pauci numero essent, quodque victualibus carerent, nuntios ad Saladinum supplices miserunt, ut civitatem recepturus veniret: qui dum laetus ex hac causa inibi festinaret, clemens Dominus noster, ne Civitas amitteretur, ex adventu Conradi Montisferrati inclyti Marchionis hoc modo subvenit. Sed ut clarius pateat, altius aliquantulum repetatur.
col. 793 CAP. CLVIII. De adventu Conradi Marchionis Montisferrati ad Tyri subsidium. Regnante Balduino leproso, decreto ipsius et assensu Principum, ut jam supradictum est, puer septennis Guilielmi quondam Montisferrati Marchionis, cognomento Longaspea, filius, quem ex sorore ejusdem Balduini Comitissa Joppe, nomine Sibilia, genuerat, fuit coronatus in Regem. Quodquum audisset Bonefacius, ejusdem Willelmi frater, assumta Cruce, relictoque primogenito suo Marchionatu, Hierusalem transfretavit, qui a puero Rege et Tripolitano Comite Regni Balivo, caeterisque Baronibus honorabiliter receptus, cui et ipse puer Rex oppidum dedit, quod dicitur Sanctus Helias, non longe distans a loco, in quo idem gloriosus Propheta diebus quadraginta legitur jejunasse, ab Angelo pane et aqua refectus; quod etiam a Hierusalem leucis septem, et a Jordanis flumine tribus distat. Marchio Bonefacius non multo post, una cum Rege Guidone, ut dictum est, Saladini manus incurrit. Conradus post haec ejusdem Marchionis Bonefacii filius, sumto similiter transfretandi voto Crucis charactere, et ut puerum Regem videret, marinum iter arripuit. Porro Deo aliter providente, ventis impellentibus, Constantinopolim urbem divertit, in qua tunc Isachus imperabat: qui quum Livernatem quemdam Imperatoris olim Emmanuelis consanguineum, ad Imperium aspirantem, haberet aemulum, Marchionem Conradum cum suis retinuit. Veniente autem eodem Livernate in manu potenti ad obsidionem Constantinopolis, et Imperatore timente egredi urbem (erat enim in urbe ipsa potens et generosa prosapia Livernatis) Conradus Marchio, vir spectatae fortitudinis, contra Livernatem processit. Quem quum in prima acie conspexisset, et crederet quoque Livernates Marchionem ad eum venisse, ut transfugam, Marchio gressu concito in eum irruit, et hastam vibrans, ipsumque percutiens, mortuum equo prostravit. Reliqui viso suae factionis auctorem corruisse, in fugam conversi sunt. Post haec vale dicto Imperatori Conradus Marchio patrem Bonefacium sequutus, vento prospero pervenit Acon; quumque vellet anchoras jacere, ut urbem intraret, et occurrentem in navicula ei Saracenum adverteret, nec campanas de more Christianorum audiret, substitit stupefactus; praecepit autem suis silentium. Et quum sciscitaretur Saracenus, qui essent, et cur urbem intrare different, Marchio respondit: Negotiatores sumus, et ignorantes, qui civitatem inhabitent, intrare distulimus. Saracenus ait: Potestis libere ac secure urbem ingredi, quam nunc possidet Saladinus magnus Dominus Orientis, qui et Hierosolymorum Regem Guidonem, ejusque Principes tenet captivos, habens etiam sub ditione sua omnem terram Hierosolymorum praeter Tyrum et Hierusalem, ad cujus obsidionem castrametatus est. Marchio his corde saucius, nulla facta mora, se vento commisit, quem Deo favente prosperum sortitus, qui sua clementia ad tuitionem Tyri eum praeservabat, Civitatem ipsam applicuit. Qui rogatus a Tyrensibus, ut succurreret col. 794 Civitati, ipse ut erat corde pius, qui et Christianorum zelabat salutem, Tyrum intravit cum grandi honore, et solemni processione receptus, accepitque Civitatis dominium. Raynaldus Princeps Sidoniensis cum Castellano municipii Tyrensis, nocte civitatem egressi Tripolim fugerunt; promiserant enim Saladino tradere Civitatem, repertaque sunt in municipio Saladini vexilla, quae Marchio projici mandavit in foveis civitatis.
CAP. CLIX. Qualiter Saladinus a Tyro discessit, et Caesaream, Japhet, et Ascalonam obtinuit. Altera autem die veniens Saladinus, Tyrum recepturus juxta promissum, quum cognovisset Civitatem ipsam tradita Marchioni Conrado, seque ob hoc delusum comperisset, ante urbem castrametatus est. Jussit Marchionem Bonefacium patrem Conradi, quem, ut dictum est, una cum Rege Guidone aliisque Principibus Regni apud Damascum carceribus tenebat inclusum, ad se adduci, sperans posse per eum Civitatem habere. Quumque ductus fuisset, misit Saladinus nuntios intra Civitatem ad Marchionem Conradum, promittens se daturum illi magnam pecuniam, et patrem liberaturum, si ei traderet Civitatem. Quumque Conradus respondisset, se nec minimum lapidem Tyri pro patre daturum, sed si ligaretur ad stipitem, ipse primum machinae jactum in eum dirigeret, quum senex et plenus dierum esset, et deinceps inutilis. Saladinus ex hoc Marchionis Conradi agnita constantia, et se non posse ibi proficere, perrexit ad obsidionem Caesareae, eamque cepit. Inde discedens venit Japhet, quam et in deditionem accepit. Post haec Ascalonam accedens, et munitissimam eam conspiciens, de facili capi non posse quum videret, misit Damascum, qui Regem Guidonem vinctum sibi adducerent. Quem, quum venisset, alloquutus est, promittens sibi libertatem si ei tradi faceret Ascalonam. Rex vero quum misisset Primoribus civitatis, ut ad eum venirent, dissuasit eis, ne propter vinctum Regem redderent Civitatem; dicens, grande fore Reipublicae detrimentum, si pro solo homine talem dederent hostibus Civitatem. Si vero contingeret nullatenus eos illam posse defendere, ea tunc conditione redderent, ut a vinculis liberaretur. Reversi igitur in Civitatem, qui ad Regem venerant, Regis consilium civibus narraverunt. Tamdem spe amissa subsidii Civitatem Saladino cum omnibus pertinentiis tradiderunt, civibus cum liberis et conjugibus et omni suppelectile impunitate concessa; hoc etiam adjecto, quod Rex libertati pristinae in exitu mensis Martii proxime instantis deberet restitui. Erat autem tunc mensis Augustus. Regis igitur relaxationem ideo Saladinus differri voluit, quia per obsidionem sperabat interim Hierusalem obtinere, et propterea quum Regem ipsum misisset Neapolim, mandavit Reginae, quae in Hierusalem erat, ut ad Regem pergeret, quod et fecit. Nolebat enim Saladinus, ut obsidionis tempore ipsa in Hierusalem moraretur.
col. 795 CAP. CLX. De conventionibus habitis per Saladinum. Habita igitur, ut dictum est, Ascalona, contigit eadem die Legatos ad Saladinum venire de Hierusalem, cum eo de pace composituros. Erat autem ipsa die Feria VI. hora, qua Sol in occasu Solis Justitiae pro humano genere passi obtenebratus est, quando Legati venerunt; qui et denuo tantam passus est Eclypsim, ut fere nox esset. Quumque lux reddita esset, et Saladinus hortaretur Legatos, ut Civitatem Hierusalem dominio ejus submitti curarent, cui jam Regnum reliquum subjacebat, responderunt; Urbem ipsam favente Deo a Saracenis posse defendere. Tunc Saladinus ait: Credo utique, quod Hierusalem mansio Dei sit, in qua Fidei vestrae principalis cultus habetur, propter quod nec eam aggredi, nec obsidione affligere decrevi, si illam potero pacifice obtinere. His itaque conditionibus dari sibi petiit Civitatem: promisit siquidem se Hierosolymitanis daturum triginta millia Bysantiorum ad muniendam urbem, et quinque leucarum ex agris eorum in gyrum Urbis spatia, quibus agriculturae vacare possent, rerumque venalium forum accommodum concessurum, nec non et treugas usque ad Festum Pentecostes. Et si interim ad defendendam Urbem subsidium non haberent, tunc in ipso termino sibi Hierusalem traderetur, personis et rebus ad quascumque partes vellent divertere impunitate concessa. Quumque responderent Legati, quod nullatenus a Christianis redderetur infidelibus Civitas, in qua Christus Dei Filius Sanguinem effundere, et pati mortem pro eorum redemtione dignatus fuerat, Saladinus jurejurando proposuit, se deinceps Hierusalem nonnisi per gladium recepturum. Eisdem diebus quum Balianus de Belino esset in urbe Hierusalem, qui post Regis captivitatem factus erat Hierusalem Dominus, obtenta a Saladino licentia, conjux et liberi ejus Tripolim perrexerunt. Et excusavit se apud Saladinum, quod conventiones secum initas adimplere non potuit, quum ejus exitum Cives Hierusalem observarent. Eodem quoque tempore Saladinus oppidum Krach post duorum annorum obsidionem obtinuit. Oppidani siquidem fame vincti, personis liberis, ipsum oppidum dediderunt; tantam siquidem famis penuriam sunt perpessi, ut nonnulli conjuges et liberos, quum nil eis mandibile superesset, vendiderunt, quos postmodum Saladinus de innata sibi humanitatis clementia redimens, venditoribus restituit; multam quoque pecuniam eis donans, et liberos abire permittens etiam conductum illis securum concessit. Haec autem eis exhibuit, quia dum carerent subsidio, et domino eorum privati etiam essent, circa oppidi defensionem sic constantes fuerant tam dura perpessi.
CAP. CLXI. Qualiter Saladinus Hierusalem obsedit. Discedens autem Saladinus ab Ascalona, versus Hierusalem duxit exercitum, ut Civitatem ipsam obsideret. Arbitrabatur enim col. 796 de facili Hierosolymitanos fore cessuros, quia videbant et alios jam cessisse, sibique paucissimos adesse defensores, et innumeros, qui defendere non valerent. Castrametatus itaque circa Urbem a parte Occidentali ante Turrim David juxta loca infirmorum usque ad Portam Sancti Stephani, VI. Feria obsidionem incoepit. Porro antequam urbem aggredi inciperet, Legatos in eam direxit, petens sibi sub conditionibus ante Ascalonam a se pollicitis Legatis eorum urbem reddi; significans etiam, quod si aggrediendi urbem sibi occasionem praeberent, nullas amplius cum eis conditiones admitteret. Quumque Christiani renuerent penitus urbem dare, Saladinus jussit aggredi eam. Qui vero erant in Hierusalem, portas egressi, cum Saracenis confligunt viriliter; in brevi tamen omissum est proelium. Nam quum Saraceni in oppositum eorum Solem haberent, circa ferme Vesperarum horam congressum incoeperunt, quem breviter nox diremit. Hoc modo Saraceni diebus septem continuis adversus Christianos pugnaverunt, nec potuerunt aliquando virtute armorum introcludere Christianos in urbe. Verum Christiani singulis ferme diebus pluries cogebant usque ad tentoria retrocedere Saracenos. Tamdem Saladinus advertens, quod a parte illa urbis, in qua castra fixerat, Christiani eam viriliter defendebant, neque posse ibi proficere, a parte aquilonari, scilicet inter Portam Sancti Stephani, et Portam Josaphat usque ad Abbatiam Montis Calvariae castra locavit. Haec autem sequens castrametatio facta fuit similiter Feria VI. die scilicet octava obsidionis incoeptae, ex qua graviter obsessi sunt Christiani, quum inter supra dictas Portas Sancti Stephani et Josaphat nullus esset egrediendi aditus, praeterquam Porta, quae dicitur Magdalenae, quae inter duos muros exibat. Erectis itaque machinis Saraceni urbis moenia impetunt, et conductis fossoribus quum per subterraneos meatus ad eorum fundamenta pervenissent, supposito igne usque ad quindecim cubitos ex ipsis moeniis solo everterunt.
CAP. CLXII. Qualiter obsessi in Hierusalem Balianum ad Saladinum pro pace miserunt, et de ipsorum humiliatione. Christiani denique, qui in Urbe erant, quum vidissent murorum partem solo prostratam, essentque machinarum et petrariarum, spiculorum et sagittarum crebris ictibus lacessit, et circa defensionem multipliciter haesitarent, unanimiter ad Balianum Urbis Dominum, et Patriarcham Hierusalem venientes dixerunt, se velle nocte instanti egredi Civitatem, et improvisos Saracenos invadere, asserentes honorabilius fore in bello mori, quam intra Civitatem probrose obsessos, demum ab hostibus trucidari ac etiam captivari. Secus autem sentiens Patriarcha, sic ad eos loquutus est: Bonum quidem reputarem quod dicitis, nisi et ei melius repugnaret. Si enim huic nos exponendo discrimini, quod refertis, contingat proelio succumbere, et sic gloriose occumbendo animas salvare, rei tamen judicio erimus animarum eorum, qui imbelles sunt, quos hostium saeva barbaries immaniter col. 797 trucidabit, vel profanam eorum legem profiteri cogentur. Melius est igitur, quod bono nostro repugnat, ut pacem quaeramus cum hostibus, per quam nos et cunctum Populum ab imminenti discrimine liberemus. His dictis cuncti assenserunt, et dum judicio omnium Balianus Civitatis Dominus ad Saladinum venisset pacem tractaturus cum eo, Saraceni facto aggressu urbi ea parte, qua murus corruerat, duodecim vexilla supra ipsa moenia scalis appositis erexerunt. Quod Saladinus advertens, inquit ad Balianum: Sero quidem venisti Baliane, compositurus mecum de pace Urbs quidem jam mea est. Ecce vexilla nostra supra moenia sunt erecta. Porro dum talia loqueretur, misericors Dominus ex alto prospiciens, succurrere dignatus est Christianis. Nam qui erant in Hierusalem, resumtis in Domino viribus, Saracenis qui ascenderant, viriliter resistentes, illos ultra foveas fugaverunt. Tunc Saladinus ex suorum fuga turbatus, verba mutavit, dicens Baliano, ut reverteretur in Urbem, mane reversurus ad ipsum. Contigit autem nocte sequenti, ut ex petraria Saracenorum jactus lapis tanto impetu angulum cujusdam turris incuteret, quod suo fragore consternati qui excubabant, vociferaverint trahi, trahi. Creditum est ab eis, qui in exercitu erant, quod Christiani invasissent castra eorum. Christiani econtra opinati sunt, quod Saraceni introierint Civitatem. Tunc Christianorum matronae in signum humiliationis filias suas vestibus exutas, in hydriis aqua plenis usque ad guttura immittebant, quae ante Monte Calvariae positae fuerant, discriminalibus earum incisis. Monachi quoque et Sacerdotes nudipedes supra muros Urbis solemni processione incedebant, clamantes ad Domium, ut misereri dignaretur Populi sui, et Sanctae suae succurrere Civitati. Sed clamor eorum in conspectu Domini non ascendit. Nimis enim in luxus varios effluxerat tam Clerum, quam Populus, totaque terra illa facinoribus et flagitiis sordescebat. Sed et qui Religionis habitum perferebant, regularis moderantiae turpiter fines excesserant. Rarus in Monasterio, rarior in Seculo, quem non vel avaritiae, vel luxuriae morbus inficeret.
CAP. CLXIII. Qualiter inter Saladinum et Balianum conventum est de reddenda urbe Saladino. Balianus itaque ad Saladinum reversus in castra, obtulit se Civitatem Hierosolymitanam daturum, concessa Civibus cum liberis, conjugibus, et omni eorum suppelectile egrediendi absolute licentia. Ad haec Saladinus Balianum tarde venisse respondit: quum enim alias obtulisset ipse Saladinus Hierosolymitanus conditiones satis rationabiles, easque sprevissent, jurejurando promiserat, se urbem nonnisi gladio recepturum. Volens tamen prius in voto sive juramento deficere, quam inhumanus totaliter videri, si adhuc mandatis ejus supplices venientes deditionem facerent, eos reciperet: Nihil, inquit, exspectare possunt, nisi captivitatem et necem, si hanc recusaverint conditionem. Tunc Balianus Saladinum, ut ex Dei Omnipotentis intuitu col. 798 obsessorum misereri dignaretur, supplex rogavit. Saladinus respondit: Ex illius quidem intuitu, quo me adjurasti, et illo affectu, quem ad te bene meritum concepi, hac conditione miserebor illorum. Subjicient quidem se mihi, qui obsessi sunt, velut captivati armorum virtute. Ipsorum vero substantias libere eis remittam. Quicumque autem voluerint liberi fieri, data redemtione soluti abibunt. Et Balianus ait: Qualis erit redemtionis taxatio? Saladinus respondit: Viri dabunt viginti Bysantios, mulieres decem, parvuli quinque. Et haec erit tam divitibus, quam pauperibus communis taxatio. Tunc Balianus ait: Fere sunt ex centum viris in urbe decem, quibus propriae facultates ad hanc redemtionem solvendam suppeterent. Est anim Civitas plebe imbelli ac infima, mulierum videlicet et infantium, senum, et debilium plena, quorum patrum atque virorum partem magnam captivastis, pars etiam proeliis corruit. Sed ex quo Altissimus cor vestrum ad misericordiam inspiravit, modificetur haec redemtionis taxatio. Quumque Saladinus se deliberaturum respondisset, reversus in urbe Balianus, qua acta fuerant apud Saladinum, Civibus indicavit. Qui consideratione pauperum tristes effecti, petierunt a Praeceptore Hospitalis sibi tradi Regis Angliae thesaurum pro redemtione pauperum, quemdamodum et Magister Templi Regi Guidoni tradiderat, comminantes nisi traderetur, se se inducturos Saladinum urbe potitum, ut caperet eum. Praeceptor itaque habito cum fratribus consilio, thesaurum obtulit se daturum. Balianus vero in castra rediit, et post multa cum Saladino colloquia, motus pietate Saladinus super pauperes et afflictos, statuit, ut qui annum decimum excesserat, aureos decem, mulieres quinque, et qui intra decennium, duos persolverent. Quumque Balianus iterum Saladinum rogaret, ut commoverentur viscera ejus super egenos, diceretque ultra viginti millia ex eis esse, qui etiam unius hominis redemtionem sic taxatam solvere simul non possent, Saladinus dixit, se omnes egenos relaxaturum pro centum millibus aureorum. Balianus vero considerans, quod nec ipsa quantitas posset persolvi, et peteret a Saladino, pro quanto septem millia egenorum relaxaret, tamdem convenerunt, ut pro septem millibus egenorum triginta millium aureorum redemtio solveretur, et quod duae mulieres pro uno viro, et similiter decem infantes pro uno viro computari deberent. Quodque ad hanc redemtionem solvendam et urbem egrediendium, terminum quadraginta dierum haberet. Egredientibus quoque liceret arma deferre, quibus se a latronibus et praedonibus tutarentur, et etiam a Saladino singulis se redimentibus securus praestaretur conductus usque in terras, quae a Christianis tenebantur. Qui vero intra ipsos quadraginta dies redemtionem non persolvissent, servi cum eorum bonis fierent Saladini.
CAP. CLXIV. Qualiter Soldanus Urbem ipsam muniri jussit et cepit. His itaque conditionibus invicem firmatis, reversus est Balianus in Hierusalem, et col. 799 quum narrasset Civibus quae acta fuerant, eaque acceptassent, misissentque claves urbis Saladino, laetus ipse gratias Deo egit, et mittens ex militibus, qui urbem reciperent, et Turrim David munirent, Portas omnes, excepta Porta David, firmari jussit novis repagulis et signa sua erigi. Erat autem Feria Sexta, quando tradita fuit urbs Hierusalem Saladino Domino Orientis, obsidionis vero dies decimus quartus. Ipsa etiam die fuit festum Sancti Leodergarii Augustodunensis Episcopi, quem Hebroinus Major-Domus apud Regem Francorum occidit, Quarto scilicet Nonas Octobris, idest secunda die mensis ejusdem; fluxerant quoque Anni ab humanatione Verbi Dei MCLXXXVII. Ex quo vero Turchi eam amiserant LXXXVIII. Pontificante in urbe Roma Urbano hujus nominis III. qui fuit natione Mediolanensis de prosapia Crivellorum; Imperatore autem Friderico hujus nominis I. Munita itaque Turre David, et Portis Urbis, Saladinus misit edictum in ea, et praeconum voce publicari mandavit, ut singuli Christiani, mares videlicet et foeminae cujusvis aetatis, qui volebant juxta pacis conditiones initas Urbem libere egredi, taxatam redemtionem intra stabilitum terminum dierum scilicet XL. apud Turrem David Balivis et Officialibus deputatis persolverent; termino vero lapso qui redimendae libertatis pretium non consignassent, nullam postmodum egrediendi facultatem haberent, sed cum omni suppelectile sua servituti manciparentur. Tunc Balianus et Patriarcha ex thesauro Regis Anglorum triginta millia Bysantiorum pro redemtione septem millium egenorum ad Turrim David fecerunt deputatis Officialibus consignari. Mandaverunt etiam, de omni vico Urbis duos fideles viros magisque idoneos eligi, a quibus sub juramento in scriptis designatum est, quantum quisque possideret in bonis secundum bonae conscientiae taxamentum. Quo facto si bonis singulorum deductis de summa redemtionis, et expensis itinerationis usque ad loca Christianorum opportunis, aliquid superabundabat, illud in communi redigebant, ut ex eo egenos redimerent. Denotabant etiam egenos cujusque Parochiae sive Vici, et de qualibet Parochia septem millibus egenis acceptis, solutaque redemtione, illos extra Urbem mittebant. Educebantur autem omnes, qui exibant, per portam David, quae sola manebat aperta cum custodibus Saladini. Hoc facto, quum pauci numero respectu redemtorum ex egenis adhuc superessent in urbe (eorum enim numerus, qui egressi fuerant, erat incertus) Patriarchae, et Balduini precibus, Magistri Templi et Hospitalis de thesauris eorum ad redemtionem multorum porrexerunt subsidia caritatia. Saladinus quoque, ne Christiani a Saracenis paterentur injurias, in omni Vico duos milites et decem armigeros deputavit. Qui autem egrediebantur urbem, longe a Saracenorum castris conglobabantur, quantum posset jacere arcus, ne etiam molestarentur, diligenter Saladinus jusserat observari.
col. 800 CAP. CLXV. De clementia Saladini, et Saracenorum erga Christianos Hierusalem egressos. Quum autem universi, qui redimi potuerunt, forent egressi urbem Hierosolymitanam, Saphadinus Saladini frater motus pietate super egenos, qui in urbe remanserant, rogavit Saladinum, ut ex eis mille concederet. Quos quum illi donasset, liberos statim eos abire permisit. Similiter et Patriarchae quingentos dedit, qui et liberi abierunt. Deinde et Baliano totidem dati sunt, et libertate donati. Tamdem Saladinus innata sibi clementia jussit reliquos liberari, qui una die possent Portam unam egredi, mandans tamen observari, ne quid exeuntes secum deserant, unde possent libertatem redimere, sed repertos hujusmodi, spoliatos, vinculis manciparent. Egressi autem sunt per Posticum Sancti Lazari ab ortu Solis usque ad occasum. Postera die facta inquisitione eorum, qui remanserant, reperti undecim millia numero, quos quum Patriarcha et Balianus a Saladino relaxari peterent, seque pro eis obsides retineri, renuit Saladinus. Matronas vero et puellas summa clementia exaudivit. Quum enim egressae urbem, soluta eorum redemtione, ante castra Saladini consisterent, et provolutae genibus coram eo misericordiam supplices peterent, agnovissetque Saladinus eas esse, quarum patres et viri carceribus ipsis tenebantur captivi, produxit lacrymas pietatis, et cunctos statim relaxari mandavit. Quarum autem parentes, viri, et propinqui proelio corruerant, pecuniam singulis secundum uniuscujusque statum donari praecepit. Duces omnium liberatorum fuerunt Templarii, Hospitalarii, et Patriarcha, ac Balianus, et inter turmas divisi sunt, datique a Saladino pro unaquaque turma ad custodiam itineris equites L. qui partim praecedentes, partim subsequentes observabant summa fide, atque diligentia, ne quicquam paterentur adversi. Tanta quoque illos humanitate ac benignitate concomitati sunt, ut si virum vel mulierem, vel infantem lassum aut aegrotantem comperirent in via, statim equis eorum supponerent, pedes deambulantes. Quumque in Comitatu Tripolitano venissent, Saraceni, qui conductum eis fecerant, abierunt. Porro Tripolitanus Comes, qui pro Christianis Comitatum possidebat, explosa a se omni humanitate, portas civitatis contra eos, qui ad eam hospitandi gratia declinabant, obfirmari jussit: sed nec hac severitate contentus, quae pro viatico deferebant, multis auferri mandavit. Secus autem contigit his, qui apud Alexandriam divertebant. Balibus siquidem Saladini, qui civitati praeerat, summa illos hospitalitate recepit, et non solum caritatis subsidia eis porrigi curavit, sed a molestiis omnibus servavit immunes. Quum autem in ea civitate usque ad Martium hybernassent, contigit, naves XXXVI. Pisanorum, Genuensium, et Venetorum Portum Alexandriae introire. Facta autem de naulo conventione, dispositisque omnibus quum naves ascendissent, et circa mille ex eis in Portu remanere vidisset Balivus, peterentque qui ascenderant tentoria et col. 801 gubernacula navium a Balivo sibi restitui, interrogavit eos, cur qui remanserant, non fuissent admissi; et illi: Pauperes, inquiunt, sunt, nec habent unde symbolum componant, et naulum persolvant. Tunc Balivus: Quid ergo ex eis facere decrevistis? Et illi; Relinquemus penitus illos. Quumque Balivus siscitaretur ab eis, an Christiani essent; et eos esse assererent, ait: Male quippe Christianos, et fratres vestros tractatis, exponentes eos Saracenorum servituti, quos Saladinus Dominus noster innata clementia libertate donavit. Absit igitur, ut hi male pereant, quos Dominus meus salvos fieri voluit. Volo quidem, ut eos recipiatis in naves; et ne vobis molesta sit hujus miserationis voluntas, dabo vobis pro unoquoque eorum panem et aquam dulcem, quantum usque ad Portum, quo properatis, sufficiat. Hoc facto recepit insuper juramenta a conductoribus, quod intromissos pauperes benigne tractarent, interminatus insuper eis, si secus acturos in futurum audiret, dignam a negotiatoribus partium suarum accipere recompensam. Commissi igitur ventis et mari, favente Deo, feliciter transfretarunt.
CAP. CLXVI. De introitu Saladini in Hierusalem, egressis Christianis, et lavatione Templi. Saladinus interea egressis urbe Hierusalem, ut dictum est, Christianis, civitatem ipsam ingressus, antequam Templum intraret, jussit Crucem Domini supra illud erectam solo dejici, quam Saraceni non sine magno ludibrio ligatis ad eam funibus usque ad Turrim David per lutum traxerunt, et demum eam ad lapides illiserunt. Quod autem de assensu Saladini hoc fecerint, incognitum exstitit. Post haec Saladinus jussit parietes Templi aqua rosea lavari, quam, ut fertur, quatuor Cameli onusti eam a Damasco portaverant. Hoc facto Templum introivit, et pro concessa sibi potestate supra Domini mansionem Deo gratias egit. Additamentum fratris Francisci Pipini. Scribit hoc loco Vincentius, quod idem Saladinus mox ut Hierusalem intravit, campanas fecit comminui, et metallum eis restituit, quorum erant. In Basilicis quoque Saraceni jumenta stabulaverunt, sordes inibi quaslibet perpetrantes; Ecclesiam tamen Sancti Sepulcri multo auro redemerunt Syriani. Clerus universus et de Monasteriis diversorum Ordinum professores recesserunt. His etiam, qui supra muros in cellis reclusi abstinentiae et ordini vacabant, jussum est, ut abirent. Universis pene Latinis urbem relinquentibus Suriani, et Sectarum homines diversarum, utpote Georgiani, Jacobitae, Graeci, et Armeni remanserunt ibidem sub Turchorum dominio constituti. Audita quoque hac deditione Hierusalem, multa loca, quae vix ab homine capi possent, si defensores haberent, in deditionem a Saladino recepta sunt.
CAP. CLXVII. Qualiter Saladinus Marchionem Conradum obsedit in Tyro. Egressus post haec Hierusalem Saladinus, apud Tyrum duxit exercitum. Quumque col. 802 ad obsidionem ipsius civitatis castra locasset, misit Nuntios suos in Damascum, ut Bonefacium patrem Conradi Marchionis Montisferrati, quem cum Rege Guidone tenebat in vinculis, sibi captivum adducerent. Christianos quoque quibus egestas in egressu de Hierusalem praecluserat libertatem, servituti addictos seorsum in castris patentiori loco poni mandavit, ut eorum, qui in Tyro erant, visibus apparerent. Adducto itaque Marchione Bonefacio, mandavit Saladinus Conrado, quod si Tyrum ei traderet, restitueret ei patrem suum, et multam insuper pecuniam illi daret. Insinuans quoque sibi Hierusalem deditam esse, et servituti suae mancipatos Christianos in obsidionem habere. Conrado autem Marchione constanter respondente, se nulla sorte traditurum Saladino civitatem, quam divino suffragante praesidio se defensurum sperabat, statim Saladinus classem ab Acon conduci ad Tyri obsidionem mandavit. Erant autem galee XIV. quas ante civitatem a parte maris statui jussit, et diligenter observare, ne victualia per mare veherentur in urbem. Praeterea machinas et petrarias numero XVII. erexit, quae continuis horis per diem et noctem jaciebant in urbem. Christiani urbem singulis diebus exibant, et adversus Saladini exercitum binis aut ternis civibus confligebant. Inter eos autem Militem quemdam Hispanum incredibilis aromorum virtus reddebat spectabilem et formidabilem Saracenis. Cujus quoque probitate delectatus Saladinus videre illum affectare dicebatur. Insidebat enim equo magno, et ipse forma procerus, supra galeam habens cervina cornua pro cimerio, et quia signa sua colore viridia deferebat, Saraceni Militem eum Viridem nominabant. Habebat autem Marchio Conradus vasa forti corio contecta, quibus currentes ad litus Arcatores in eis consistentes spiculorum ictibus per fenestras emissis Saracenorum exercitum mirabiliter offendebant. Haec enim vasa vulgo Barbotes dicebant. Inter haec quum terra et mari Marchio se obsessum videret, nuntium ad Tripolitanum Comitem misit, ut sibi succurreret. Qui armatam classem et victualibus refertam ad eum direxit. Sed Deo aliter disponente, peccatis nostris exigentibus, orta in mari tempestate, galeae partim conquassatae sunt, partim procella Tripolim versus impegit: nulli tamen perierunt.
CAP. CLXVIII. Quali ingenio Marchio de Monteferrato victoriam habuit de Saracenis. Marchio denique cognito sibi humanum deesse subsidium, quum se ad divinum praesidium contulisset, hoc modo obsidionem evasit. Erat enim in exercitu Saladini juvenis quidam Admirati cujusdam filius, qui adversus patrem turbatus Tyrum ingressus, et Christianus effectus Baptismum accepit. Post dies vero aliquot Marchio in personam juvenis literas seu epistolam formatam ad Saladinum in jactu arcus direxit, continentem ita: Domine mi, simulata adversus patrem meum ira, more transfugae ad Christianos me contuli contra Tyrum, et statum obsessorum cum omni cautela perscrutatus agnovi, eos instanti nocte relicturos urbem, seque marino itinere col. 803 fugae praesidio commissuros. Et ne me finxisse, quod refero, suspiceris, jube hac nocte attente abservari, et egredientim concitatum tumultum agnosce. Reperta itaque epistola ad Saladinum defertur, qua adstantibus Optimatibus exercitus lecta, jussit Saladinus ipsa nocte observari Christianorum egressum, classemque instrui contra eos. Interea Marchio praestantioribus in armis Turrim supra majorem urbis Portam sitam muniri mandavit restituris Saracenis, si scalis erectis urbem ingredi attentarent. Alioquin in occulto essent, exspectantes Marchionis mandatum. Obserari etiam Portas jussit, omnibus intra moenia consistentibus. His peractis jussit omnes in armis esse, et in ipso crepuscolo ad Portum descendere; quibus inibi conglobatis, custodes Saladini tumultuatione armatorum in Portu audita, nuntiant suis fugere Christianos. Tunc ex classe Saracenorum illucescente aurora quinque galeae Portum Tyri intraverunt, ut civitatem invaderent. Fecerat quippe Marchio catenam Portus demitti. Quum autem Portum intravissent, erecta catena, Christiani illos invadunt, gladiisque trucidant universos; et captis galeis eas suis muniunt, et dum cum reliquis, quas habebant, contra classem Saracenorum ad pugnam procederent, Saraceni animis consternati, se se in fugam convertunt. Porro dum classium conflictus fieret, quidam Saracenorum in antemurabilus scalis erectis ascendunt, et ad moenia perveniunt; et dum etiam scalis appositis ascendere satagerent, et scalas summitates murorum non pertingere comperissent, et per subterraneas fossiones muros conarentur demoliri, Marchio jam in mari victor his cognitis, quodque Saraceni ad demolitionem murorum plurimum intenti erant, jussit portis reseratis Christianos egredi, et adversus exercitum Saracenorum confligere pugna forti. Saraceni vero, cognito Christianorum subito et inopinato impetu super eos, Dei virtute fractis viribus convertuntur in fugam. Corruerunt autem ex eis in gladiis Christianorum numero fere mille. Hanc victoriam super exercitum Saladini obtinuit Marchio Conradus die Circumcisionis Dominicae; obsidio vero die Kalend. Novembris fuerat inchoata. Tunc Saladinus se a Christianis subactum cernens, in occiduo Solis jussit machinis et petrariis ignem immitti, et amota nocte subsequenti obsidione rediit in Damascum.
CAP. CLXIX. De adventu Tyrensis Archiepiscopi ad Apostolicum, et de Principibus Cruce signatis. Post discessum autem Saladini ab obsidione Tyri, vir venerabilis Willelmus ejusdem urbis Archiepiscopus, hortante Marchione Conrado, Romam venit, et lacrymabilem casum Terrae Sanctae Papae innotuit. Praesidebat enim tunc Romanae Cathedrae Gregorius hujus nominis VIII. qui quum rem tam flebilem agnovisset, corde nimis ingemuit, et ad subventionem Hierusalem totis inhians animis, ad concitandos Principes, Populosque per Occidentis Provincias tam Legatos, quam literas destinat, quae cladem Orientalem exponant, et peccatorum absolutionem profecturis col. 804 Hierusalem promittant. Concessit et secularibus Principibus, quod ad subsidium futuri passagii licite possent a subditis eorum exigere decimas. Crevit itaque ubique rumor lamentabilis de partibus transmarinis, et ingemiscebat Mundus; plerique de correctione vitae attentius cogitabant, pluresque signo Crucis accepto ire Hierusalem proponebant. Mense autem Januarii facto colloquio inter Reges Francorum et Anglorum, sedatoque inter eos dissidio, adhortante eodem Archiepiscopo Tyrensi, ambo Reges contra omnium opinionem Crucis characterem assumserunt pro liberatione Terrae Sanctae; et cum eis multi Praelati, inter quos fuerunt Archiepiscopi Rothomagensis, et Cantuariensis, et Episcopi Belluacensis, et Carnotensis; Comites quoque Pictaviensis, Flandrensis, Carnotensis, Blesensis, Barensis, Suessionensis, Nivernensis; Dux etiam Burgundiae, et Rotroundus Campaniae Comes. Comites insuper Drothorum, Clarimontis, et Belimontis, et plures alii magni viri, zelo Dei accensi, Anno scilicet gratiae Christi MCLXXXVIII. Ob hanc etiam piam necessitatem institutum fuit in Franciae Regno, communi assensu Episcoporum et Baronum Regni, ut Praelati et Clerici conventualium Ecclesiarum, et Milites Cruce signati de debitis suis reddendis tam Judaeis, quam Christianis a debitoribus biennio respectum haberent; et omnes Crucem non habentes, quicumque essent, ad minus illo anno de omnibus mobilibus ac reditibus suis decimas darent, exceptis qui erant Cisterciensis, Carthusiensis, et Fontis Ebrardi Ordinum, ac etiam Leprosis, quantum ad suum proprium pertineret. Et istae dictae sunt Decimae Saladini. Ipsoque Anno hora quarta noctis fuit universalis Eclypsis Lunae per tres horas. Fridericus quoque Romanorum Imperator hujus nominis I, eodem Anno similiter Crucem accepit, et sequenti primus rex Occidentis Principibus una cum filio suo Philippo Duce Sveviae, et exercitu perspicuo de Theutonia egrediens, transmarinum iter arripuit. Habuit enim secum, exceptis peditibus sexaginta millia militum. Qui in Constantinopolim veniens, permeata Hungaria, Bulgaria, Servia, et Macedonia, a Constantinopolitano Imperatore honorabiliter receptus est. Quumque Brachium quod Sancti Georgii dicitur, trajecisset, perveniens in Turchorum terram, in manu potenti et brachio extento in Lycaoniam transvectus est, ibique de Philomena, et Yconio, et aliis civitatibus gloriose triumphans, Soldano et Turchis rebellantibus domitis, devenit in Armeniam. Castrametatus autem in ripa fluminis, quod Ferlyn dicitur, dum cum duobus Militibus balneandi gratia flumen intrasset, ipsum fluminis unda submersit Anno gratiae Christi MCXC. cujus morte accessit damnum inaestimabile Christianis.
CAP. CLXX. Qualiter Saladinus Acon munivit, Tripolim, et quasdam urbes obsedit. Saladinus interea cognito, quod Imperator Fridericus, Regesque Franciae atque Angliae, plurimique Principes, et Praelati, aliique Populi partium Occidentis se transmarino itineri disponebant ad subsidium Terrae Sanctae, col. 805 statim mandavit, Acon urbem opportune muniri. Sciebat enim, Christianos prae multitudine eorum alio non posse confluere, si eos transfretare contingeret. Promisit etiam sub juramento Aconitanis, quod si Christiani ibi diverterent, sine mora cum omnibus suis copiis urbi adesset subsidio. His dispositis ad obsidionem Tripolis castra convertit. Interim vero Guillielmus Siciliae Rex classem CC. armatam equitibus misit Tyrum in subsidium Marchionis Conradi, quae quum ibi appulisset, Marchio classem suam, Regisque Willelmi in auxilium Tripolitanorum direxit, praeficiens omnibus Militem Hispanum, qui arma colore viridi deferebat, cujus adventu cognito Saraceni cum magna classe, Saladinus praestita fide per nuntios suos Hispanum rogavit, ut ad se veniret. Affectabant siquidem Saraceni eum videre, quum esset, ut dictum est, corpore decorus, et viribus strenuus. Quum autem ad Saladinum venisset, multa eum comitate recepit; et dum pretiosa ei offerret jocalia, et equos generosos et insuper magnos ei reditus polliceretur, si morari disponeret, respuit omnia dicens: Absit, ut qui liberaturus veni Terram Sanctam de infidelium servitute, a tam pio me proposito talibus pollicitationibus resilire contingat. Dum autem Saladinus subsidii magnitudinem, quod ad Civitatem Tripolis missum erat adverteret, seque nihil posse proficere, discedens inde, ad obsidionem Tortosae copias suas jubet educi, inde duodecim leucis distantis. Fuit autem haec civitas Tortosa olum Anteradum dicta, quasi ante Aradium sita; Aradium vero insula est in corde maris a terra firma per dimidiam leucam distans, de qua dicitur Ezechielis 37 cap. Filii Aradii cum exercitu tuo super muros tuos in circuitu tuo. Est et vicina Tyro Aradium per quinque leucas, quam condidit Aradius filius Chanaan post diluvium. In Anterado autem, quae nunc Tortosa, praedicavit Beatus Petrus Apostolus multo tempore, quum Antiochiam pergeret, sicut in Itinerario Clementis legitur; et Beatus Clemens ibi reperit matrem suam. Ibi etiam Beatus Petrus primam construxit Ecclesiam. Quum autem Saladinus hanc civitatem Tortosam, quae et Anteradum dicta fuit, diebus aliquot obsedisset, parumque proficeret: erat enim munita valde, discessit, et veniens apud civitatem Valaniam septem leucis inde distantem, eam cepit. Carebat enim Civitas ipsa munitionibus, Christiani enim, quum propinqua esset oppido Mergad, quod erat Fratrum Hospitalis in monte altissimo situm, munire eam noluerant. Distat enim oppidum ipsum ab ipsa Civitate fere per leucam, munitum valde. Sedes vero Episcopalis, quae erat in ipsa civitate Valania, propter Saracenorum impetum translata fuit in ipsum oppidum, et factus fuit illius Civitatis Episcopus ex suffraganeis Archiepiscopi Apamiensis. In ipsa quoque civitate Valania, et in fluvio ejusdem nominis, quod eam praeterfluit, terminatur Regnum Hierosolymitanum. Incipit etiam Principatus Antiochenus, terminato ibidem nihilominus Comitatu Tripolitano. Distat ab Acon per octo dietas. Post haec Saladinus Gibel Civitatem obtinuit, indistantem, scilicet a civitate Valania, leucis septem, quam quum munisset, Antiochenum Principatum intravit.
col. 806 CAP. CLXXI. Qualiter Guido Hierusalem Rex liberatus a vinculis Acon obsedit. Guido interea Hierosolymorum Rex, quem Saladinus apud Damascum cum reliquis Principibus tenebat in vinculis, libertati prestituitur, juxta quod promiserat Saladinus ipse, quum Regina uxor ipsius Guidonis Ascalonam urbem sibi restituit. Convenerat enim in deditione Ascalonae, ut supradictum est, quae fuit mense Augusti, relaxare Regem in exitu Martii subsequentis, sperans interim Hierusalem obtinere, quemadmodum contigit. Et ab ipso mense Augusti usque ad liberationis diem fuit Rex Guido cum Regina in civitate Neapoli sub custodia Saladini. Liberati sunt etiam cum eodem Rege sola clementia Saladini decem ex Principibus, quos eligere maluit, inter quos fuerunt Magister Templi, et frater Regis, qui una cum Rege juramentum praestiterunt ante praesentiam Saladini, quod numquam contra eum arma deferrent. Restituit quoque Bonefacium Conrado Marchioni filio suo, Tyrum illum mittens. Hanifredum etiam filium quondam Raynaldi Principis Antiochiae matri Principis Antiochiae ejusdem relictae dimisit. Rex itaque Guido quum venisset Tripolim, decrevit Tyrum accedere, moraturus quousque posset Acon obsidere. Igitur a Tripòli discendens cum Regina et paucis Militibus, itinere terrestri Tyrum perrexit. Sed quum Marchio Conradus, qui Dominus erat Tyri, portas contra eum obfirmari mandasset, et eidem significasset, quod nullatenus aditum ei civitatis concederet: Rex Guido turbatus valde Nuntios Tripolim misit, ut apud Acon classem eorum dirigerent, ad cujus obsidionem festinabat. Paucorum itaque coadunato exercitu Rex ante Acon castra locavit, quae Saracenorum erat munita praesidio. Est autem Acon a Meridie et Occidente mari inclusa, a parte vero Orientis terra, ex qua parte Rex ipse supra Collem Sancti Nicolai in obsidione consedit non longe a flumine. Interim quoque excidii Hierosolymitani dato rumore per Orbem fremuerunt gentes, et conturbata sunt Regna. Venerunt enim a finibus terrae Tribus Domini liberare sacrificium ejus de manibus impiorum, portantes iniquitates in cubilibus suis, et de sua virtute deceptorie praesumentes. Primi ergo injuriae Christi occurrerunt Italici, homines bellicosi, discreti, et regula sobrietatis modesti, prodigalitatis quoque expertes, parcentes expensis, quum necessitas non incumbit, et qui inter omnes gentes singulari et scripta legum sanctione reguntur. Hi tunc Ducem proprium non habentes, sed suis obedientes, quos elegerant, Tribunis, ad hanc urbis obsidionem sub ipso Rege Hierosolymorum Guidone perrexerunt. Venerunt post hos et Northmanni, et Gothi, et caeteri Populi Insularum, quae inter Occidentem et Septentrionem sitae sunt, gentes bellicosae, corpore procerae, mortis intrepidae, bipennibus armatae, navibus rotundis, quae Ysnachiae dicuntur, advectae. Nisi isti supervenissent, Christiani fuissent penitus demoliti. Hi cum ipsis Italicis Acon obsederunt. De Frisia et Dacia quoque naves quinquaginta foederatae pariter eamdem peregrinationem col. 807 arripiunt. De Flandria insuper XXXVII. rates cum apparatu grandi sequutae sunt. Sed et de Francia, et de Campania pergunt Hierusalem quamplurimi illustres Viri, titulisque Militiae gloriosi. Quumque multa milia apud Tyrum Christianorum consisterent, Acon etiam petunt et obsident, Saladinus ab Aconitanis requisitus, quum esset ad obsidionem cujusdam castri, quod dicitur Rocha Willelmi, in quo erat proditor quidam, qui Dominum suum ligium occiderat, accita secum infinita multitudine gentium armatarum, properavit Acon, Christianos, qui obsidere venerant, obsessurus; crediditque illos propter paucitatem eorum, multitudinis respectu gentis suae, penitus deglutire. Christiani vero castra sua vallis et aggeribus munierunt; crebris enim insultibus illos impetebant Saraceni. Pugna quoque inter eos acerrima commissa est, in qua multi Christianorum occubuerunt.
CAP. CLXXII. De peste famis, quam Christiani perpessi sunt in obsidione Acon. Obsidione autem multis jam perseverante diebus, varias Christiani perpessi sunt calamitates, vel propter incursus hostium, vel propter aëris inclementiam, vel propter victualium indigentiam. Modius siquidem frumenti valuit LX. Bysantiis, farinae vero LXX. Erat autem modii mensura quantum unus homo poterat ferre. Ovum denariis XII. Unica gallina magnum evacuabat marsupium, vendebatur enim solidis XX. Pomum denariis VI. Vini et carnium tanta erat penuria, ut haberi non possent, carnibus dumtaxat equinis; quodque deterius erat, aurum cibaria non poterat invenire. A facie igitur et a tergo hostilis imminebat obsidio, et aëris intemperies tanta erat, pluviarumque inundatio, ut prae nimia humectatione corrupta cibaria deperirent, et innumeri etiam morbo dysenterico laborantes obirent. Miranda proinde ac perpetuo memoranda virorum illorum constantia, quae tot malis obsita non defecit, sed permansit infracta. Milites namque vestes et arma ob victum distrahere, et equos mactare cogebantur. Contigit praeterea ex ipsa famis crudeli angustia casus plurimum Christianis adversus. Fere enim decem millia peditum ex ipso Christianorum exercitu fame defecerunt, et ne interpellati ab eis primores exercitus in hoc eis providerent, conglomerati more luporum, quos saeva fames urget ex sylva, in exercitum Saracenorum insiliunt; quorum impetum exhorrentes Saraceni, quum castra sibi reliquissent, quae invaserant, iidem mandibilia quaeque rapiunt. Quumque onerati regrederentur ad Christianorum tentoria, Saraceni facto impetu super eos partim trucidant, partim fluvio submergunt. In eadem quoque obsidione Regina Guidonis Regis Hierusalem conthoralis, nomine Sibilia, quae fuit Comitissa Joppen, et soror Balduini Regis leprosi cum filio infante debitum humanitatis exsolvit, cujus haereditas ad Helisabeth conjugem Honifredi, qui ne Rex fieret, ad ipsam Sibiliam confugerat, quae et soror erat ejusdem Helisabeth, pervenit. Hanc Helisabeth ab eodem viro suo Honifredo, qui regionis ultra fluvium Dominus erat, col. 808 Conradus Marchio Tyri Dominus, homo sagacissimus, qui ad Regni dominium aspirabat, fecit Ecclesiastico separari judicio, ipsamque in uxorem accepit.
CAP. CLXXIII. De processu Regum Franciae et Angliae ad obsidionem Acon. Reges denique Francorum Philippus hujus nominis Secundus, et Ricardus Anglorum, ultimi ad subsidium Christianorum Acon obsidentium advenerunt, Anno admirabilis commercii MCXC. cum agmine infinito, et apparatu incredibili, ac Proceres fere universi, inter quos fuerunt Oddo Dux Burgundiae, Philippus Comes Flandriae, Theobaldus, et Stephanus Comites Campaniae, et Henricus nepos eorum, qui postea Dominus Terrae Hierosolymitanae remansit; Theobaldus Comes Blesensis, Stephanus Comes de Sancerre; Comites Clarimontis, Pictaviensis, et Sancti Pauli. Sed et Archiepiscopi, et Episcopi plurimi, et qui alicujus habebantur in Militia nominis, diverso quidem tempore, sed eodem Anno iter arripiunt. Tantamque aliquando motionem Populorum fuisse nulla meminit aetas, nullaque refert Historia. Diversos quoque Portus adeunt, et naves ascendunt. Comes quoque Domini Martini una cum Archiepiscopo Remensi patruo suo ad Regni custodiam, mandante Rege, remansit in Francia. Causa autem morae Regum amborum fuit propter discordiam, quam simul habuerant idem Philippus, et Henricus pater Regis Ricardi, cujus tempore Thomas Cantuariensis Archiepiscopus martyr occubuit. Qua pace sublata, Rege Henrico defuncto, promisit Rex Ricardus post reditum ultramarinum sororem Regis Philippi accipere in uxorem. In ipso autem itinere ambo Reges Francorum, et Anglorum comitate magna recepti a Tancredo Siculorum Rege successore Willelmi, apud Messanam hybernarunt. A qua prius discedens Rex Francorum in Vigilia Paschae ad obsidionem Aconitatanm pervenit, ubi cum multis lacrymis et gaudio quasi Angelus Domini receptus est ab his, qui scilicet longo tempore in ejusdem Urbis obsidione consederant. Fixisque tentoriis et fabricata domo adeo prope Urbis muros, ut usque ad eam et ultra frequenter hostes quadrellos et sagittas emitterent. Absente autem Rege Angliae Rex Francorum Civitatem assilire nequaquam voluit (sic enim pariter condixerant) sed erectis petrariis suis, et manganellis, et aliis ingeniis, ante adventum ejus tantum de muro civitatis fregerat, quod ad eam capiendam nonnisi assaltus deesset.
CAP. CLXXIV. De his quae Regi Angliae in ipso itinere contigerunt. Rex Angliae Ricardus quum post Regem Francorum maritimo proficisceretur itinere, contigit eum ex insperato in ipso itinere immorari. Nam mater ejus sciens, quod sororem Regis Franciae promiserat ducere in uxorem, quod contra votum matris erat, procuravit cum Rege Navarrae, ut ipse filio suo col. 809 Angliae Regi sororem suam daret uxorem, quam cum terrestri itinere ad ipsum Regem apud Messanam conduceret, quumque eum jam inde discessisse comperisset, sorori ejusdem Regis Johannae filiae suae, quae adhuc in ea urbe remanserat transfretatura post fratrem, commendavit puellam, ut secum assumtam ad Regem Ricardum duceret in conjugem assumendam. Quum autem navigantes Cypri insulam advenissent, et jactatis anchoris apud urbem, quae Limecon dicitur, Kirsachus pseudo-Imperator, de prosapia Emmanuelis Constantinopolitani, qui ibi castrametatus erat pro tutela Insulae contra itinerantium incursiones, quum nacem vidisset, et per nuntios suos agnovisset, qui essent navigantes, ac invitari eos fecisset, ut ad litus descenderent, honoraturus eos, illique renuerent, galeas fecit armari, ut Reginas comprehenderet. Sed dum alto se pelago committentes fugerent, contigit Ricardum Regem Angliae illis occurrere, qui dum a sorore Johanna cuncta didicisset tam de causa sororis Regis Navarrae, quam secum ducebat, quam de fuga, Rex statim animo commotus cum omni classe sua ad urbem, ubi castrametatus erat, divertit. Quo cognito Kirsachus ejus exhorrens potentiam se solus fugae commisit, quem etiam caeteri, qui cum eo erant, relictis omnibus, prosequuti sunt. Rex autem civitatem invasit, et cuncta praedatus, incolas captivavit. Ibi etiam apud Monasterium, quod extra civitatem erat, sororem Regis Navarrae juxta condictum matris desponsavit uxorem. Et dum ibi moram aliquot diebus fecisset, Guido Hierusalem Rex, qui in obsidione Acon erat, audito ejusdem Angliae Regis adventu, in eadem civitate Cypri Insulae applicuit, qui ingenti gaudio mutuo se viderunt. Post haec Rex Angliae insequutus Kirsachum fugientem, in quodam castro eum obsedit, et tamdem cum uxore, et filia, et multis Proceribus capto oppido, magnaque praeda consequuta, ex congestis ibi a diversis partibus Insulae, secum duxit captivum, qui et in vinculis defunctus est. Insulam autem Cypri recommendavit Templariis, quam postmodum pro vigintiquinque millibus Marcharum argenti eis tradidit possidendam. Postea vero de manibus eorum ereptam vendidit Guidoni Hierosolymitano. Quumque Angliae Rex iter transfretationis assumtum prosequeretur, occurrit ei navis una Saladini, quae properabat ad subsidium Acon, in qua erant phialae igne Graeco refertae, et balistae CCL. et arcuum et armorum copia ingens; bellatores quoque strenui. Facto itaque adversus navim a Rege congressu, bellatores interfecti sunt, et navis submersa. Rex vero ad obsidionem processit.
CAP. CLXXV. De aemulatione eorumdem Regum in obsidione Acon, et captione ejusdem urbis. Igitur quum ambo Reges, Francorum scilicet, et Anglorum, ad obsidionem urbis Acon essent, fuit cum eisdem omnium incentiva malorum filia diaboli potentissima Regina, Discordia inferorum, et sedit in eorum medio cum sorore sua macilenta et livida, scilicet col. 810 Invidia, et tam ipsos Reges, quam totum Christianorum exercitum in diversas voluntates distraxit. Quum enim Francorum Regi pugna contra Acon placebat, Regi Anglico displicebat; et quod placebat Anglico, erat Franco molestum; et in tantum hujusmodi aucta est discordia, quod fere inter se intestinum bellum moverent. Et inter caeteros Principes effusa est duorum Regum discordia. Regi Franciae favebant Dux Burgundiae, Comes Clarimontis, et Conradus Marchio Montisferrati, cujus potentia in exercitu magna erat. Templarii quoque, Januenses, et quidam Episcopi, aliique Proceres multi. In parte Regis Angliae erant Comes Flandriae, Comes Campaniae, Rex Guido Hospitalarii, et alii plures. Erectis autem machinis et castellis contra moenia urbis Acon, eam fortiter expugnare coeperunt, et Saraceni non minus fortiter resistere, comburentes aedificia, quae Christiani erexerant. Porro Rex Angliae in assultibus operabatur remissius. Rex autem Franciae ad destructionem murorum efficaciter laborabat, urbemque in tantum expugnavit, quod volente Domino muri frangi coepere propter utriusque Regis aedificia, et Turris Maledicta lapidibus conquassari. Unde Christianorum animis arrectis, Saracenorum corda deprimebantur. Jam enim poterant Christiani muris fractis ingredi civitatem. Quum custodes Saladini, qui erant ibi, Symachosium, et Cathacosium, Satrapas ejus cum ingenti armorum copia sub certa pactione (de conscientia tamen Saladini) ad civitatis deditionem coëgit. Promiserunt enim juramento suae legis adstricti, tantum corporibus salvis dimissis, quod veram Domini Crucem, quam Saladinus habebat, et omnes captivos Christianos, quos in tota terra sua invenire possent, Regibus antedictis in certum tempus restituerent; et quod pro Admiratis et magnis viris, qui in ipsa Urbe erant, certam redemtionem persolverunt. Placuerunt pacta, et per manus Marchionis Conradi Saraceni traditi sunt in potestate Regum, intraveruntque Christiani Acon cum Dei laudibus. Rex Franciae municipium Urbis cepit, et in eo hospitatus est. Recepta est igitur Acon a Christianis III. Idus Julii post decursum fere biennium, ex quo coeperat obsideri, communique assensu Regum et Procerum decretum, ut qui Urbem incolebant, bona propria possiderent.
CAP. CLXXVI. De quibusdam Principibus Christianorum, qui in obsidione Acon occubuerunt, et discessu Regis Francorum. In ea quoque obsidione Comites Stephanus, et Theobaldus Fratres Milites strenui et sapientes, Campaniae Comites, et Lantgravius Thuringiae vir strenuissimus, et per omnia celebri fama perpetuo nominandus, Comes quoque Theobaldus Blesensis, Comes Clarimontis, et Comes Perticensis, Philippus etiam Comes Flandriae diem ultimum reliquerunt. Et quia Comes Flandriae alium non habebat haeredem, terra ejus ad Balduinum nepotem suum filium Comitis Haënensis devoluta est, qui postmodum Imperium Constantinopolitanum obtinuit. Elapso vero termino, quo juxta conventiones Saladinus Crucis Lignum restituere col. 811 tenebatur, quum Rex Philippus sibi illudi adverteret, duobus etiam additis terminis, Admiratos ipsius, quos vinctos ob hoc reservabat, decapitari mandavit; reliquos vero servari mandavit pro liberatione Christianorum, si quos capit contingeret, qui et sorte inter Reges ipsos divisi fuerunt. Non multo post capta, ut dictum est Acon, contigit Francorum Regem gravissimo morbo vexari; Regem Angliae valde suspectum habere, tamquam ejus gloriae invidentem, et ab omni se opportuno auxilio subtrahentem, et qui, ut ferebatur, clam ad Saladinum nuntios dirigebat, et dona sibi invicem offerebant. Timens itaque Philippus dolum Regis Anglorum, sed magis, ut ajunt quidam, Terrae Flandriarum cupiditate ductus, contra voluntatem omnium fere Procerum Francorum, relicto suae gentis exercitu Duci Burgundiae, magnaque copia thesauri et victualium, ac captivis, qui in sortem ejus obvenerant, in Franciam rediit, juramento praestito Regi Anglico, quod in nullo terram offenderet. Saladinus interea timens, ne Christiani Ascalonam obsidione invaderent, jussit eam solo everti. Alibi legitur, quod Rex Angliae Paganis petentibus multo auri pretio, funditus eam diruit. Qui etiam quinque millia captivorum, quos in Acon sortitus erat, quia Crucis Dominicae Lignum juxta pactiones initas restitutum non fuerat, iratus decollari mandavit. Reliquos grandi persoluta redemtione liberos abire permisit.
CAP. CLXXII. De aemulatione Ducis Burgundiae erga Regem Angliae, et qualiter ipse Rex defendit Japhet. Quum autem eidem Regi Anglorum nuntiatum esset, Hierusalem bellatoribus vacuam sine arcu et gladio posse capi, de consensu Ducis Burgundiae et aliorum Procerum collecto exercitu, singuli apud Bethleem distantem a Hierusalem quinque leucis castrametati sunt, praemissis per mare navibus, quae victualibus erant onustae. Quumque suas acies disposuissent Hierusalem profecturi, malorum omnium radix Invidia Burgundiae Ducem invasit. Pium siquidem votum suum dispendiosa sorte mutavit, nec ultra progredi voluit, dicens suis, quod si contingeret Hierusalem urbem capi, nequaquam Francigenis adscriberetur victoria, qui longe plures erant in ipso exercitu, sed potius Regi Anglorum; quodque etiam contra Regem Francorum proinde infamia laboraret, qui sola pusillanimitate victus sit reversus in Regnum; sicque Dux ipse cum suis retrocessit, et paulo post apud Acon naturae jura persolvit. Rex Anglorum Ricardus Japhet urbem divertit, et quum eam opportune munisset, venit Acon. Porro Saladinus ad urbis Japhet obsidionem duxit exercitum. Rex vero Anglorum, relicta in Acon munitione, cum omnibus copiis suis perrexit in subsidium ipsius urbis Japhet, maritimo itinere, sed Proceres terrestri. Sed quum Rex appropinquaret Japhet, comperit Saracenos urbem cepisse, qui et incolas Christianos vinctos ad castra Saladini ducebant. Quo viso statim Rex navem egressus ad terram prosiliit, et clypeo protectus, manuque gladium deferens, quem la ache Dannoise vulgo nominant, col. 812 in civitatem pedes irrupit, impigre sequutus a suis, et facto in Saracenos, qui urbem intraverant, virili aggressu, eos in fugam coëgit, trucidatis et captivatis quamplurimis. Deinde extra urbem egressus dum se pedes cum suis supra collem ante Saracenorum castra locasset, idque Saladinus advertisset, jussit statim sibi generosum destrarium praesentari, dicens non decere tantum virum dignitate Regia insignem inter suos armatos pedes consistere. Et quum gratias agens Rex mandasset armigero, ut equum ascendens calcaribus stimularet ad cursum, equus spreto fraeno concito ad castra Saladini remeavit. Saladinus vero turbatus inde, ne Rex dolum suspicaretur, alium statim magis habilem ei misit. Tamdem Rex ipse reversus est in civitatem Japhet; deinde procedens Lidaron oppidum cepit, tantaeque formidini cunctis habitus est Saracenis propter varia ipsius fortia facta, ut etiam flentibus infantibus in ipsis cunabulis matres sive nutrices eorum per Ricardum Anglorum Regem silentium imperarent. Erat quoque velut in commune ductum proverbium, ut quoties inequitans quis adverteret equum umbram, vel aliquid aliud abhorrere, seu ex hoc pavidum fieri, calcaribus urgendo inveheret, contra eum dicens: Putasne Regem Anglicum in hoc cespite evasisse? Ipse etiam Rex Ascalonam raedificavit, quam everterat Saladinus.
CAP. CLXXVIII. Qualiter Rex Angliae Regi Guidoni Cypri Insulam alienavit, et de liberalitate ipsius Guidonis. Post haec quum Latini, qui Cypri Insulam habitabant, Grifones sive Graecos inibi etiam commorantes qui ad ipsorum Latinorum necem conspiraverant, trucidassent, et Templarii Insulam ipsam eidem Regi Angliae restituissent, quibus custodiendam commendaverat, recepta inde pecunia, ut dictum est, Guido Hierosolymorum Rex, sub cujus dominio Sacrum Regnum desiit, hortantibus eisdem Templariis, eamdem Insulam ab ipso Rege Angliae acquisivit, et factus est in ea Rex ab ipso Rege Anglorum Ricardo, fecitque eam novam Coloniam, advenientibus ibi multis de Armenia, Acon, et Antiochia Christianis, quibus possessiones amplas donavit, viduasque et puellas nubiles de proprio fisco dotavit. Multos etiam cingulo decoravit militiae. Tamdem liberalitatem in largiendo convertens in prodigalitatem, sic se propriis exinanivit, ut fere XX. Collateralibus militibus in necessariis provideret. Referta igitur Cypri Insula hoc modo colonis, brevi post Rex Guido non magno fastu contentus, naturae concessit. Cui Aymericus frater ejus in eodem Cypri Regno successit. Qui considerata prodigalitate fratris sui Regis erga colonos, et in hoc Regio Fisco accessisse inaestimabile detrimentum, quodque subditi divitiis et opibus eo potentiores in Regno essent, sua sic industria reditus Fisci Regii ad summam triginta millium Bysantiorum adduxit. Quum autem coronari differret, ut ab illustri Principe assumeret diadema, transeunt Imperatoris Henrici, qui filius fuit Frederici I. Cancellario, qui cum magno exercitu transfretabat, col. 813 idem Aymericus suscepto eodem Cancellario honore sublimi apud Nicosiam ab ipso Cancellario coronatur in Regem, juravitque se Imperatori Romano fidelitatem servare. Postmodum idem Aymericus Comitissam Campaniae Helisabeth filiam quondam Amalrici Regis Hierusalem, et relictam Comitis Henrici Campaniae, qui ab ipso Angliae Rege institutus fuerat terrae ultramarinae Dominus, accepit in conjugem, quam et in Reginam Insulae coronavit. Hanc etiam Helisabeth Conradus Marchio habuerat in uxorem, quam judicio Ecclesiae ab Honifredo viro suo, ut dictum est, qui fuerat agnatus supra dicti Regis Guidonis, fecerat separari. Aymericus iste Cypri Rex, dum quadam die cum militibus equitaret, duo in equis volentes eum occidere, graviter ipsum vulneraverunt, sed tamen evasit; capti autem fuerunt, et exiliati, sed nullo modo cogi potuerunt manifestare, quorum instinctu hoc fecerant. Hugo tamen Tabariae potens, et frater ejus Raous suspecti ex hoc scelere habiti sunt, quia indignati contra Regem credebantur, eo quod idem Raous praefatam Helisabeth in conjugem non habuerat. Noluit tamen Rex probationibus laborare; eos tamen perpetuo banno supposuit.
CAP. CLXXIX. De morte Conradi Marchionis Montisferrati, et ejus moribus. Conradus interea Marchio Montisferrati, qui Dominus erat Tyri, Anno, quo Virtus Altissimi Virgini obumbravit. MCXCII. gladiis Arsacidarum, scilicet assassinorum occisus est apud Tyrum, unica filia superstite haerede relicta. Quae autem fuerit causa interfectionis, plus in opinione, quam in veritate constat. Quidam enim dicunt, quod Rex Angliae Ricardus mortem ipsam procuravit, eo quod sororem suam accipere noluerat in uxorem. Alii referunt, quod Honifredus Dominus de Monrial, qui fuit quondam Regis Guidonis cognatus, quia uxorem suam Helisabeth, ut praedictum est, sibi abstulerat. Alii autumant, quod propria voluntate motus fuerit Arsacidarum Dominus ad ipsum occidendum, pro eo quod mercatores terrae suae apud Tyrum clam fecit interfici, ut, quia ditissimi erant, eorum haberet pecunias; vel ut alii dicunt, quia mercatores terrae ipsius Arsacidarum Domini magno spoliavit thesauro, quem quum ad preces ipsius Domini restituere noluisset, duos ex satellitibus suis Tyrum misit, qui facti Christiani, et per eorum industriam in famulitio Marchionis assumti, dum quadam die Helisabeth ipsius Marchionis conjux, quae fuerat ab Honifredo separata, prodisset ad balnea, nec vellet Marchio absente ea discumbere, et exspectatione toediatus ad hospitium Belluacensis Episcopi, ut comederet, perrexisset cum paucis, et eum a mensa surrexisse comperisset, et sic domum reverteretur, satellites nacto sibi tempore observavere reditum Marchionis; qui dum per flexuosam et angustam viam transiret, unus eorum literas ei praesentavit, et dum dexteram elevasset, ut eas acciperet, ipse qui porrexerat, exemto gladio Marchionem vulneravit. Alium quoque ictum, secundante col. 814 altero gladio, Marchio exanimis corruit. Fuit autem idem Marchio Conradus armis strenuus, ingenio et scientia sagacissimus, animo et facto amabilis, cunctis mundanis virtutibus praeditus, in omni consilio supremus, spes blanda suorum, hostium fulmen ignitum, simulator et dissimulator in omni re; omnibus linguis instructus, respectu cujus, facundissimi reputabantur elingues. Quem in hoc solo culpabilem dicunt fuisse, quod alterius uxorem a marito vivente, scilicet Helisabet ab Honifredo, ut jam dictum est, seduxit, et fecit a viro legitime separari, ipsamque uxorem accepit. Sed invidiae spiritus contra eum plurima confinxit. Hanc postea Helisabeth Henricus Campaniae Comes, qui fuit Terrae Hierosolymitanae Dominus sibi in matrimonium copulavit. Ricardus enim Angliae Rex statim Marchionis ejusdem morte agnita, dum esset Acon, ipso Henrico Campaniae Comite nepote suo secum accito, Tyrum perrexit, et fecit ut ipse Comes praefatam Helisabeth acciperet in uxorem, tertia die post necem Marchionis, in quo de ipsa nece idem Rex habitus est suspectus. Quo facto idem Rex advertens, quod pauci Peregrini in partibus ipsis remanserant, treugas quinquennales cum Saladino composuit, concessitque ipsi Saladino, quod posset diruere Ascalonam, quam Rex ipse raedificaverat: aliter ei Saladinus treugis assentire nolebat. Post haec eidem Comiti exercitu suo relicto, et totius terrae, quam Christiani tenebant, sibi collato dominio, repatriandi iter arripuit. Qualiter autem in ipso itinere manus inciderit Austriae Ducis, et in vinculis diu conjectus tamdem per redemtionem evaserit, et cum Rege Franciae Philippo guerram habuerit, habetur sub temporibus Friderici I. ubi scribitur de gestis ejusdem.
CAP. CLXXX. De munificentia Saladini et ejus morte. Saladinus vero, ut natura clementissimus, visa Regni Hierosolymitani strage, et Urbium ruina, super ejusdem Regni viros generosos compassione motus, munificentiam suam illis ostendit. Donavit siquidem Domino olim urbis Sagittae, quae dicta fuit Sidon, Civitatem fertilem, quae Sarfent dicta est, et insuper universos reditus, quos in ea urbe Sagittae possidere consueverat, pro dimidia illi percipere posse concessit. Baliano de Belino dedit oppidum Chaymon, ab Acon leucis quinque distans. Oppidum Caiphas Domino ipsius restituit. Civitatem Caesaream similiter et Domino ejusdem: Urbem quoque Assur ipsius Domini dedit. Henrico Comiti Campaniae Japhet Civitatem donavit, quam idem Comes in dotem filiae dedit, quam Regis Cypri Aymerici filius habuit in uxorem. Non post multum autem temporis idem Saladinus, vir multis clarus victoriis aegrotavit ad mortem, et in ipsa aegritudine omnem terram a se acquisitam in hunc modum distribuit. Filio quidem suo primogenito Saphadino Damasci et Hierusalem Regnum dedit. Secundo genito Meralucio Regnum Alapae. Sic et singulis aliis singula distribuit. Erant enim decemocto. In uno tamen multum inhumane egit et suarum virtutum titulis derogavit. Nihil namque col. 815 fratri suo reliquit Saphadino, quem in omnibus bellis habuerat comitem. Defunctus est itaque Saladinus Anno, quo Sermo divinus de regalibus sedibus venit, MCXCIII. Qui dum moreretur, Signiferum suum vocavit, dicens: Tu, qui soles ferre vexilla mea per bella, fer vexillum mortis meae, scilicet panniculum vilem per totam Damascum super lanceam, clamitando: Ecce Rex Orientis moriens non fert secum nisi hoc pallium vile. Et sic mortuus est. De cujus Regno inter fratrem ejus Saphadinum, cui nihil reliquit, et filios diutius concertatum est, ut infra dicetur. Nam Meralucius ejusdem Saladini filius, qui Soldanus erat Aegypti, quum equo lapsus exspirasset, patruus ejus Saphadinus cognita ejus morte, Aegypti terras invasit, et tamdem conductis multis militibus mercenariis factus est Aegypti Soldanus, qui et multa gessit magnifica.
CAP. CLXXXI. Qualiter Henricus Campaniae Comes factus est Hierosolymorum Rex, et de morte ejus. Henricus interea Campaniae Comes, cui Rex Angliae Ricardus terrae transmarinae dominium, quam Christiani possidebant, ut dictum est, reliquerat, quum reverteretur in Regnum, videns Terram Sanctam desolatam, pietate motus est, maluit ibi cum suis in labore remanere; et si locus se offerret, animam suam pro Christo ponere, quam ad terram suam cum rubore redire. Quod videntes milites Templi et Hospitalis, et Peregrini, qui ibi erant, ejus scilicet in Domino constantiam, ipsum in Regem Urbis Sanctae, licet eam tunc non tenerent, unanimiter elegerunt, et filiam Hierosolymitani Regis ei dederunt uxorem. Habuerat autem et aliam uxorem, quam quum suspectam haberet, matri suae Mariae, quae soror erat Philippi Regis Francorum ex patre patris, et Ricardi Regis, Angliae ex parte matris, antequam transfretaret ad Terram Sanctam, reliquit custodiam Comitatus. Ipse vero Comitatum provide gubernans, quoad vixit, singulis annis reditus ei mittebat Comitatus ejusdem. Remanserunt etiam cum eadem Comitissa duo filii, puer scilicet, et puella una, quae nupta fuit Balduino Comiti Flandriae, qui fuit postea Imperator Constantinopolis. Puer vero nomine Theobaldus in Comitatu patri Henrico successit, qui a Rege Francorum Philippi accinctus militia, sororem Regum Angliae, et Navarrae accepit in conjugem. Contigit interea durantibus adhuc treugis quinquennalibus, quas cum Saladino Rex Ricardus firmaverat, quod ad procurationem Henrici Imperatoris, qui fuit filius Friderici I. subacto ab eo Siculorum Regno, multitudo maxima Alamannorum voto proficiscendi in Terram promissionis, Crucem accepit. Horum exercitui, qui quatuor millia computati sunt, praefuit Conradus ejusdem Imperatori Cancellarius, qui Aymericum fratrem Regis Guidonis de Regno Cypri in ipso transitu coronavit. Eminebant autem in ipso Alamannorum exercitu Conradus Maguntinus Archiepiscopus, Henricus Saxoniae Dux, Leopoldus Dux Austriae, Dux quoque Brabantiae, Hermannus Lantgravius Thauringiae, Henricus de Kalindin Marescallus, col. 816 et plures alii, quos enumerare modici pensi est, quum nulla sit memorandi ambitio, quos fuisse plurimos constat, et nullos. Hi quum venissent in Terram promissionis apud Acon, treugas ipsas fregerunt, urbem Berythi recuperaverunt, Joppen perdiderunt. Homines quidem bellicosi, ingenio crudi, expensarum prodigi, rationis expertes, voluntatem pro jure habentes; ensibus invicti, in nullis nisi in gentibus suis confidentes ducibus suis fidissimi, et quibus potius vitam posses auferre, quam fidem. Saphadinus autem, qui patri suo Saladino super Regnis Syriae et Damasci successerat, cognito quod Christiani treugas violaverant, collecto exercitu, ad obsidionem Japhet profectus est. Henricus vero Campaniae Comes, cui Regnum Hierosolymitanum transitum erat, requisitus a Japhet civibus obsessis, ut eis succurreret, suum apud Acon exercitum congregans, Alemannos praemisit, qui apud Caiphas castrametati sunt, quod oppidum ab Acon leucis quatuor distabat, Regis Henrici adventum cum r eliquo exercitu inibi exspectantes. Sed dum ipse in superiori coenaculo palatii sui fenestrae cuidam innitendo, se applicaret, miserabili praecipitio collisus exspirat Anno Christini MCXCVII. Alibi legitur, quod ideo se fenestrae immiserat, ut manus lavaret: volebat enim ad coenam noctis hora discumbere, et quia puer aquam ministrans, ne de morte haberetur suspectus, post eum se dedit praecipitem, sed mortuus non est, femur tamen confregit, dixerunt aliqui, quod ex praecipitio pueri statim exanimatus sit Rex. Clamor autem, nescitur quo auctore, statim per terram insonuit. Cives per Urbem discurrunt attoniti, haesitantes ne hostes urbem intrassent. Tamdem puer quo potuit nisi repens, pervenit ad viam, et transeuntes vociferando ad se vocat, et Regem Henricum ibi nuntiat corruisse. Accurrentes igitur milites cum multis lacrymis et cordium angustiis, corpus ejus apud Monasterium Sanctae Crucis detulerunt, ubi et debitis exsequiis est humatum. Exercitus vero divertit ad propria. Saphadinus autem Japhet obtinuit, et ea eversa Christianos singulos captivavit. Fertur autem, quod mentem Comitis Henrici saepius hujusmodi praecipitii titillabat meditatio quaedam, et ne illud minus provide sortiretur, mandaverat, ut fenestra virgis ferreis muniretur; sed tristi fato trahente, familiaris negligentiae poenam sortitus est, non sine magno Christianorum incommodo. Hic etiam Henricus Dominum Armeniae, qui ligius homo erat Principis Antiocheni, pace inter eos composita, coronavit in Regem Armeniae, qui et primus fuit Rex in ipsa Provincia. Divertens quoque per terram Vetuli de Montana, magno ab eo honore receptus est.
CAP. CLXXXII. Qualiter Aymericus Rex Cypri factus est Hierosolymitanae Terrae Dominus, et Berythus Civitas a Christianis capta. Defuncto itaque Campaniae Comite Henrico Hierosolymorum Rege, Aymericus Cypri Rex, frater quondam Guidonis Regis, assensu Principum Regni, Terrae Hierosolymitanae factus est Rex, qui et Reginam col. 817 Helisabeth Henrici praedicti relictam accepit in conjugem, eamque coronavit Reginam, reluctante tamen Hugone Tabariae viro potente, qui eam volebat fratri suo Raous dare uxorem. Habebat enim Hugo ipse sororem ejusdem Helisabeth in conjugem. Post haec consilio Procerum Regni, et maxime Templariorum, Hospitalariorum, et Conradi Imperatoris Cancellarii, decrevit obsidere Berythum. Est enim Berythus illa nobilis et antiqua Civitas, in qua Dominus dicitur praedicasse, et in qua Judaei facta imagine de pasta illusiones et alia opprobria innovarunt, ex qua etiam sanguis in magna quantitate exivit, qui usque hodie in magna reverentia est, cujus civitatis Episcopus suffraganeus est Tyrensis Metropolis. Quum autem Saraceni, qui apud Berythum erant, agnovissent Regem Aymericum terrestri et maritimo itinere contra eos cum omnibus suis copiis advenire, imbelles et sclavos omnes utriusque sexus ejecerunt ab urbe, tribus servis solum exceptis, quorum unus Christianus erat arte fabrili lignarius, cujus tamen uxorem et liberos obsides in exilium miserant, ne prodere urbem praesumeret. Quumque Berythum egressi adversus Christianorum exercitum progrederentur, congressuri cum eis, qui non longe a Civitate ipsa distabant, faber lignarius Christianae fidei zelo succensus, nacto sibi tempore, sclavos illos ù duos, qui cum eo in urbe remanserant, adiit, erant enim similiter Christiani, et ait: Agite precor, mecum o socii, et macte virtutis estote. Si enim viri eritis, et mihi adstiteritis in his, quae Deo volente concepi, Civitas haec jam in manu nostra est. Illis autem ex animo respondentibus, se futuros viros, et quaecumque disposuerit, se strenue effecturos, mandavit eis, ut portas clauderent. Quo facto Turres singulas eorum singuli ascenderunt. Praemonuit autem eos, ut si Saraceni reverterentur, lapides contra eos intrepidi jacerent, et si is, qui supra turrim ascendebat, quae mare respicit, videret Christianorum naves litori appropinquare, statim magnis clamaret vocibus atque sonoris: Adjuva nos Sancte Sepulcre; et descendens de Turri, posticum Civitatis Christianis aperiret. Contigit autem, ut Saraceni, qui Civitatem exiverant, quum vidissent Christianos terra marique in manu potenti advenire, statim terga dantes reverterentur ad urbem; et quum portas obseratas invenissent, audirentque clamorem illius, qui ex condicto supra Turrim clamabat, invocans Sanctum Sepulcrum, singuli convertuntur in fugam. Cognoverunt siquidem se per dolum Civitatem amisisse. Christiani vero clamorem ejus, qui supra Turrim erat, similiter audientes, haesitare coeperunt, et proditionem suspicati sunt. Porro quum descendissent, et posticum aperiens clamaret, ut qui in classe erant, intrarent securi, decem ex eis naves egressi, cum timore tamen, Civitatem intraverunt, et quum neminem reperissent, reliqui cohortati ab eis intrare, reseratis Portis Civitatem obtinuerunt, statimque nuntios festinantes Regi Aymerico direxerunt, quatenus cum reliquis copiis, quae terrestri incedebant itinere, properaret, quoniam Civitas capta erat. Interim qui jam intraverant, sclavos subdiderunt (proh nefas!) quaestionibus et tormentis, ut thesauros Civitatis eis manifestarent, quos occultasse illos asserebant. Et quum se id fecisse negarent, col. 818 tamdium flagellis eos ceciderunt, quousque animas exhalarunt. Deinde ad municipium Civitatis concurrentes, cujus turrim Faber lignarius ascenderat, et ostia vellent confringere, comminareturque Faber lignarius lapides supra eos jacere, nisi desisterent, ecce, Rex Aymericus cum reliquo exercitu advenit. Et cognitis, quae agebantur, rogavit Fabrum lignarium, ut Turrim sibi concedat, quod sine mora complevit. Cui in recompensationem beneficii, magnanimitatem ejus contemplatus, ac laudans ejus constantiam, magnos in ipsa Civitate reditus assignavit, et libertatem conjugis et filiorum, qui apud Paganos obsides erant, etiam procuravit. Victualia in ea Civitate reperit, quae incolis potuissent usque ad septennium abundare, vino excepto. Comperit etiam, quod in ea plusquam trecenta millia Christianorum capta fuerant a piratis, postquam Marchio Conradus Tyrum obtinuerat, exceptis occisis. Protendebatur enim a Civitate in mari montis angulus, in quo morabantur piratae, transeuntibus ad Armenia, Antiochia, vel Tripoli versus Tyrum seu Acon, ponentes insidias. Munita itaque suis urbe Berythi, processit Rex Aymericus cum copiis apud Castrum Thoron, a Tyro leucis quinque distans, quod erat munitissimum valde. Sed quum gravi obsidione illud arctassent, et qui in eo erant deditionem optarent, eamque recusarent Christiani, contigit nuntios advenire dicentes, Henricum imperatorem, qui fuit Friderici I. filius, esse defunctum. Quo cognito Alamanni, tanquam in fugam positi, ab obsidione discedentes, Tyrum venerunt, et parata ibi classe ad propria remearunt. Rex vero treugas cum Saphadino fratre Saladini Soldano Aegypti composuit.
CAP. CLXXXIII. De transfretatione quorumdam Baronum, et ad quae loca diverterint. Anno post haec gratiae Christi MCXCVIII. imperante Ottone IV. quum ad torneamenta quamplures insignes viri, qui Regi Angliae Ricardo adversus Franciae Regem Philippum convenissent, et in partes divisi essent, ut torneamenta inchoarent, statim exuti galeas, cucurrerunt ad Cruces, et omnes ad transfretandum Crucis se charactere consignarunt. Quod ideo ab aliquibus fecisse dictum est, quod Regem Franciae offensum timebant, maxime quum Rex Angliae Ricardus jam esset defunctus. Fuerunt autem hi Barones Cruce signati, Balduini Comes Flandriae, Henricus Andegavensis frater ejus, Theobaldus Comes Campaniae, qui fuit filius Henrici Hierosolymitanae Terrae Domini, Ludovicus Comes Blesensis, Stephanus Comes Perticensis, Comes Sancti Pauli, Simon Comes Montisfortis, Johannes Comes de Nigella, Reginaldus Comes de Domno Petro, Marchio Montisferrati, et alii plures strenui bellatores. Hi communi assensu Campaniae Comitem Theobaldum Dominum totius exercitus constituerent, qui quum non multo post ab hac luce migrasset, aetatis suae Anno XXV. gratiae vero Christi MCCI. Marchionem de Monteferrato sibi Dominum praefecerunt. Erant enim ex omnibus terris trecenti Milites electi; popularium vero maxima multitudo. Arrepto tamdem transfretationis col. 819 itinere non omnes in Terram promissionis manserunt, nec etiam advenerunt; nam Comes Reginaldus de Domno Petro, tractatu habito cum quibusdam Militibus apud Acon, dum contra voluntatem Regis Aymerici vellet treugas cum Saracenis initas violare, divertens versus Antiochiam, applicuit Gibel, quod est inter Margas et Laodiciam. Erant autem, qui eum sequebantur circa milites CCCC. ex partibus multis collecti, et pedites multi; quumque Dominus Civitatis Mergad ei obviam occurrisset in necessariis provisurus, et agnovisset, quod volebant Antiochiam proficisci, suasit eis, ut pro conductu eorum nuntios praemitterent ad Principem Antiochenum. Quod si secus agerent, innotuit, quod insidias incurrerent hostium. Ipsi vero fato trahente consultationibus spretis, dum ultra procederent, appropinquantibus eis Laodiciam, hostes, qui in abditis erant, prosilientes in eos levi marte omnes ceperunt, et captivatos in Armeniam duxerunt. Armeni siquidem cum Antiochenis tunc bella gerebant. Balduinus vero Come Flandrensis, et alii Proceres multi de Francia, aliisque partibus quum venissent apud Venetias, ut ibi classem, quam cum Venetis diu ante pacti fuerant, ad transfretandum haberent, retenti sunt a Venetis contra voluntatem eorum, coactique sunt ad expugnandum Jadram Ducem Venetorum sequi. Quumque in obsidione Jadrae hybernarent, factis cum puero Imperatoris Constantinopolitani filio, debita Imperii successione privato, conventionibus, Constantinopolim in ejus subsidium perrexerunt. Qualiter vero Urbem ipsam ceperint, et puerum ad Imperium restituerint, et demum qualiter ipse Balduinus factus sit Constantinopolis Imperator, et frater ejus Henricus Comes Pictaviensis eidem successerit, et de caeteris ibidem a Latinis gestis, quum non sint de praesenti materia, hoc omittuntur loco. Habentur tamen supra, ubi agitur de Constantinopolitanis Imperatoribus sub temporibus Friderici I. Romanorum Imperatoris. Johannes vero Comes de Nigella, qui ultimus ex Baronibus mare intraverat cum magna parte Flandrensium, transivit per districtum Maroch, et quamdam Civitatem Saracenorum cepit. Assequuta quoque ex ea praeda opima, dedit Civitatem Fratribus de Spatis. Deinde Massiliam veniens, ibi duxit hyberna. Transacta hyeme in Terram promissionis duxit exercitum, qui postmodum treugarum tempore perrexit in Armeniam, ibique fuit cum multis aliis non sine infamiae nota.
CAP. CLXXXIV. Qualiter Soldanus apus Aegyptum Praelatorum reditus confiscavit, et a Damasco obsidionem amovit. Soldanus interea Babyloniae Saphadius, qui fuit frater Saladini, qui et mortuo Meralucio nepote Aegyptum occupaverat, aliumque nepotem sibi aequivocum Regno Damasci et Hierusalem exspoliaverat, audito quod Christiani classem parabant, ut Aegypti Terram invaderent, relictis in Damasco opportunis munitionibus (timebat enim nepotis a se offensi insidias) in Aegyptum perrexit; quumque Praelatos Legis suae ad se convocatos col. 820 rogaret, ut se ad defensionem contra Christianos accingerent, et de reditibus illorum mercenarios conducerent milites, eo quod propter guerram, quam habebat cum Soldano Alap, et cum nepote, cui Damasci et Hierusalem Regna abstulerat, oportebat copias suas in partibus illis habere, responderunt, quod arma non ferrent, neque bella gererent adversus Dominum suum Regem, sed potius se ad Mahomerias suas se conferentes, Deum pro salute Regis sui orarent. Saphadino vero interrogante, quid facturi essent, si Christiani Aegyptum invaderent: quod Deo placuerit, responderunt. Tunc Soldanus ait: Si pugnare non vultis, quaeram, qui vice vestra pugnabit. Et vocato ad se Scriba, adjuratisque singulis per Legem eorum, ne in caput suum mentirentur, adnotari fecit in scriptis reditus singulorum, qui duplum ascendebant ejus, quod Soldanus petebat. Post haec assignata unicuique portione ex ipsis reditibus quanta ad victum eorum sufficeret, residuum ad stipendia militum deputavit. Quumque se fraudari eleemosynis dicerent, quas eorum praedecessores, ipsique ad pias causas piis votis perceperant, Soldanus respondit, non se eos fraudare eleemosynis velle, sed eas sibi potius conservare, ne hostium manibus diripi possent. Post haec idem Soldanus Legatos solemnes cum multis ac pretiosis muneribus ad Ducem Venetiarum transmisit, ubi adhuc erant Barones, qui disposuerant transfretare, promittens se Duci et Venetis in Portu Alexandriae magnas concessurum libertates, et alias facturum gratias, si transfretaturos Barones distraheret ab incoepto itinere, ne Aegyptum intrarent. Legati itaque quum venissent Venetias, expleverunt sibi commissa. Deinde ad Soldanum reversi. Qualiter autem hujus rei effectus fuerit, in opinione patenti multorum est, si legantur, quae Veneti cum Baronibus ipsis peregerunt, distrahentes eos ad obsidionem Jadrae, et deinde Constantinopolim, ut jam perfunctorie dictum est supra. Idem etiam Soldanus, quum adhuc in Aegypto esset, audito quod Soldanus Alape, et Soldanus Damasci, qui fuerant filii Saladini, ad obsidionem Damasci profecti erant, reversus est in Hierosolymam, gentemque maximam apud Neapolim congregavit, distantem a Damasco leucis quinque, ab Acon una, quo apparatu territi obsessores ab obsidione secesserunt.
CAP. CLXXXV. Qualiter Johannes Comes Briennae factus est Hierosolymitanae Terrae Rex, et de solemni passagio apud Acon. Johannes inter haec Comes de Brienne, assensu Praelatorum et Principum omnium, Terrae Hierosolymitanae Rex efficitur, filiamque Conradi Marchionis de Monteferrato, qui fuit Dominus Tyri ab assassinis occisus, accepit in conjugem. Amboque de Regno coronati sunt apud Acon Anno gratiae Christi MCCIX. Regni namque Terram; quam adhuc Christiani possidebant, post mortem ejusdem Henrici Regis, gubernavit Annis quatuor Johannes de Belino, qui fuit filius Baliani, et tamdem a Primoribus Regni de partibus Franciae vocatus idem Johannes, consilio Philippi Regis Francorum veniens Acon, Regnum accepit, col. 821 vir quidem nobilitate egregius, et militaribus actibus strenuus. Et apud Tyrum accedens, filiam ejusdem quondam Conradi Marchionis desponsavit uxorem, quae in dominio Tyri succedebat, quum Marchio masculum filium non reliquisset, quae non multum post defuncta est, unica relicta filia ex ipso Rege Johanne. Saraceni interea cognito Christianos Regem creasse apud Acon, treugas, quas cum Balivo Terrae Christianorum, Johanne scilicet de Belino, fecerant, violarunt, bellumque cum Christianis durissimum incoeperunt. Quumque eos crebris variisque direptionibus infestarent, idem Rex Johannes nuntios ad Apostolicum misit, ut Terrae Sanctae subsidio provideret. Praesidebat autem in Romana Cathedra Innocentius hujus nominis III. Hic susceptis Regis nuntiis, Apostolica scripta per Orbem direxit, ut Principes et Barones induceret ad peregrinationis ultramarinae iter assumendum. Concilium etiam Romae super ipso passagio celebravit. Cardinales quoque ad varias Mundi partes direxit, ut transmarinam Crucem Principibus et Populis praedicarent. Quam in Franciam tunc Magister Jacobus de Vitry, vir in sacris Literis eruditus praedicavit, quem postmodum Canonici Acon in Episcopum elegerunt. Mandato autem Papae Episcopatu assumto perrexit Acon, et multa ibi operatus est bona. Demum resignata dignitate in Franciam reversus est, qui postea factus est Cardinalis.
CAP. CLXXXVI. De exercitu quorumdam Christianorum. Anno itaque Gratiae MCCXVII. congregatus est exercitus Christianorum Cruce signatorum in Acon copiosus, cum tribus Regis Hierusalem, Ungariae, et Cypri, Sed primus omnium fuit Ungarorum Rex. Hi mystica munera secum non deferentes, parum egerunt memoriae dignum. Adfuit quoque Dux Austriae, Dux Moraviae cum multis Comitibus, et Viris generosis, ac militia magna Regni Theutonici. Aderant Episcopi peregrini, Archiepiscopus Nicosiensis, Joriensis, e t Agrensis Hungariae, Bajocensis, Vavembergensis, Sicensis, Monasteriensis, et Trajectensis. Et cum eis Vir potens et nobilis Galterius de Avenis, qui reversus in passagio vernali quadraginta Milites reliquit in servitio Terrae Sanctae, quibus providit sumtus sufficientes per annum, Bajuarii nimis insolenter, et contra legem Peregrinorum se habuerunt, hortos et pomoeria Christianorum destruentes, ejicientes etiam de hospitiis suis Religiosos; nec his contenti Christianos interfecerunt. Dux Austriae fuit Princeps Catholicus, qui per omnia laudabiliter Christo militavit. Patriarcha vero Hierosolymitanus cum humilitate Cleri et Populi magna, tollens reverenter vivificae Crucis Lignum Feria VI. post Festum Omnium Sanctorum profectus est ab Acon in castra Domini, quae processerant ad Recordanam. Hoc autem dulce Lignum post Terram Sanctam perditam reservatum fuit ad haec tempora. Imminente siquidem conflictu Saracenorum cum Christianis tempore Saladini, sicut a senioribus accepimus, Crux sancta fuit; pars ad proelium delata, et ibidem perdita; pars reservata, quae nunc exhibetur. col. 822 Cum tali vexillo ordinatis aciebus processerunt per planum Fabae usque ad Fontem Tubaniae, multum eo die laborantes; et praemissis exploratoribus, videntes ab adversariis pulverem concitari, incerti fuerunt, an contra eos, an fugiendo properarent. Sequenti die per montes Gelboë, quos ad dexteram habuerunt, et Paludem ad sinistram, profecti sunt ad Betsanam, ubi castra fixerant adversarii. Sed metuentes tam ordinate procedentis, et tam copiosum Dei viventis exercitum, tentoria tollentes, et fugientes, terram vastandam Christi militibus reliquerunt. Unde Jordanem transeuntes in Vigilia Sancti Martini, corpora sua Christiani in eo lavarunt pacifice, et ibidem per biduum quievere, copiam victualium et pabulum reperientes. Deinde super littus maris Galileae tres mansiones fecerunt, peragrantes loca, in quibus mirabilia Salvator noster operari dignatus corporali praesentia cum hominibus conversatus est, aspexerunt Bethsaidam civitatem Andreae et Petri, tunc ad Casale modicum redactam. Demonstrata sunt loca, ubi Christus Discipulos vocavit; supra mare siccis pedibus ambulavit; turbas pavit in deserto; montem ascendit orare; et locum, ubi cum Discipulis post Resurrectionem manducavit; et sic per Capharnaum infirmos portantes, reversi sunt Acon.
CAP. CLXXXVII. De virili aggressu Christianorum ad Montem, et de descensu inglorio. In secundo equitatu adierunt pedem Montis Thabor; primo aquarum inopiam, postmodum per defossionem copiam invenientes. Desperabant Capitanei de montis ascensu, qui leucis octo distat ab Acon; donec puero Saraceno nuntiante, Castrum fore comprehensibile, consilium inierunt. Prima vero Dominica Adventus Domini, quum legeretur Evangelium; ite in Castellum, quod contra vos est, Patriarcha praecessit cum signo Crucis, Episcopis et Clero per clivum montis orantibus, et psallentibus, licet mons praeruptus undique et excelsus, et quasi impossibilis ad ascendendum extra semitam tritam. Milites tamen, et satellites, et pedites viriliter ascenderunt. In hoc monte Thabor transfiguratus est Jesus ante Discipulos, apparente Moyse et Helia. In descensu ejus obviavit Abrahae redeunti a caede Amalech Sacerdos Domini Melchisedech, cui obtulit in sacrificio panem et vinum, quod figurat altare Christi sub gratia. Distat a Nazareth miliario quarto. Johannes enim Rex Hierusalem cum militia Domini Castellanum stravit, Admiraldum unum primo impetu, et defensores Castri, qui intrepidi extra portas ad defendendum montem hostibus occurrerant, in fugam et stuporem convertens. Sed Rex ipse quantum meruit ascendendo, tantum demeruit descendendo. Inclusis namque hostibus in Castrum, turpiter Reges Hierusalem Johannes, et Cypri, filius Aymerici, et Magister Hospitalis, et Barones in partem montis ad deliberandum quid facerent, secesserunt. Nobilis vero Dux Austriae huic deliberationi non interfuit, qui ex altera parte montis incredulos impugnabat, et ad illos, qui in summitate montis erant, ascendere de facili non col. 823 valebat, nec Magister Templi, qui infirmus remanserat in Acon. Quumque in deliberatione praedicta morari, an redire expediret, per ordinem quaereretur, Magistro Hospitalis Fratre G. de Monte Acuto, et Comite Tripolis Bojamundo diversa consulentibus, ipsa die Dominico descendit de monte exercitus inglorius, et per indultum spatium incredulos animavit. Sed quo Dei judicio, vel Principum consilio exercitus ipse recesserit, ignoratur. Creditur, Christum sibi soli hunc triumphum montis reservasse, qui cum paucis Discipulis ipsum ascendit, ibidem futurae Resurrectionis gloriam demonstrando. Multi autem Templarii, et Hospitalarii, et quidam Seculares in secundo montis ascensu, quando castrenses vires acceperant, vulnerati sunt et interfecti. Porro in primo et secundo equitatu maximam multitudinem captivorum virorum, ac mulierum, et parvulorum Christiani secum duxerunt. Episcopus autem Acon parvulos, quos prece vel pretio obtinere potuit, baptizavit, et distribuens inter religiosas foeminas, literis applicare disposuit.
CAP. CLXXXVIII. De divisione quadrifaria exercitus, et morte Regis Cypri, ac discessu Regis Hungariae, et aedificatione Castri Peregrinorum. In tertio equitatu, cui Patriarcha cum signo Crucis, et sacri Pontifices non interfuerunt, multa damna et incommada tam per latrunculos, quam hyemis asperitate perpessus est Christianorum exercitus in finibus Tyri et Sidonis, maxime juxta Sareptam in vigilia Natalis Domini. Post haec exercitus quadrifariam divisus est; Reges Hungariae et Cypri Tripolim profecti sunt, ubi Rex Cypri adolescentulus diem clausit extremum. Rex vero Hungariae brevi tempore commoratus, cum magno damno Terrae promissionis recessit. Peregrinos enim, et galeas, destrerios, et jumenta cum armis secum traxit; multum admonitus a Patriarcha, ne discederet: tandem cum sua sequela excommunicatur. Alia pars pigrorum, et timidorum, et eorum, qui procumbentes ad terram ore pleno de abundantia temporalium biberant, remansit in Acon. Rex vero Hierusalem Johannes, et Dux Austriae cum Hospitalariis Sancti Johannis, et Episcopis supra dictis, et quibusdam aliis castrum in Caesarea Palestinae brevi tempore utiliter et constanter firmaverunt, licet hostium adventus frequenter nuntiaretur. Per hoc autem castrum ejusdem civitatis reparatio contigit. In Basilica Principis Apostolorum Festum Purificationis Patriarcha cum sex Episcopis solemniter celebravit. Templarii vero cum Domino Galtero de Avenis, et aliis paucis auxiliatoribus Peregrinis, et Hospitali de domo Theutonicorum castrum Peregrinorum, quod olim Distructum appellabant, firmare coeperunt in Dioecesi Caesariensi inter Cayphas et Caesaream, cujus situs talis est. Promontorium altum et amplum mari imminet, munitum naturaliter scopulis ad Aquilonem, Occidentem, et Austrum. Versus Orientem Turris erat firma, et dudum a Templariis aedificata, et possessa tam guerrae, quam treugarum tempore. Turris autem ibidem posita fuit propter latrunculos, qui in via stricta Peregrinis col. 824 ascendentibus et descendentibus ab ea insidiabantur, non longe distans a mari, quod propter viam strictam Districtum appellabatur. Toto fere tempore, quo Caesariense castrum firmatum est et consummatum, Templarii ex transverso promontorii fodientes et laborantes circiter sex hebdomadas tamdem ad fundamentum primum pervenerunt, ubi murus antiquus spissus et longus apparuit. Inventa est etiam pecunia in moneta modernis ignota, collata beneficio Filii Dei militibus suis ad elevandos sumtus et labores. Deinde in anteriori parte arenam fodientes et deportantes, alius murus brevior inventus est, et inter murorum planitiem fontes aquae dulcis ibidem largiter ebulliebant. Lapidum etiam et caementi copiam Dominus ministravit. Duae Turres aedificantur ante frontem castri, lapidibus quadris et dolatis tantae quantitatis, ut lapis unus vix a duobus bubalis traheretur in curru. Utraque Turris centenos habet pedes in longitudine, septuagintaquatuor in latitudine. Spissitudo binas testudines includit. Inter duas Turres murus novus et altus cum propugnaculis consummatus est; et miro artificio intrinsecus equites armati ascendere possunt, et descendere per gradus. Item murus paululum distans a Turribus extenditur ab uno latere maris ad aliud, puteum habens aquae vivae inclusum. Hujus aedificii prima utilitas, quod Conventus Templariorum eductus de peccatrice et omni spurcitia plena civitate Acon, in hujus castri praedisio residebat usque ad reparationem murorum Hierusalem. Territorium munitionis hujus piscariis, salinis, lignis, pascuis, agris, et herbis abundat, vineis plantatis, et plantandis, hortis, pomoeriis habitatores delectat. Inter Acon et Hierusalem nulla est munitio, quam teneant Saraceni. Unde de hoc castro novo plurimum damnificabantur increduli, et terrore divino ipsos fugante, loca culta deserere cogebantur. Portum habet naturaliter bonum. Sex milliaribus distat a Monte Thabor, unde castri hujus constructio praesumitur fuisse quaedam causa destructionis munitionis illius, quia in campo longo et lato, qui interjacet montanis castri hujus, ac montis Thabor, nec arare nec seminare, nec metere secure poterant propter talis castri praesidium. Monasteriensis Episcopus apud Caesaream obdormivit in Domino.
CAP. CLXXXIX. De apparatu alterius passagii. Deinde militia Christi rediit in Acon. Episcopi Alamanniae se praeparabant ad transfretandum, brevi tempore in Terra promissionis morati. Exspectabatur passagium secundum, et novum, et maxime classis ab Aquilone veniens, quae per angustum mare Carthaginis navigatura sperabatur. A principio praedicationis Crucis Provincia Coloniensis studio magno plurimis etiam sumtibus fere CCC. naves praeparavit, quarum quaedam remanserunt, quaedam vi tempestatis perierunt. ù Sed major pars pervenit Lessebonam cum multa virtute bellatorum. Ibi orta est discordia, quibusdam volentibus procedere, aliis hyemare cupientibus in obsidione Castri fortissimi, quod Alcacia dicitur. Et sic classis col. 825 divisa est. Pars apud Gajetam, et Cornetum hyemat; pars autem obsedit Alcaciam, duos habens Capitaneos Comitem Willelmum de Hollandia, et Comitem Georgium de Withe. Captum est autem per Theutonicos et Frisones; et quum ad haec essent in obsidione, congregata est contra eos Saracenorum multitudo maxima, contra quam viriliter pugnaverunt Templarii, et Spatarii. Cum militia Reginae Portugallensis victi sunt virtute divina Saraceni. Rex eorum unus occisus est, et cum eo plurimi trucidati sunt, et in captivitatem ducti. Excitata autem fuit Provincia Coloniensis ad obsequium Salvatoris Mundi per signa, quae apparuerunt in coelo. Nam in Provincia et Dioecesi Monasteriensi, in Villa Frisiae Bedem mense Martio, VI. Feria ante Pentecostem, triplex forma Crucis apparuit in aëre, una candida versus Aquilonem, alia versus Meridiem ejusdem coloris et stemmatis, tertia medio colore colorata, habens Crucis patibulum, et figuram hominis in ea suspensam, elevatis brachiis, et extentis, cum infixione clavorum in manibus et pedibus, et capite inclinato. Haec media fuit inter alias duas, in quibus non erat effigies humani corporis. Alia vice, et alio loco in Villa Frisiae Sutherusae tempore praedicationis Crucis apparuit juxta Solem Crux coerulei coloris. Hanc viderunt plures, quam priorem. Tertia fuit apparitio in Dioecesi Trajectensi in Villa Doctum, in qua Beatus Bonifacius fuit coronatus martyrio; ubi in die Martyris ejusdem quum multa millia convenissent ad indictam stationem, apparuit Crux alba, et magna, ac si trabs ex adverso trabis artificialiter composita fuisset. Hoc signum movebatur paulatim ab Aquilone ad Meridiem. Creditum est, duas apparitiones fuisse demonstratas, ut omnis ambiguitas primae visionis tolleretur.
CAP. CXC. De profectione Christianorum apud Damiatam. Anno Gratiae MCCXVIII. mense Martio applicare coeperunt apud Portum Acon Cogones de Provincia Coloniensi, cum aliis paucis de Bremensi, et Treverensi Provinciis. Tunc firmatum fuit consilium in Concilio Lateranensi cum Papa Innocentio hujus nominis III. habito Romae de introducenda militia Christiana in Terram Aegypti. Mense igitur Majo, post Ascensionem Domini, praeparatis Cogonibus, et armatis galeis, et aliis navibus oneratis, profecti sunt de Acon Johannes Rex Hierusalem, Patriarcha cum Episcopis Nicosiensi, Bethleemitano, Aconitano, Duce Austriae, Tribus Domibus, et copiosa multitudo Christianorum. Indicta fuit collectio navigantium apud Castrum Filii Dei, quod dicitur Peregrinorum; sed flante Borea, Duce Christo Rege, et Magistris Domorum ad indictum locum venientibus, Populus Domini prosperis velis processit, tertio die perveniens ad Portum Damiatae. Praefati autem Duces, qui modicum fecerunt in praenominato Castro, subsequi non poterant exercitum usque ad sextam diem ab exitu de Portu Acon. Multi etiam qui praeparati non erant et moram aliquantulam apud Acon post primos navigantes fecerunt, aut omnino remanserunt, aut vi ventorum col. 826 repulsi sunt in Acon, aut per tres vel quatuor hebdomadas jactati per mare moram fecerunt. Archiepiscopus Remensis, et Episcopus Lemovicensis graves annis mansuerunt in Acon. Lemovicensis mortuus est ibi. Remensis vero reversus in passagio Sanctae Crucis obiit in via. Applicantes autem ad Portum Damiatae elegerunt sibi Capitaneum Comitem de Sareponte, et hostilem terram ceperunt, antequam Rex, et praenominati Duces subsequerentur tertia Feria sine sanguinis impensa. Quum enim pauci Saraceni equites occurrerent ad Portum, Friso quidam fixo in terram dextro genu, et sinistra manu circumferens ancile, dextra spiculum vibrabat ferreum. Intuitus enim eum Saracenus, et existimans eum ludere, subito eques cum equo percussus a Frisone corruit ad terram, fugientibus aliis. Absque omni impedimento castrametati sunt inter litus maris et ripam fluminis Nili Christiani cum admiratione magna subsequentium, quando tentoria fixa viderunt. Hoc etiam mirabile Dominus fecit, quod in primo adventu aqua fluminis conjuncta mari dulcis hauriebatur, quae postmodum multis vicibus salsa fuit usque ad Casale quod distat a Damiata sursum per milliare. Modico post tempore facta fuit Eclypsis Lunae generalis fere, quae licet naturaliter in plenilunio plurimum proveniat, ea tamen interpretata fuit contra Saracenos, quasi portendens ipsorum defectum, qui sibi Lunam attribuunt, in incremento vel decremento Lunae vim magnam ponentes. Legitur tamen in Quinto Curtio, quod quum Alexander Macedo totius malleus Orbis contra Darium et Portum de Graecia profectus esset in Asiam, et acies hinc inde substitissent ordinatae, facta est Eclypsis Lunae, quam Alexander pro Graecis contra Persas et Medos interpretatus, suos animavit, et pugnans contra Darium vicit ipsum.
CAP. CXCI. De praeparatione instrumentorum ad expugnandam Turrim in Nilo positam. Turris in medio Nili fluminis sita capienda fuit ante transitum ipsius exercitus. Frixones tamen impatientes morae, transeuntes Nilum, jumenta Saracenorum tulerunt; et cupientes in ulteriori ripa castrametari, stabant pugnantes contra Saracenos, qui obviam ipsis de civitate processerunt. Revocati sunt autem per obedientiam, quia non videbatur Principibus Christianorum, quod Turiis Paganis repleta post tergum relinqueretur Christianorum. Interim Dux Austriae, et Hospitale Sancti Johannis duas scalas praeparaverunt super duos Cogones. Theutonici et Frisones tertiam navim propugnaculis munierunt, castello in summitate mali composito absque scalae suspensione. Caput eorum Duxet Judex fuit Comes Adolphus, vir nobilis et potens, frater Coloniensis Archiepiscopi, qui ante turrim captam mortuus erat. Ante Damiatam scale Ducis et Hospitalis contra turrim directae sunt mense Junii. Saraceni turrim defenderunt viriliter. Hospitalariorum scala confracta cum malo cecidit, bellatores suos praecipitans. Secundo scala Ducis simili modo confracta eadem fere hora, milites strenuos et armatos, corpore deciduos, sed animas levavit col. 827 ad coelum, glorioso martyrio coronatos. Aegyptii laetati vehementer, subsannantes levaverunt voces, tympanizantes, buccinisque perstrepentes. Moeror et tristitia Christianos invasit. Navis autem Theutonicorum et Frisorum inter turrim et Civitatem anchoris haerebat fixa, damna plurima per balistarios, qui intus locati fuerant, inferens Aegyptiis, praesertim illis, qui stabant in Ponte inter Civitatem et Turrim porrecto. Ipsa vero navis a bellatoribus Civitatis, Turris etiam, et Pontis, jaculis igne Graeco impetebatur vehementius. Tamdem igne correpta fuit, et quum timerent Christiani, ne consumeretur omnino, defensores illius ignem extinxerunt viriliter; et sic sagittis tam intus quam foris, quam in castellulo in superiori parte mali collocato; praeterea fumo perforatione repleta, cum magno Christianitatis honore reducta fuit ad locum suae stationis, quae non modica damna confertissimis hostibus dedit, et sustinuit. Navis etiam una Templariorum propugnaculis munita, quae hujus assultus tempore juxta turrim haerebat, laesiones adversariis intulit, et recepit. Porro Christiani considerantes turrim capi non posse petrariarum vel trabucorum ictibus (hoc enim multis diebus fuit attentatum) nec applicatione castri propter fluminis profunditatem, neque fame propter Civitatis vicinitatem, nec suffosione propter circumfluentis aquae nimiam importunitatem. Domino demonstrante, et architectum providente, sumtibus Theutonicorum, et Frisonum, eorumdemque labore duos Cogones conjunxerunt trabibus ac funibus fortissime cohaerentes, et socia compaginatione vacillandi periculum prohibentes, quatuor malos, et totidem antennas erexerunt in eis; et in summitate castellulum firmum asseribus et opere reticulato contextum collocantes, contra machinarum importunitatem coriis vestiverunt illud per circuitum et super tectum contra ignem Graecum. Sub castellulo fabricata fuit scala fortissimis funibus suspensa, et triginta cubitis ultra protensa.
CAP. CXCII. De expugnatione ipsius Turris. Opere brevi tempore feliciter consummato, invitati sunt ad illud videndum majores de exercitu, ut si aliquid deeseet, quod cum sumtibus aut humano ingenio suppleri deberet, perficeretur. Et accepto responso, quod tale opus ligneum numquam ante super aquam compositum fuisset, properandum esse consideraverunt, quia crebris machinarum ictibus Pons pro magna parte destructus fuit, qui de Civitate ducebat ad turrim hostes Fidei. Quinta igitur Feria ante Festum Sancti Bartholomaei nudis pedibus cum devotione magna ad Sanctam Crucem processio facta est, ubi implorato humiliter auxilio divino, ut res omni careret invidia et vana jactantia, de qualibet gente, quae tunc erat in castris, aliqui ad hujus negotii exequutionem invitati sunt, licet gens Theutonicorum, et Frisonum sufficeret ad naves implendas atque regendas. Sexta autem Feria in Festo Sancti Bartholomaei, quum Nilus excrevisset vehementer, et aquarum impetus plurimum negotium col. 828 impediret, cum multa tamen difficultate et periculo instrumentum hoc contra torrentem a loco, in quo fabricatum fuerat, trahebatur ad turrim. Navis minor hujus machinae socia processit velificando. Clerici nudis pedibus per litus ambulabant, supplicantes. Quum ad Turrim ventum fuisset, duplex illa compositio ad latus occidentale non poterat converti, sed ascendendo directe ad plagam Aquilonarem applicabatur. Funibus et anchoris tamdem fixa, licet vis aquarum inundantium illam repellere moliretur. Machinae sex vel plures aptatae fuerunt supra Turres civitatis et collocatae ad opus illud concutiendum. Sed una perniciosior aliis post paucos ictus confracta quievit; aliae vero sine intermissione grandinis instar lapides emiserunt. Nec minori periculo prior navis ad pedem turris collocata substitit. Ignis Graecus cominus de turri fluminis, et eminus de Civitate fluminis instar veniens, pavorem incutere potuit, sed per liquorem acetosum, et sabulum, ac extinctoria subventum fuit laborantibus. Jacuit Patriarcha ante Lignum Sanctae Crucis prostratus, in pulvere stans; Clerus nudis plantis indutus lineis stolis clamavit in coelum. Defensores turris extensis lanceis anteriorem partem scalae subtus unxerunt oleo, deinde ignem apposuerunt, qui erupit in flammas. Denique Christiani, qui in ea fuerunt, quum currerent ad ignis suffocationem, suo pondere caput scalae depresserunt in tantum, ut pons tornatilis fronti appositus inclinaretur. Signifer Ducis Austriae de scala corruit. Saraceni vexillum Ducis tulerunt. Babylonii se vicisse putantes, vociferati sunt, aërem clamore vexando. Christiani de equis descendentes, ad supplicationes se prostraverunt, complosis manibus, rigatis vultibus lacrymarum ubertate, dolorem, quem pro illis habuerunt, quod discrimen substinuerunt in fluminis profundo, in totius Christianitatis dispendium, humiliter ac unanimiter protestati. Ad hanc Populi devotionem, et elevationem manuum in coelum, levavit scalam virtus Divina. Extinxerunt ignem lacrymae Fidelium, et sic resumtis viribus cum defensoribus Turris, gladiis, larissis, clavis, et aliis instrumentis viriliter pugnaverunt. Miles quidam juvenis Leodiensis Dioecesis primus Turrim ascendit. Friso juvenculus tenens flagellum, quo granum excuti solet, sed ad pugnandum connexione catenarum praeparatum, ad dextram et ad sinistram fortissime percussit, et quemdam ferentem signum croceum Soldani stravit, vexillum abstulit. Alii post alios successerunt,. Superatis hostibus, quos resistentes duros senserant et crudeles (o ineffabilis Dei pietas, o inexplicabilis Christianorum hilaritas!) post planctum et luctum, post fletum et gemitum viderunt gaudium et triumphum, Te Deum laudamus: Benedictus Dominus Deus Israël: et alia Cantica gratiarum altis, et prae gaudio cum lacrymis repetitis laudibus decantantes.
CAP. CXCIII. De eorum, qui in Turri erant, et de adventu Praelatorum, et Baronum alio passagio. Interim Saraceni, qui in interioribus turris se receperant, igne supposito, superficiem col. 829 turris combusserunt. Victores Christiani calorem sustinere non valentes, regressi sunt super scalam. Pons vero, qui in inferiori parte operis praeparatus erat, demissus est ad pedem turris, aquis profundis et undique circumfluentibus angustum: malleis ferreis januam aggressi sunt victores, defendentibus eam Saracenis, qui erant intrinsecus. Stabat utrumque opus immobile. Asseres et scalae per partes discussi sunt, et ambitus instrumenti fortissimis lignis quercinis compositus in multis locis perforatus machinarum ictibus, ab hora nona Feriae VI. usque ad horam decimam sequentis Sabbati, nihilominus turrim impugnabat. Castellum autem reticulatum, quod scalam protegebat, integrum permansit; in quo stabant balistarii, et super illud lapidum jactatores. Tamdem in turri inclusi colloquium petebant, et se se sub pactione vitae Duci Austriae dediderunt, praeter illos, qui nocte praecedente praecipites per fenestras evaserunt turris angustiam, quorum plures in flumine submersi sunt, et interfecti. Captivi vero numerati sunt ad centum viros. Ab illo die quum confusi essent Babylonii et territi, et ut putabatur, ad fugam parati, Principes Peregrinorum ad desidiam, et inertiam devoluti sunt. Nec imitati sunt Judam Machabeaum, qui videns quod tempus juvabat ipsum, hostibus non dabat requiem. Cogones se parabant ad recessum. Frisonum et Theutonicorum abiit multitudo maxima in passagio Sanctae Crucis instanti. Ad illud passagium venerunt Romani cum Albanensi Episcopo, Pelagio Portugallensi, Apostolicae Sedis Legato, ac Principe Romanorum. Deinde Magister Robertus de Corson Anglicus titulo Sancti Stephani in Coelio Monte Presbyter Cardinalis. Deinde Burdegalensis Episcopus, qui utilem moram fecit apud Damiatam. Parisiensis, Grundensis, Andegavensis, et de Hungaria Episcopi, qui omnes mortui sunt ante transitum fluminis in sabulo Damiatae, duobus Episcopis exceptis. Venit etiam Comes Nivernensis, qui in imminente periculo cum scandalo Christianorum recessit. Comes de Marchia, et Comes Barensis, et filius ejus, Frater quoque Willelmus de Carnoto Magister Militiae Templi, Henricus de Virsone, Itterius de Rocce, Oliverius filius Regis Anglorum, et multi alii Equestris Ordinis, et Plebeji apud Damiatam diem clauserunt extremum. Multi quoque pro Christo Martyres, plures in Christo Confessores rebus humanis exemti ad Dominum migraverunt. Saphadinus etiam capta, ut dictum est, Turri, inveteratus dierum malorum, exhaeredator fratruelium suorum, et usurpator Regnorum Asiae, dolore, sicut asseritur, tractus nimio, mortuus est, et in inferno sepultus.
CAP. CXCIV. De his, quae perpessi sunt Christiani ante transitum fluminis Nili. Postmodum in festo Sancti Dionysii Saraceni cum galeis armatis improbisi venientes, et principia castrorum, ubi Romani tentoria fixerant, invadentes, modica manu Christianorum repulsi sunt, ubi Regis Johannis virtus enituit, exhortante Bethleemitano Episcopo, et ad proelium praecedente. Hi col. 830 viriliter hostibus occurrentes refugos truncaverunt. Illis autem, qui persequentium gladios evadere potuerunt, fluminis vorago non pepercit: Nam ex impetu fugientium mutuis impedimentis quum regrederentur, vivi absorpti sunt fere mille quingenti. Sane die alia summo diluculo castra Templariorum invaserunt hostes, et modicum damnum inferentes, per expeditos equites fugati sunt ad Pontem, quem procul a Christianis in superiori parte fluminis construxerant, et ibi interemti sunt ad numerum quingentorum, sicut transfugae retulerunt. Post haec in Vigilia Sancti Andreae media nocte intumuerunt fluctus maris crescentes, et excursum terribilem facientes usque ad castra Fidelium. Ab illa parte fluvius inundans Christianos occupavit incautos. Natabant tentoria, perierunt cibaria, pisces fluviales et marini quasi nihil timentes cubiculis se ingerebant, quos etiam Christiani manibus capiebant. Et nisi consilio Spiritus Sancti ante provisum esset, in fossato, quod tamen in alios usus factum fuerat, mare conjunctum flumini, homines cum jumentis, naves cum armis et victualibus detraxisset ad hostes. Nec tamen hoc periculum evaserunt quatuor Cogones, super quos aedificabantur propugnacula ad capiendam Civitatem qui uno impetu cum quinta navi, quae intus haerebat, ad oppositam ripam vi ventorum praecipitati, ante oculos Christianorum sunt igne Graeco combusti. Pepercit Dominus operibus Frisonum, et Theutonicorum, quibus Turris capta fuerant. Naves oneratae, quae in Portu maris stabant, ruptis repente funibus perierunt. Duravit haec tempestas per triduum continuum. Invasit praeterea quaedam pestis multos ex exercitu, contra quam Physici nullum ex arte sua remedium poterant invenire. Dolor repentinus pedes occupavit, et crura, et convictum caro corrupta et dentes obduxit, masticandi potentiam auferens. Tibias horribilis nigredo fuscavit; et sic longo tractu doloris afflicti cum patientia multa migrarunt ad Dominum plurimi. Quidam usque ad tempus vernale durantes, beneficio caloris evaserunt, liberati non sine grandi laetitia Christiani exercitus. Post ditam tempestatem naves parabantur ad transitum fluminis, quae cum magno periculo sursum ascendentes inter Civitatem et Turrim captam, machinis et igne Graeco cum jaculis plurimum sunt impeditae. Unde accidit, ut una navis Templariorum vi torrentis rapta prope ripam Civitatis praecipitaretur ad hostes, qui cum barbotis et uncis ferreis ipsam impugnaverunt diutius, ignem Graecum cum lapidibus desuper de turribus projicientes; et quum sic praecipites in eam descenderunt ad Templarios, ubi quum diutius pugnarent, tamdem navis perforata, (sive ab hostibus, sive a Christianis incertum habetur) profundum petiit, submergens Aegyptios cum Christianis, adeo ut vix mali summitas appareret super aquam. Cives autem Damiatae cruentam victoriam suam fere septem diebus planxerunt; exinde Pontem reparantes, aperturam in tantum reliquerunt angustam, ut naves Christianorum sine periculo ascendere non valerent. Theutonici vero et Frisones zelo justae indignationis accincti, cum minori navi, cujus ministerio Turris capta fuerat, quam Gallici Sanctam Martyrem appellabant, Pontem col. 831 viriliter invaserunt, auxilium non habentes nisi de coelo. Pauciores autem viri quam decem de gente praedicta contra omnem fortitudinem Babyloniorum Pontem ascendentes, spectate multitudine Christianorum, et hanc audaciam plurimum extollente, fregerunt eumdem, et sic cum quatuor navibus, super quas erat Pons fundatus, reversi sunt cum triumpho, liberam viam et apertam sursum velificantibus relinquentes.
CAP. CXCV. Qualiter Christianorum exercitus Nylum transivit ut Damiatam obsideret. His ita gestis periculum, quod eis imminebat, attendentes, ripam Christianis oppositam fossatis, et argillosam natura cum propugnaculis ligneis altis munierunt, machinas et petrarias collocantes ibidem, Christianis spem auferentes per locum illum transeundi. A Casali vero, quod per milliare distat a Civitate, ubi haec nova munitio terminabatur, per transversum fluminis immersionem fecerunt cum palis infixis gurgiti. Nihilominus Apostolicae Sedis Legatus desiderium bonum habens obsidendi Civitatem, naves superius congregatas urgebat ad transitum, unde Cogones propugnaculis et castellulis, viris etiam armatis muniti, cum galeis, et aliis navibus sequentibus, Christo Duce, praescriptas immersiones evaserunt. Hostes autem dissimulato metu tres ordines armatorum stationi navium Christianorum, contra posuerunt, unam peditum super ripam cum clypeis, quos targias appellant, lineariter ordinatam: secundam post dorsum illorum, similem priori: tertiam equitum longam et terribilem; ictibus lapidum et telorum plurimum vexantes stationem Christianorum. Sane nocte solemnitatis Sanctae Agathae Virginis et Martyris, Anno scilicet Gratiae MCCXIX. quum coadunatus esset Populus Fidelium, qui sequenti die transiturus erat, pluviae et venti multum descriminis et difficultatis addiderunt Christianis. Sed fidelis Deus, qui non patitur suos tentari supra id quod possunt, respiciens ad castra servorum suorum, quod secundum causas inferiores difficile fuerat vel impossibile, convertit in facilitatem et gaudium, suae virtutis innovans miracula. Post mediam siquidem noctem tantum pavorem Conradino filio Saphadini Soldano Babylonis et Satrapis ejus incussit, ut relictis castris, ignorantibus etiam Aegyptiis, quos ad resistendum ordinaverat, in sola fuga spem poneret. Quidam Apostata, Simone nomine, qui multo tempore Christianorum legem transgressus cum Soldano militaverat, stans in ripa Gallice clamabat: Quare moramini? quid trepidatis, quid haesitatis? Soldanus abiit. Et hoc dicto se in navicula Christianorum recipi postulavit, ut in potestate ipsorum positus fidem dictis faceret. Summo igitur diluculo, quum inchoatum esset Missae diei festum officium per Oratoria Christianorum: Gaudeamus omnes in Domino, nuntiata sunt haec Legato, et Regi, et aliis. De discessu Soldani et suorum talem causam assignat Bernardus Thesaurarius, quod inter Soldanum, et Admiratum quaedam fuit orta discordia. Volebat enim Soldanus eum col. 832 ad custodiam Damiatae praeficere; ille vero recusabat dicens, quod quum Saladinus patruus ipsius patrem ipsius Admirati ad Acon custodiam praeposuisset, passus illum fuerat a Christianis captivari. Sicque Admiratus clam de nocte discessit cum suis, timens a Soldano violentiam pati. Saracenorum vero excubiae quum audissent equorum strepitum, suspicati proditionem, se in fugam converterunt. Mane facto Christiani, quum neminem in opposita fluminis ripa conspexissent, transierunt. Soldanus vero quum cognovisset Admirati discessum, timens cum Christianis congredi, statim castris relictis discessit. Itaque fugientibus Aegyptiis Christiani certatim et alacriter absque omni impedimento hostium et sanguinis impensa transierunt. Sed adeo limosa et profundioribus aquis difficilis fuit ad applicandum terra hostilis, ut vix sine sessoribus et sellis ejecti possent ascendere. Templarii praeduces in ascensu equorum erectis signis propero cursu ad civitatem festinaverunt, sternentes perfidos, qui audacter de Portis egressi venientibus occurrerunt. Exercitus Christianorum tentoria, et manubias fugientium diripuit; targias plurimas, et omnes galeas cum barbottis et aliis navibus, quae inter Casale usque ad civitatem inveniebantur, cum aliis spoliis victores occupaverunt. Multi bellatores, relictis uxoribus ac parvulis, territi propter inopinatum transitum de Damiata fugerunt. Et sic per gyrum ac firmiter obsessa est civitas, exercitu continuato per Pontis compositionem, utramque ripam fluminis contingente. Simon ille leprosus, de quo mentio facta est, postmodum deprehensus in proditione Christianitatis, tractus est per caudam equinam ad patibulum, et suspensus cum quodam Aethiope, quem ministrum iniquitatis habebat.
CAP. CXCVI. De inertia quorumdam Christianorum. Per desidiam autem et inertiam eorum, quorum nomina scit Deus, factum est, ut hostes resumtis viribus et animis, adveniente etiam Conradino cum Alepinis in magna multitudine locum illum occuparent, a quo Christiani transitum miraculosum fecerant; et sic Christianos obsidentes civitatem ipsi periculosius obsederunt, et nisi per divinum consilium prima castra, quae erant inter mare et fluvium, retenta fuissent, maxime per Theutonicos et Frisones, Portus a Christianis ablatus fuisset, et negotium plurimum periclitatum vacillasset. Ut autem miraculum transitus magis claresceret, ac soli Christo temeritatem pervenerunt, ut diluculo Sabbati ante Dominicam, Oculi mei semper ad Dominum, Christianis tale periculum non praevidentibus, cum multitudine gravi propius accederet, et usque se praecipitarent; sed divino auxilio cum damno equitum et peditum repulsi sunt. Eodem Anno regina civitatum Hierosolyma, quae videbatur inexpugnabiliter munita, destructa est a Conradino filio Saphadini foris et intus. Muri cum Turribus redacti sunt in acervos lapidum, praeter Templum ac Turrim David. De Sepulcro glorioso destruendo consilium habuerunt Saraceni, et per literas comminati col. 833 sunt, quas civibus Damiatae transmiserunt ad ipsorum solatium. Sed huic temeritati nemo praesumsit manum apponere propter loci reverentiam. Sicut enim in Alcorano Libro Legis eorum scriptum habent, Jesum Christum Dominum nostrum credunt de Maria Virgine conceptum et natum, quem sine peccato vixisse Prophetam, et plusquam Prophetam protestantur, coecos illuminasse, leprosos mundasse, mortuos suscitasse firmiter asserunt. Verbum, et Spiritum Dei vivum ad Coelos ascendisse non discredunt. Unde ante tempora treugarum Sapientes ipsorum Hieroslymam ascendebant, Codices Evangeliorum sibi postulabant exhiberi, et osculabantur, et venerabantur propter munditiam Legis, quam Christus docuit, et maxime propter Evangelium; Missus est etc. quod Literati inter eos saepius repetunt et tractant. Divinam naturam in Christo, et Passionem ejus negant. Trinitatem in personis non distinguunt. Unde verius haeretici, quam Saraceni nominarentur, nisi praevaluisset appellatio. Die autem Palmarum anni praescripti inimici multa comminatione praemissa, quod se ipsos vel Christianos omnes una die perderent, collecto terribili exercitu equitum et peditum, irruerunt super Christianos, undique fossatum eorum invadentes, et maxime Pontem Templariorum, et Ducis Austriae, quem ipse cum Theutonicis defendere studuit. Hostes autem electis militibus suis de equis descendentes, cum Christianis atrociter pugnaverunt. Ceciderunt hinc inde vulnerati et mortui multi. Tamdem praevaluerunt qui pontem ascendentes, partem ejus combusserunt. Dux Austriae praecipit suis, ut Ponte relicto aditum darent instantibus et introitum. Sed intrare non praesumserunt propter Christianorum militiam, quae acies suas ordinaverat in subsidium munitiones defendentium. Mulieres aquam, et lapides, vinum, et panes bellatoribus Christianis intrepide ministrabant. Orationi Sacerdotes insistebant, vulnera sauciatorum ligantes et benedicentes. Eodem die non est datum Christianis spatium alias Palmas, quam balistas et arcus cum sagittis, lanceas, et gladios cum clypeis deferre: adeo instabant, et vexabant atrociter qui venerant ad perdendum Christianos studio liberandae civitatis ab ortu Solis usque ad horam fere decimam. Tamdem defatigati retraxerunt se cum damno maximo. Instabat jam passagium vernale. Recessurus erat Dux Austriae, qui per annum et dimidium Christo fideliter militaverat, plenus devotione, humilitate, obedientia, largitate. Qui praeter alios sumtus innumerabiles, quos in negotiis bellicis ac privatis eleemosynis fecerat, Domui Theutonicorum sex millia marcharum argenti vel amplius ad comparandum praesidium creditur contulisse. Kalendis itaque Maji multitudo Peregrinorum coepit recedere, reliquis in summo periculo relictis. Sed defensor sperantium in se, cui facile est in paucis, sicut in multis vincere, non permisit incredulos simul, et Christianos irruere, donec novi recentesque Peregrini cum copioso succursu supervenirent, copia victualium et equorum nutu divino transmissa, collectionem Fidelium laetificavit. Advenerunt Mantuanus, et Salpensis Episcopi, et alii multi Cruce- signati.
col. 834 CAP. CXCVII. De bello inter Saracenos et Christianos. Instaurato igitur Fidelium numero, in festo Ascensionis Domini more suo per terram et aquam irruerunt perfidi, et multoties sic attentantes, praevalere non valuerunt. Particulariter etiam prope castra Christianos provocabant, damnificantes, et damnificati fere quotide. Pridie vero Kalend. Augusti omnem, quam habere poterant, adducentes copiam, post diutinos assultus contra militiam Templi transeuntes, et vallum violenter irrumpentes, Christianorum pedites verterunt in fugam, adeo ut totus exercitus Christianorum jam periclitaretur. Rex, et Milites de Francia seculares, et equites ter conati sunt ipsos repellere longius extra fossatum, sed non potuerunt. Saraceni siquidem intra moenia Christianorum, fractis munitionibus ligneis, equitum ac peditum ecies ordinaverunt. Clamor ortus est insultantium. Omnis multitudo eorum praeparavit sequelam. Timiditas aucta est Christianis. Sed spiritus, qui induit Gedeonem, animavit Templarios. Magister Templi cum Marescallo, caeterisque Fratribus, qui tunc aderant, per exitum angustum impetu facto viriliter in fugam convertit incredulos. Domus Theutonicorum, et Comites, aliique milites de diversis nationibus, videntes Templi militiam in periculo constitutam, festinanter per exitus sibi oppositos tulerunt auxilium. Sic pedites Saracenorum abjectis clypeis interficiebantur praeter eos, quos fuga praecipites percussoribus abstulit. Post equites Christianorum egressi sunt pedites quidam. Post modicum spatium retraxerunt se hostes. Acies hinc inde substiterunt armatae, e regione se se respicientes, donec crepusculum vespertinum intervenit. Saraceni priores abierunt. Occisorum corpora perfidorum strata jacebant, juxta fossatum plurima praeter eos, qui sauciati graviter vel leviter reducti sunt ad castra. Sic salvavit Dominus in die illa sperantes in se per virtutem Templariorum et eorum, qui in primis cooperati discrimini se commiserunt. Pauci de Christianis interfecti sunt et capti. Instrumenta contra Civitatem parata combusta sunt a defensoribus ejus fere omnia praeter scalas. Januenses, Pisani, Veneti firmiter asserebant, se Civitatem expugnaturos per quatuor naves, super quas scalae pendebant. Sed ipsi non fuerunt de genere virorum illorum, per quos facta est salus in Israël. Volebant enim sibi facere nomen, cum tubis, et zalamillis, et vexillis multis progressi. Rex et alii funes et anchoras, pro ut requirebant, exhibuerunt abundanter. Aggredientes itaque Civitatem, primo die multos occiderunt et vulnerarunt. Quanto saepius postmodum assultum fecerunt, tanto magis muri firmati sunt ligneis castellulis ac liciis. Defensores etiam robustius et efficacius se venientibus opposuerunt; et sic scalae mutilatae per ignem ac pluries reparatae. Tamdem infecto negotio reductae sunt ad ripam, et tunc deprehensum est veraciter ac intellectum, sola virtute divina Damiatam in manus Christianorum fore tradendam.
col. 835 CAP. CXCVIII. De Christianorum strage in obsidione praedicta ex eorum desidia. Christiani vero insensati et immemores beneficiorum Dei, ac mirabilium quae fecit, provocarunt oculos Divinae Majestatis contra eos per desidiam majorum, et murmurationes minorum. Pedites equitibus improperabant ignaviam: Equites pericula peditum, quando contra Saracenos egrediebantur, dissimulabant. Unde factum est, ut communibus exigentibus culpis, in Decollatione Sancti Johannis Baptistae, licet vix invenirentur qui in custodia castrorum remanerent, navalem et terrestrem exercitum educentes, ad castra Babyloniorum tenderent Christiani inter mare et fluvium, ubi dulcis aqua reperiri non poterat ad bibendum. Ipsi vero sublatis tentoriis simulabant fugam. Et quum processum fuisset a Christianis adeo, quod appareret adversarios directa fronte, velle confligere, Capitanei Christianorum longum inierunt consilium, utrum procederent, an redirent. Discors inter eos sententia fuit. Interim solutae sunt acies praeter ordinem illorum, quos in disciplina militari ligavit obedientia. Equites Cypri in dextro cornu constituti, Saracenis incursum facientibus a latere, timiditatem suam ostenderunt. Italici pedites primo fugierunt. Post eos equites de variis nationibus, et quidam Hospitalarii Sancti Johannis, Legato Romanae Sedis, et Patriarcha, qui Crucem bajulabat, multum sed frustra supplicantibus, ut substiterent. Aestus Solis erat vehemens. Pedites armorum pondere premebantur. Calorem auxit labor viae, et qui secum vinum detulerant, in angustia sitis illud bibebant purum propter defectum aquarum. His omnibus concurrentibus qui subsistentes se defenderunt, et post primitivos fugientes anhelo cursu terga dederunt, extincti sunt, sine vulneribus corruentes. Rex vero cum Templariis et Domo Theutonicorum, et Hospitalarii Sancti Johannis, et de Hollandia, de Woite, de Sarebruce, et Cestriae Comitibus, Galtero Bertoldi, Francigenis, Pisanis, aliisque militibus impetum fugientium sustinuit. Rex igne Graeco fere combustus fuit. Hi omnes fere pro muro fuerunt fugientibus; quoties facies suas ostendebant hostibus, illi fugerunt. Quando vero gradatim revertebantur, ictus et tela sustinuerunt inimicorum. Capti sunt in illa defensione Christianitatis Belluacensis electus, et frater ejus, Andreas de Nantolio, Camerarius Franciae, Galterus, et filius ejus, frater Andegavensis Episcopi, cum Johanne de Arcis viro nobili et valde strenuo, Henricus de Ulmo, et alii multi, qui trucidati sunt, et in captivitatem ducti. Templarii XXXIII. capti vel occisi sunt cum Marescallo Hospitalis Sancti Johannis, et quibusdam aliis fratribus ejusdem Domus. Nec evasit sine damno Domus Theutonicorum. Militia Templi, quae prima solum in congressu, ultima fuit in regressu, quum ad fossatum Christianorum rediret, substitit foris, ut interiores intra moenia, quantum possibile fuit, reduceret. Persequutores ad captivos deducendos, et spolia colligenda tamdem redierunt. Sicut autem postea cognitum a Saracenis fuit, quingenta col. 836 capita Christianorum Soldano praesentata sunt. Constitit autem Christianis, quod in praecipua militia sua luctuos sibi damna sustinerunt increduli. Sane miserator Dominus luctum Christianorum convertit in gaudium, et insuper quoque moerorem in laetitiam. Nam Soldanus unum de captivis mittens, de pace vel treuga cum Christianis tractare coepit, in quo tractatu fossatum suum Christiani aliasque munitiones repararunt alacriter. Interim nautae Christianitatis proditores, et cum eis Peregrini plurimi, magis se ipsos amantes, quam fratribus compatientes, ante tempus consueti passagii agonistas Christi in summo periculo reliquerunt. Elevatis velis, abjecto portu, Christianis moestitiam, Babyloniis audaciam contulerunt, qui tractatum pacis intermittentes, in Vigilia Sanctorum Cosame et Damiani, et aliquibus diebus sequentibus cum galeis et barbottis per flumen cum manganellis, targiis, fructibusque pro implendo fossato, per terram feritate barbarica et impetu consueto Christianos impetierunt. Sed Christiani non trepidantes ad proelium, sed viriliter resistentes, interfectos, sauciatos, et confusos ab insultu triduano recedere coëgerunt virtute divina.
CAP. CXCIX. De miseria obsessorum in Damiata. Interea quoque Civitas obsidione longa, ferro, et pestilentia graviter et ultra quam scribi possit afflicta, in sola pace, quam Soldanus civibus promisit, spem posuit. Adeo in ea fames invaluit, ut cibi desiderabiles deessent. Panis corruptus abundavit in ea. Durabilis non est annona Aegypti propter molles glebas, in quibus crescit, nisi superius circa Babylonis partes artificiose servetur in annos. Et sicut audivimus, coctanum unum quadraginta Bysantiis vendebatur in ea. Ex angustia famis diversa morborum genera vexabant eos, et inter caetera incommoda, quae sustinuerunt, noctibus velut acrisia percussi, apertis oculis nihil videre dicebantur. Soldanus de die in diem vanis promissionibus ipsos a deditione dehortatus decepit miseros. Postremo Portas suas obstruxerunt intrinsecus, ne aliquis ad Christianos veniens de suis nuntiaret, quomodo dies afflictionis possederunt eos. Si qui vero per posticum, vel per murum per funes evadere potuerunt, inflati et famelici civium suorum angustiam probabant evidenter. Illi etiam, qui foris in exercitu Christianos obsederunt, copia panis et pabuli coeperunt decrescere. Nilus siquidem, qui post festum Sancti Johannis Baptistae usque ad Exaltationem Sanctae Crucis solebat excrescere, et Aegypti planiciem irrigare, hoc anno more suo non ascendit ad signum, quod ponere solent Aegyptii, sed magnam partem terrae siccam reliquit, quae nec arari nec seminari poterat suo tempore. Unde Soldanus caristiam timens et famem, amore retinendae Damiatae talem pacem cum Conradino fratre suo Christianis obtulit, ut Crucem Sanctam, quae olim capta fuit in victoria Saladini cum Civitate Sancta, et omnibus captivis, qui per Regnum Babylonis et Damasci vivi reperiri possent, sumtus etiam ad reparandos muros Hierusalem redderet praeter Cacrum, et Montem Regalem, col. 837 pro quibus retinendis obtulit tributum, quamdiu treuga duraret. Sunt autem haec duo loca in Arabia sita, septem munitionis firmissimas habentia, per quae Negotiatores Saracenorum et Peregrinorum ipsorum Mecham tendentes, vel ab ea reverentes, transire solent. Et qui haec potenter tenuerit, Hierusalem, quum voluerit, graviter nimis cum agris et vineis laedere poterit. Hanc autem compositionem acceptandam et utilem esse Christianitati Hierosolymorum Rex Johannes, et Francigenae, Comes Cestriae, cum Capitaneis Theutonicorum censuerunt pertinaciter. Nec hoc mirandum fuit, quia longe minori pace, quam prius oblata fuerat, contenti fuissent, nisi sano consilio eis esset obviatum. Legatus vero cum ù Patriarcha, et Archiepiscopis, et Episcopis, Templariis, et Hospitalariis, ac omnibus Italiae Capitaneis, multisque aliis prudentibus viris efficaciter huic tractatui se opposuit, rationabiliter ostendens, ante omnia Damiatam fore capiendam. Opinio diversa peperit discordiam, quae cito sedata fuit propter communem necessitatem.
CAP. CC. De captione Damiatae, et qualis fuit obsessorum status, et de situ ejusdem. Interea Soldanus magnam multitudinem peditum clanculo per loca palustria misit ad Civitatem, quorum pene CCXL. Christianis dormientibus Licias fuerunt ingressi Dominica nocte post Festum Omnium Sanctorum. Tamdem clamore vigilum occisi sunt, et capti, qui ad ducentos et plures connumerati sunt. Nonis autem Novembris Salvatore Mundi regnante, Anno videlicet ab ortu ipsius MCCXIX capta est Damiata absque deditione, sine defensione, sine violenta depraedatione et tumultu, ut soli Filio Dei victoria adscribatur, qui Populo suo ingressum in Aegyptum Christianis inspiravit, et ibidem vires ministravit. Et quum caperetur Civitas in oculis Regis Babylonis, more solito non fuit ausus Christi milites ad defensionem paratos per fossatum eorum aggredi. Eodem etiam tempore flumen excrevit, uberrime aquis fossatum implens. Ipse vero Soldanus confusus castra propria combussit et fugit. Deus ergo qui tertia die aquas sub firmamento in locum unum congregavit, ipse Agonistas suos per aquas maris, ad Portum Damiatae perduxit mense Majo Feria III. mense Februario milites suos traduxit per Nilum Feria Tertia. Idem cepit Damiatam inter aquas sitam mense Novembri Feria Tertia. Tali Duce Christi milites Civitatem ipsam ingressi, occurrit foetor intolerabilis, aspectu miserabilis; mortui vivos interfecerunt. Additamentum in margine. Scribit Bernardus Thesaurarius de modo intrandi: quod quum excubiae Christianorum solito more tumultuantes in nocte in Urbe viros audirent, mane scalis ad moenia appositis, quum fere neminem vidissent, descenderunt, et Portas aperuerunt, et sic Civitatem ingressi sunt Christiani. Vir et uxore, dominus et servus, pater et filius se mutuis foetoribus interemerunt. Non solum plateae mortuis erant plenae, sed in domibus, in cubiculis et lectis jacebant defuncti. col. 838 Extincto viro mulier impotens surgere, et sublevantis carens solatio, putredinem non ferens exspiraverat. Filius juxta patrem, vel econtra; Ancilla juxta dominam, vel vice versa, languore deficiens jacebat extincta. Plurimi petierunt panem, nec erat, qui frangeret eis. Infantes ad ubera matrum pendentes inter amplexus morientium oscitabant. Delicati divites inter acervos tritici interierunt fame, deficientibus cibis, in quibus erant nutriti, Pepones, et allia, cepas, et altilia, pisces, et volatilia, fructus arborum, et olera frustra desiderantes. Multitudo vulgi contracta, vel oris molestia diutius fatigata deficiens aruit; octoginta fere millia, sicut captivis referentibus cognitum est, a tempore quo perfecta est obsidio, perierunt in Civitate, exceptis iis, quos sanos, vel languidos Christiani invenerunt, quasi tria millia et amplius, quorum trecenti spectabiles utriusque sexus ad redemtionem captivorum Christianorum reservati sunt. Alii mortui sunt post victoriam, alii magno pretio venditi, alii baptizati Christo donati sunt. Aurum et argentum multum nimis, pannos sericos, negotiatores in abundantia, vestes pretiosas, et ornatum seculi cum varia suppelectile invenerunt victores. In commune quoque juratum est, ut asportata de Civitate spolia redderentur inter victores dividenda. Hoc etiam sub anathemate terribili fuit praeceptum a Legato. Verumtamen concupiscentia oculorum plurimos fures fecit. Receptae autem sunt ad utilitatem Reipublicae pro majori parte Aegypti deliciae in auro et argento, et nomis, perlis, ambrae filis aureis, et filacteriis variis, ut supra dictum est, et quae enumerat Isaias, quae omnia nemo dinumerare poterat. Sed ad ponderandum multum temporis impenderunt, et ea distributa sunt per exercitum Domini cum annona, quae reperta colligebatur in Civitate. Legatus autem Damiatam cum appendiciis suis et pertinentiis Regno Hierosolymitano contulit in perpetuum. Mahumeria Damiatae commutata fuit in Ecclesiam Beatae Mariae in quadrum posita. Tanta fere latitudo ejus, quanta longitudo; columnis sustentabatur marmoreis centum quinquaginta minus una: septem porticus habens, et in medio aperturam longam et latam, in qua pyramis sursum ascenderat alta. Quatuor in ea principalia fundata sunt altaria. Titulatorium Beatae Mariae primum; Principis Apostolorum Petri secundum; Sanctae Crucis tertium; Sancti Bartholomaei quartum, in cujus festo Turris Nili capta fuit. Inventi sunt in Damiata trabuculi quatuor cum petrariis, et manganellis, balistae cum corio fortissimo, et omne genus armaturae fortium; aurum et argentum cum perlis et aliis rebus mobilibus non solum inter Clericos et milites, sed etiam inter satellites et mulieres et pueros dividebatur proportionaliter. Turres quoque distributae sunt inter Regna, quorum bellatores convenerant ad ejus captiones, deducta primo loco sicut decuit et oportuit, una Turri, quae Romanae assignata fuit Ecclesiae cum Porta ipsius, quae olim dicta fuit Babylonis, et utnc appellata est Romana. Alia Archiepiscopo Damiatae. Fuit autem antiquitus dicta Eliopoleos, sive Eliopolis, quae interpretatur Solis Civitas. Elios enim Sol Graece: Polis Civitas; aedificata a filiis Israël, in qua Petefres Sacerdos col. 840 fuit, cujus meminit Ezechiel. Hanc Solinus antiquum appellat oppidum Ciciliciae, patriamque fuisse dicit Chrysippi Stoicae sapientiae potentissimi; quod a Tigrane Armenio subactum, et diu solum Pompejopolim devictis Cilicibus Pompeius Magnus cognominavit. Ipsa autem civitas praeter natalem situm loci, quo muniebatur, triplici erat muro cincta. Primum murum habet humilem ad custodiam fossati, secundum altiorem, tertium eminentiorem secundo. Murus medius viginti octo Turres habet lateritias principales, binas vel ternas testudines continentes: quae omnes remanserunt integrae cum muris, praeter unam, quae crebris ictibus trabuculi Templariorum concussa fuit aliquantulum. Adeo enim exercitus Christianorum ad pigritiam resolutus fuit, ut milites otio dediti negligerent opus Dei. Vulgus ad tabernas et negotiatores fraudulentas se convertit. Igitur Civitas haec clavis et antemurale erat totius Aegypti, inter Ramesse, et campum Thaneos, sita in terra, ut conjici potest, Gersen, quae pascualis est, piscibus, avibus frumento, hortis, et pomoeriis abundans. Quam petierunt filii Israël a Pharaone tempore famis.
CAP. CCI. De Libro reperto ante captionem Damiatae et morte Soldani Iconii. Ante vero captionem hujus civitatis Damiatae Liber Christianis apparuit, Arabice scriptus, cujus Auctor se Judaeum, vel Christianum, vel Saracenum fuisse negat in illo. Quisquis autem ille fuerit, praedixit mala, quae Saladinus Populo Christiano crudeliter intulit in destructione Tiberiadis, in victoria, quam habuit de Christianis, quando Regem Hierusalem et Principes captivos duxit, Civitatem ipsam Sanctam possedit, Ascalonem destruxit, et quando conabatur Tyrum comprehendere, sed non profecit, et alia multa, quae peccata temporis illius meruerunt. Praedixit et destructionem hortorum et Palmenti Damiatenae Civitatis, quam factam Christiani viderunt, quando Librum hunc per Interpretes aspexerunt. Addidit etiam, Damiatam a Christianis fore capiendam. Saladini nomen non ponit, sed per nigros oculos et crocea vexilla ipsum designat. Insuper praedixit Regem Christianum Nubianorum Mecham Civitatem debere destruere, et ossa Mahometi Pseudoprophetae dispersa projicere, et quaedam alia, quae nondum evenerunt; et si completa fuerint, ad exaltationem Christianitatis et depressionem Agarenorum evenient. Scimus, quosdam gentiles Ethnicos Spiritum Sanctum in ore habuisse et non in corde, et manifeste de Christo prophetasse. Unde non miramur, si per canales lapideos pertransit purior aqua. Computandum insuper fuit inter beneficia tutoris nostri Jesu Christi, quod a Sicariis persecutorum primores exercitus Christianorum defendit. In hac obsidione Damiatae usitatum siquidem habebant assassini, et eorum Praeceptor Vetulus de Montanis, cultellos emittere contra Christianos ad intercipiendum vitam eorum, qui negotium Christianitatis propensius procurabant. Ejusdem obsidionis tempore Rex Armeniae Levo defunctus est in senectute bona. Mortuus est col. 840 etiam Soldanus Iconii, qui creditur baptizatus fuisse, et qui tantae benignitatis erat in Christianos, ut guerram habens cum Saracenis, solvi juberet Christi cultores, quos vinculatos invenit in munitionibus, quas expugnavit, et in optione eorum posuit, utrum in patriam suam redire vellent, an acceptis ab eo solidis sub ipso militare potius eligerent. Idem Christianos in tantum familiares haebebat, ut custodes sui corporis constitueret eosdem, licet pater ipsius a Lascaro Graeco fuisset interfectus. Manutenuit etiam Miralum filium Saladini exhaeredatum contra filios Saphadini, quantum Caliphus permittebat de Baldach, Papa sua gentis. Melchiseratus filius Saphadini multa damna Templariis intulit, quum essent in ipsa obsidione Damiatae. Combussit enim oppidum Castri Albi, et Turres munitas destruxit, sed quum rediret in Terram suam, victus est a Saracenis. Eisdem temporibus Bojamundus Comes Tripolitanus Antiochiam ingressus, Rupinum consanguineum suum de Principatu Civitatis illius violenter ejecit, magis eligens potius temporalem habere jucunditatem, quam affligi cum Populo Dei. Unde Legatus excommunicationis et interdicti sententias in ipsum, et Tripolim, ac terras, in quibus deliquit, publice promulgavit.
CAP. CCII. Qualiter Christiani, Civitatem Thanis obtinuerunt, et de situ ejus. Non minore praeterea miraculo, immo majori, donavit Dominus Christianis Thanis mense Novembris in Festo Clementis, qui habet habitaculum in mari. Nam missi sunt exploratores numero quasi mille viri in naviculis per parvum fluvium, qui fluvius Thanis appellatur, ut de Casalibus sibi tollerent victualia, et statum praedicti loci diligenter explorarent. Saraceni, qui in praesidio erant Castri, putantes adventare exercitum totum, serratis intrinsecus Portis fugerunt. Christiani vero solum Christum Ducem ibidem habentes, rumpentes claustra et interiora repagula, se numquam in plano fortius Castrum vidisse. Septem Turres habet firmissimas, testudinatas desuper; per girum duplici fossato et utroque murato cingitur, habens antemurale. Lacus se se diffundit in latum per circuitum in tantum, ut aditum equitibus hyeme sit impossibile, aestate difficile, adeo ut per exercitum Christianorum obsidione numquam captum fuisset. Lacus piscosus est valde, de cujus piscariis Soldano Babylonis solvebantur annuatim quatuor millia Marcharum argenti. Avibus insuper, et salinis abundat. Casalia multa per circuitum serviebant ei, Civitas ante Castrum diffunditur, major Damiata, olim famosa, nunc ruinosa. Olim Aegypti Metropolis, ubi Pharao fuit, et Moyses cuncta signa fecit. Quam construxisse dicunt Titanes, idest Gigantes, et inde dicta haec est Thanis; cujus campi meminit Propheta David: Coram patribus eorum fecit mirabilia in Terra Aegypti, et campo Thaneos. Et Isaias: stulti Principes Thaneos. Haec est Thanis, in qua lapidatus asseritur Hieremias. Destructa enim Hierosolyma a Babyloniis, et col. 841 Godolia ab Ismaële interfecto; reliquiae Populi contra consilium Hieremiae profectae sunt in Aegyptum, Hieremiam secum ducentes, qui mansit in Thanis. Et quum prophetasset ad Populum, lapidatus est ab eo, quem Aegyptii honorantes sepelierunt eum juxta tumulum Regum, memores beneficiorum, quae praestiterat Aegypto. Oratione enim sua fugaverat bestias, quas Graeci Cocodrillos vocant, de quibus multas invenientes Christiani in obsidione Damiatae eas occiderunt. Est autem bestia crudelis, homines, et jumenta devorans, apertis oculis, solo visu, ova sua fovet. Exclusi pulli statim fugiunt parentem. Quos enim rapere potest in momento glutit et devorat. Alexander autem Macedo veniens ad sepulcrum Prophetae, cognoscens loci mysterium, transtulit illum in Alexandriam, et sepelivit gloriose. Distat Thanis a Damiata itinere diei unius per mare versus terram Promissionis, ut facile sit de Acon, vel de Damiata, per mare, vel terram, vel fluvium, praesidium ibi ponere, vel victualia transmittere. Damna multa Christianis intulit in obsidione Damiatae, quando naves ad Christianos accedentes vel recedentes vi ventorum delatae sunt illuc. Nam ante Thanis litus maris arctuosum, et importuosum sinum facit amplum et latum, in quem naves devolutae sine vento multum eis opportuno recedere non valent.
CAP. CCIII. De quibusdam processibus Conradini Soldani Damasci. Conradinus ex Aegypto reversus in Palaestinam, Caesariense Castrum obsedit, quod erat in custodia Regis Johannis, ac brevi cepit illud, et destruxit, defensoribus ipsius negligenter agentibus, qui tamen fere omnes evaserunt, quia liberum introitum et exitum habebant per mare. Deinde processit ad Castrum Filii Dei, quod dicitur Peregrinorum, cum toto suo exercitu, et considerans illud ab omni parte sagaciter, intellexit, quod comprehensibile non erat. Insuper Templarios ad omne periculum paratos invenit, qui Castrum victualibus et omni armatura fortium sufficienter munierant. Eodem tempore Templarii latrunculos Saracenorum ab Acon repellerunt, viriliter occidendo quosdam, alios captivando. Conradinus autem auxilium postulabat a Saracenis, ut ab ortu Solis venientes Acon obsiderent, quod efficere non poterat, propter inexorabilem discordiam Principum Terrae ipsorum, Christianis plurimum opportunam, quam Caliphus eorum Papa sedare laboravit. Post haec Anno scilicet Incarnati Verbi MCCXX. Conradinus Princeps Damasci destruxit Saphet. Fuit autem Saphet Castrum Templariorum firmissimum, quod Saladinus flagellum Christianorum per longam obsidionem in tantum arctavit, ut defensores fame deficientes, requisita licentia Magistri Militiae Templi, redderent illud Tyranno. Quae igitur vox, quae valeat lingua retexere Christianis multiplicata beneficia Salvatoris, quem bonitas inclyta et clementia naturaliter insita, extrinsecus etiam adveniens continuata supplicatio benignitatis oculo respicere castra Fidelium suavitate devotionis induxerunt.
col. 842 CAP. CCIV. De discessu Regis Johannis, et qualiter Damiata capta, et perdita est. Factum est autem vertente Anno, quando solent Reges ad bella procedere, Johannes Rex Hierusalem castra Fidelium reliquit, multas causas praetendens ad excusationem sui; et festinatum reditum promittens, anteriorum oblitus ad posteriora se convertit, aperiente manu Domino, qui Portum Damiatae replevit ubertate frumenti vini et olei ad vitam Peregrinorum, et equorum copiam numerosam, ut ad progrediendum in negotio nulla locum haberet excusatio. Supervenerunt in Sexto Passagio Mediolanensis Henricus de Setara, et Trecensis, Archiepiscopi; Faventinus, et Reginus Episcopi, et Nuntii Regis Friderici, deferentes literas cum aureis Bullis, et adventum ipsius etiam nuntiantes. Aderat enim Episcopus Brixiensis, et Italiae milita copiosa. Legatus autem considerans non sine magno gratiae privilegio divino munere sufficienter fuisse provisum in omnibus, quae requirebat negotii processus, angebatur dolore, quod tempus inutiliter praeteriit, et opportunitas tanta periit; unde convocatis Majoribus, ipse primo loco, deinde Mediolanensis Archiepiscopus, et alii similiter Episcopi persuadere studebant progressum contra Soldanum, qui castra sua posuerat supra Nilum, itinere unius diei a Damiata. Sed milites habita deliberatione huic exhortationi contradixerunt, hanc causam maxime praetendentes, quod Rex Hierusalem aberat pro suo voluntatis arbitrio, nec alius Princeps militaris aderat, cui gens diversarum nationum obedire vellet, ad educendum Populum Domini, et sic concordabant ad otium, ex quo mala multiplicata sunt in castris. Mense Julio supervenit Comes Matthaeus de Apulia cum octo galeis, quarum duas cursarias insidiantes Christianis in via marina. Deinde Damiata cum multis laboribus capta, et per annum vel amplius a Christianis possessa, postmodum Pelagio Cardinali et Legato, Templariis, et Hospitalariis toto exercitu Christianorum, excepto Rege Johanne, qui ob quamdam discordiam inter ipsum et Legatum motam ab exercitu recessit, a Soldano per infortunium captis et afflictis graviter, pro redemtione eorum, et omnium Christianorum captivorum, qui erant sub potestate Soldani, reddita est Paganis. Haec ex Historia Damiatae sumta sunt. Sed de discessu Regis Johannis, et qualiter Christiani Damiatam Soldano reddiderunt, et nonnulla, quae sequuta sunt postmodum, sic scribit Bernardus Thesaurarius.
CAP. CCV. Qualiter idem Rex excommunicatus a Legato Papae uxorem occidit. Capta a Christianis miraculose, ut dictum est, Damiata, et contributa singulis portione debita Civitatis et praedae, contigit faciente hominis inimico, ut inter Legatum Pelagium Portugallensem Cardinalem et Regem Hierosolymorum Johannem contentio oriretur. Et quum tamdem Legatus Regi col. 843 adhaerentes excommunicasset, Rex, ex hoc vehementer turbatus est. Interim vero Nuntii ad Regem Johannem venerunt, significantes socerum suum Armeniae Regem viam universae carnis ingressum. Rex igitur causam discessus sub hujusmodi titulo libenter amplexus, ob ortam videlicet inter eum et Legatum discordiam, non sine multorum displicentia in Armeniam profectus est. Sed quum Regni Primores dicerent, se illum non recognoscituros in Dominum, nisi demum quondam Regis Domini eorum filiam suamque conjugem cum eo viderent, reversus est Acon, ubi commorabatur Regina, ut eam secum in Armeniam duceret, Regni jura percepturus. Porro secus evenit. Suggestum siquidem illi fuit, Reginam ipsam necem Regis filiae, quam ex alia uxore quondam Marchionis Conradi relicta genuerat, procurasse veneno. Propter quod Rex corde nimium amaricatus, tantis eam affecit verberibus, ut exhalaverit misere spiritum. Nec in Armeniam reversus est, per annum moratus Acon.
CAP. CCVI. Qualiter Christiani Carras Babylonis obsederunt, et quibus conditionibus Soldanus recuperavit Damiatam. Christiani inter haec, qui apud Damiatam erant, audito quod Romanorum Imperator Fridericus hujus nominis Secundus, grandi expeditione se ad Passagium praeparabat, obsidere interim Carras oppidum statuerunt, quae quidem obsidio plurimum Christianis discriminosa, illos magis obsedit. Quod ita provenit. In universa siquidem Aegypti Terra constructae sunt restae, sive clusae, quae aquam Nili retinent, quum suo more succrescit. Fluvius autem in partes sive ramos septem dividitur. Major omnium habetur, qui prope Carras in Terram Babyloniae labitur. Est enim Carras oppidum, Babylon Civitas. Et ille quidem ramus supra Babyloniam divisus bifariam prope Damiatam in partem divertit, et influit mare. Intra hac vero divisionem Christiani a Damiata procedentes ad obsidionem oppidi Carras sua castra fixerunt mense Augusti, quo tempore Nilus magis solet excrescere, Anno Incarnati Filii Dei MCCXXII. Babylonii vero supra flumen ferreum Pontem habebant optime munitum, ne Christiani transgredi possent. Cardinalis inter haec Legatus nuntios misit Regi Johanni apud Acon, quod Damiatam veniret processurus obsidere Carras. Rex vero venire renuit, dicens se potius instare velle Terrae suae custodiae. Soldanus quoque nuntiavit Legato, quod si redderet ei Damiatam, restitueret ei totam Terram Hierosolymitanam, quam possidebat, excepto Krach, et daret ei sumtus necessarios ad reparationem urbium et oppidorum, quae ab obsidione Damiatae diruptae fuerant, ac universos relaxaret captivos, et tricennales cum Christianis firmaret treugas. His conditionis annuebant Templarii, et Hospitalarii, et omnes incolae Damiatae. Cardinalis sinistro pertinax voto (pro una enim Civitate unum respuit Regnum) illas obaudivit. Iterato quoque per Nuntios suos rogavit Johannem Regem, ut ad obsidendas Carras veniret, promittens se soluturum pro eo centum millia col. 844 Bysantiorum, quibus pro obsidione Damiatae erat obnoxius. Tamdem Rex Johannes multis considerationibus Legati precibus victus cum omnibus copiis ad obsidionem ipsam pervenit. Soldanus autem galeas armari mandavit, et super eam pontes fabricari, cum quibus Babylonii Christianis insciis versus Damiatam transierunt, inter civitatem et exercitum consistentes, et sic itinere praecluso deferentibus victualia, Christianorum exercitus in maxima fuit famis angustia diebus octo. Insuper cognito Soldanus, quod centum galeae Imperatoris Friderici in Portu Damiatae applicuerant, timens ne exercitui praesto adessent, jussit clusas omnes confringit. Et sic aqua Nili exundavit, ut qui in exercitu erant, multi submersi sint, et victualia deperdita. Excreverant enim in tantum, ut multi usque ad guttura in ea consisterent, nec patere poterat exercitui aditus remeandi. Rex igitur Johannes in maxima constitutus angustia proelium a Soldano petiit, qui renuit illud, dicens, se nolle cum eis confligere, quos jam cernebat in ipsis mortis faucibus constitutos. Tamen cum Rege colloquium non negavit. Veniens igitur Rex de assensu Legati ad Soldanum, Magistrum Jacobum de Vitrico Episcopum Aconitanum, virum eruditissimum, secum duxit. Soldanus autem Regem gratulabundus excipiens, miserabili statui Christiani exercitus, quibus famis et aquarum afflictio saeva mortem comminabatur, se compati dixit, Regemque posse a tali eos discrimine liberare. Rege vero modum sciscitante, respondit: si ei redderet Damiatam. Tamdem consentientibus Legato et aliis, qui in exercitu crudeliter affligebantur, foedus pacis his conditionibus actum est, ut videlicet Christiani Damiatam et omnes captivos restituerent Soldano. Soldanus vero captivos universos, quos ipse et Conradinus frater ejus tenebant, similiter relaxaret et restitueret vivificae Lignum Crucis, non tamen quod apud Tabariam perditum fuerat, et treugae octennales servari deberent. Firmatis conditionibus Rex Johannes pro Christianis se obsidem constituit una cum Aconitano Episcopo. Misit quoque Christianis, qui in Damiata erant, ut omnes urbem egrederentur, et eam cum captivis Soldano restituerent. Soldanus instruit fecit pontes, quibus exercitus Christianorum permearet ad aridam; et dum vidisset Regem pro suo exercitu lacrymantem, pietate motus misit eis panum triginta millia, ut inter pauperes contribuerentur, quod et sequentibus tribus diebus fecit. Egressis etiam aquam, rerum venalium forum competens dedit, et pauperibus multis victum concessit per quindecim dies, quibus moratus est exercitus, dum exspectarent Soldani nuntios, qui missi sunt, ut reciperent Damiatam. Quibus reversis et Soldano nuntiantibus civitatem redditam, et captivos liberatos, discessit exercitus. Captivi quoque Christianorum ubilibet relaxati sunt.
CAP. CCVII. De adventu Regis Johannis in Italiam, et a se gestis ibidem, et transfretatione Friderici. His peractis Rex Johannes quum venisset Acon, relicto inibi Oddone de Monte col. 845 Baliardo ad terrae custodiam, mare intrans venit Apuliam, et a Friderico Imperatore hujus nominis Secundo, qui superato Ottone Regnum Siciliae obtinebat, multo honore susceptus est, et datis ei regalibus muneribus concomitatus est eum usque ad Urbem. Papa vero horum adventu cognito (tunc enim praesidebat Romanae Cathedrae Innocentius hujus nominis IV.) cum solemnii processione obviam ei occurrens, in hoc volens honorificare Principem Regni Sacri Regem Johannem. Deposita tamdem ab ipso Rege Johanne querela coram Pontifice, et Imperatore Romanorum, quanto videlicet discrimini et jacturae Legatus summiserit Sacrum Regnum, decretum fuit, ut si de caetero contingeret Christianos civitates aut oppida recuperare in Regno Hierosolymitano, cuncta libere et absolute spectarent ad Regem. Post haec regresso Imperatore in Siciliam, Rex Johannes in Franciam ad Regem Philippum, demum in Angliam ad Regem Johannem fratrem quondam Regis Ricardi profectus est, regaliterque susceptus. Et deum de Anglia reversus esset in Franciam, contigit eo moram inibi habente, Philippum Regem vita defungi, qui Regi Johanni ad Terrae Sanctae subsidium thesaurum magnum reliquit. Deinde Rex Johannes Hispanias adiit, visitaturus Basilicam gloriosi Apostoli Jacobi, cui Rex Castellae apud Burs obviam veniens, grandi eum excepit laetitia, et sororem suam cum magno dotalitio dedit uxorem. Quam secum ducens, Apuliam reversus est; et filiam suam, quam ex Regina Helisabet, quae fuerat uxor Marchionis Conradi de Monteferrato, Imperatori Friderico dedit uxorem. Hanc Imperator successu temporis, quum amore illicito in ancillam impudicos oculos injecisset, maritali aliquando non tractavit affectu, sed nonnullis eam affecit molestiis. Unde factum est, ut adeo tantum inter ipsum Imperatorem, et socerum suum Regem Johannem excanduerit odium, ut ipsum Regem de Regno Siciliae excluderet. Veniens autem Rex ad Urbem, Romani eum solemniter recipientes, obtulerunt ei, se daturos ad ejus subsidium equites mille. Pro oblatis igitur grates referens, transivit in Lombardiam, et in pingui Bononia cum Regina moram aliquot diebus contraxit. Ad quem de singulis Civitatibus provinciae praedictae venerunt Legati solemnes, et congratulantes ejus adventui, obtulerunt ei dominia civitatum, et se recepturos eum in Regem et Dominum, Regique tradituros coronam. Qui cum gratiarum actionibus oblata recipiens, respondit se nolle in eadem provincia, quae ad Imperatricem filiam suam spectabat, aliquid innovare. Imperator vero his Regis Johannis soceri sui successibus agnitis, timens imminentia sibi discrimina, cum eo pacem composuit; actumque fuit, ut Lombardi tenerentur, quingentos equites in instanti Passagio mittere, duobus annis inibi Lombardorum sumtibus moraturos. His compositis Rex in Apuliam reversus est, cui Papa Patrimonii Beati Petri curam commisit, et pro ipsius sumtibus singulos ejusdem Patrimonii reditus assignavit Regi praefato. Inter haec filia ipsius Regis, Imperatoris conjux enixa puerum, vita defungitur. Cujus obitus Regem turbavit patrem, in hoc tamen consolationem resumens, quod haeredem reliquerat. Non multo post quum Imperator Fridericus ad instantiam col. 846 Papae transfretasset, passus tamen antequam transfretaret excommunicationis sententiam, et nondum absolutus, et secundum Papae beneplacitum non se gereret in negotiis Terrae Sanctae, inter alios processus suos mandavit Papa Regi Johanni, ut Siciliae Regnum invaderet, Terrasque Imperii occuparet. Quod dum Imperator agnovisset, relicta civitate Hierusalem, terrisque Regni in custodia Marescalli sui, Apuliam reversus est. Composuerat enim Imperator cum Soldano pacem, in qua Hierosolymitani Regni terras, excepto Krach, et oppidis sitis in terra Tyri, et Sagittae, Imperatori restiuerat. Mille tamen Saraceni in Templo commorari debebant, ita tamen quod Christiani libere et absque tributo illud intrare possent. Treugas quoque firmaverant decennales. Quumque autem Imperator magnum in Apulia contra Regem Johannem congregasset exercitum, civitates et oppida, quae Rex Johannes invaserat, recuperavit. Porro dum Rex Imperatoris timeret potentiam, auxilium petiit a Rege Francorum, qui ad eum misit Belluacensem Episcopum cum magna militia. Interim Dux Austriae inter Papam et Imperatorem pacem composuit, et sic tunc imminens cessavit quassatio. Haec de gestis Regis Johannis sumta sunt ex Historia Bernardi Thesaurarii. Qualis autem fuerit exitus, non inveni, vel quod Historiam non compleverit, vel quod Codex, unde sumsit, fuit imperfectus.
CAP. CCVIII. De obitu Conradini Soldani Damasci. Conradinus iisdem temporibus Damasci, et Hierusalem Soldanus, quum Septimo Passagio Peregrini pervenissent Acon, de medio sublatus est. Reliquit autem filium impuberem, cui Militem quemdam Hispanum, non t amen Christianae Fidei, apostatam, tutorem reliquit. Sua enim strenuitate sola Soldani benivolentiam et affectum familiarem sibi captaverat idem Hyspanus. Christiani vero, Soldani morte agnita, treugas violassent, si Duce non caruissent, quas stabilierat Rex Johannes apud Damiatam. Venientes tamen apud Civitatem Sagittae, quae et Sidon olim dicta est, distantem a Tyro septem leucis, oppidum in parva Insula ante ipsam civitatem fundaverunt, quia nimis sumtuosum erat, Sagittam civitatem tenere munitam. In eo exercitu fuerunt multi Anglici, inter quos duo Episcopi multa ibi laudabilia peregerunt. Alemanni vero tunc erant apud Hospitale, quod dicitur Alemannorum distans ab Acon tribus leucis, ubi et aliud oppidum fundaverunt, quod Castellum Francum nuncupatum est. His expediendis tranquillius mors profuit Conradini Soldani Damasci, et quia etiam Hispanus Regni ejus Balivus, Soldani Babyloniae timens insidias, se a Christianorum offensionibus abstinebat. De humanitate autem et clementia ejusdem Conradini Soldani idem Bernardus tale refert exemplum. Erant in obsidione Damiatae, dum eam Christiani tenerent, viri duo literati, qui zelo Fidei succensi proposuerunt Soldanum adire, Fidem praedicaturi. Et quum licentiam peterent a Legato, respondit eis: Ignoro quidem, quo zelo ducamini, an videlicet Dei Spiritu movemini, an Satanae tentatio col. 847 vos apprehendat. Quod autem pergatis, nec hortor, neque dissuadeo. Si tamen contingat vos proficisci, satagit, ut actiones vestrae fructificent apud Deum. Quum autem ad castra Saracenorum venissent, ducti sunt ante conspectum Soldani; et dum sciscitaretur ab eis, an haberent legationem explere, an vellent fieri Saraceni: Nos, inquiunt, Domini nostri Jesu Christi sumus Legati, qui pro animarum salute advenimus, parati verissimis rationibus demonstrare, quod nisi in observatione Legis Christianae poterit quis salvari. Et pro hac Lege dispositi erant mortis subire discrimen. Soldanus ut erat corde mitis, benigne eos audiens, convocavit Archiepiscopos, Episcopos, et alios Legis suae peritos, aliosque exercitus sui Primates, et quum causam, cur in unum col. 848 convocati erant, narrasset Soldanus, unus vice omnium ait: Imprudenter actum esse, ut qui propugnator esse Legis eorum tenebatur, et se contra adversarios gladium ultionis opponere, passus fuerat profanationibus Legis eorum audientiam dare in conspectu tantorum. His dictis adjuraverunt eum sub obtestatione Legis suae, ut eos sententiae capitali submitteret, et sic discesserunt. Soldanus vero ad Christianos ait: Absit, ut vos morti subjiciam, qui pro mea vita venistis. Et quum illis, si morari vellent, magnos reditus se esse assignaturum esset pollicitus, et in praesenti auri, et argenti laminas proferri coram eis mandasset, singula abdicarunt, dicentes, se non temporalia sed spiritualia quaerere, et accepto a Soldano comitatu reversi sunt ad castra suorum.
notes alpha
notes int