Tenore presentium notum facimus universis harum seriem inspecturis, tam presentibus quam futuris. Quod pridem Reges Dominus Genitor noster prefatus monitu clare memorie Domine Catharine, Ducisse Calabrie Consortis nostrae Charissime, Domino Gulielmi de Sinopulo Cambellano, et familiare nostro, et Militi, et Domine Catharine Damigelle dicte Ducisse Coniugibus, ac eorum heredibus utriusque sexus, natis iam, et nascituris in antea in perpetuum de annuo redditu unciarum auri quatraginta ponderis generalis assignando eis in terra, seu bonis fiscalibus in partibus Ducatus nostri Calabrie quam primum illa excidere ad manus Curiae rationabiliter coniunctim vel divisim illa contingeret, que dicti coniuges ducerent acceptanda gratiose, providimus ea condictione adiecta quod superstes ipsorum coniugum in Regie Provisionis huiusmodi gratia pro contingenti eius medietate premorienti succederet, ubi tamen eis nulla est Proles legitima superesset, concessit eisdem coniugibus paternis Regiis Patentibus Literis aliisque proposita nobis, et officiliabus ceteris partium ipsarum Calabrie ad quos id spectat, seu spectare poterit, executoriis Literis destinatis. Demum vero si apud se prebuit feudo dicto de Burburuso sito in dicta terra et pertinentiis eius per obitum Iordani Ruffi sine legitimis liberis ad manus Regie Curie devoluto, ac successive ceteris bonis stabilibus aliis que fuerant quam plurimum proditorum de terra Catone, et lociis aliis ex causa proditionis eorum ad ipsa Curiam Rationabiliter devolutis. Nos in hac parte Regium beneplacitum exequentes attentis quoque gratis, et acceptis servitiis nobis, et eidem Ducisse per eosdem Coniuges prestitis queve nobis prestabant assidue et praestare poterunt successive. Prefatis coniugibus pro se et eorum heredibus, et successoribus tam dictum feudum de Burburuso pro valore annuo unciarum auri quatuor, prout ferit per inquisitionem inde habitam Curie compertam, dictaque bona stabilia proditorum predictorum pro annuo valore unciarum auri quatuordecim et tarenos viginti. Dictum quidem valorem bona ipsa existere fiera comperta ex inquisitione de mandato nostro diligenter inde facta, et sub feudali servitio exinde contingente ad rationem de unciis auri viginti valoris annui pro quolibet integro servitio militari resignatis primo per eosdem coniuges in manibus nostris predictis patentibus Regiis originalibus Literis eis de dicta provisione annua unciarum auri quatraginta concessis, quarum Literas fecimus ad cautelam in esternationem pro rata provisionis alius duximus concedenta prout hec, et alia in privilegio nostro nobisque aliis executorialibus Literis prefatis coniugibus exinde traditis seriosius continentur. Cum itaque memorati coniuges de prestatione annua annue provisionis quatraginta unciarum ipsarum ex assignatione nostra huiusmodi iam unciarum auri decem et octo tarenorum vigintiquatuor generalis ponderis, fuerint realiter assecuti, de restantibus unciis auri viginti unum et tarenis sex, dicti ponderis, assignandis iam dictis coniugibus pro complemento totali provisionis ipsorum, has nostras testimoniale Literas predictis coniugibus duximus concedendas. Volentes, et declarantes expresse ut quantenus occurrerit vicissitudo facultatis accommode coniuges ipsi, et heredes et successores eorum legitimi, predictas uncias auri viginti sex ut premittitur sic restantes in terris seu boni fiscalibus partium predictarum Calabrie que de mero nostro demanio non existant, quam primum illa rationabiliter excidunt, coniuctim seu divisim que ipsi coniuges acceptanda duxerint assequatur, prout eisdem ex tenore dicti Paterni Privilegii indulgetur. Ita quidem quod cum ipsi, seu dicti heredes eorum pretactat restantes uncias auri viginti unam et tarenos sex in totum vel in partem assequentur in terra, seu fiscalibus bonis eiusdem, has nostras Literas lacerandas resignare in manibus Curie tenentur, ut de eis quamprimum inde contigerit assequi Paternum Regium Privilegium competens, seu nostrum alieque opportune Litere predictis coniugibus exinde concedantur, et si quid forsitan ex ipsa restante pecunia assignandum restiterit, renoventur eis alie Regie seu nostre Patentes Literas ad cautelam.