Nos Robertus Enricus de Notaris Iudex Terre Teggiani, Benutus de Iudice Regia Authoritate publicus eiusdem Terre Diani Notarius et subscripti testes in presens videlicet Iudex Reginus de Silvestro, Agenulfus Domini Salisii de predicta Terra Diani, Iudex Ioannes de Ravaldo de Girfono, Iudex Ioannes de Manfrido de Ebolo, Iudex Antonius de Tripaldo de Capua, NotariusEnricus de Siracusia et Iudex Franciscus de Paltino ad hoc specialiter vocati, et rogati presenti publico Instrumento notum facimus et testamur. Quod in nostra presentia constitutus Gulielmus Marchio de Busca sponte sicut sibi bene gratum apparuit, et congruum visum fuit hoc Instrumentum venditionis, iure proprio in presenti vendidit, et tradidit nobili, et egregio Viro Domino Gulielmo de Sinopolo Ducali Cambellano ac Regius Iustitiario Principatus Citra, Terras Montorii omnia bona mobilia, videlicet frumentum, vinum, vegetes, equos et omnia alia supellettilia se seque moventia que ipsius erant habere, tenere, et possidere intra Terram Veteris Brutiani, et pertinentiis eius in perpetuum ad habendum, tenendum, possidendum, alienandum, et faciendum in eis quidquid ipsis emptoribus et suis heredibus deinceps, et in perpetuum placuit faciendum pro iusto pretio inter eos beneplacito, et convento, videlicet pro unciis auri septem usualibus presentis Regni, ponderis generalis quod totum, et integrum pretium idem venditor coram nobis confessus fuit presente ipso emptore se integraliter, praesentialiter, et manualiter recepisse, et habuisse ab eodem emptore in bona, electa, et approbata pecunia ponderis nominati pro venditione praesente. Renuncians exceptionis auri non ponderate, non numerate, et non solute pecunie vel recepte et omni legum, canonum, et constitutionum, vel cuiuscumque alterius Iuris auxilio, quod ei posset in hac parte iurare aliquod in perpetuum, que bona, et res predictus venditor ipsius emptoris nomine se constituit possidere, donec ipsorum bonorum per se, et alios eius nomine possessionem apprehenderent corporalem, in quarum rerum possessionem intrandi, et capiendi Licentiam et plenariam potestatem sibi sua authoritate concessit, ab omni quoque habente supradicta bona legitime defendere, authorizare, atque disbrigare semper ipsis emptoribus et sui heredibus speciale promisit nec novam litem aliquam, vel contraversiam per se, vel per alium, contra eos monere occasione minoris pretii, nec alia qualibet ratione vel causa, certioratus res predictas maioris pretii esse, si vero per se, suosque heredes omnia, et singula non observaverit, vel aliqua occasione presumpserit contravenire, et si legitimam semper defentionem sibi, et suis fidelibus non exhibuit, pene nomine predictorum pretium duplicatum eis dans, se et suos heredes solemniter obligavit, omnemque damnum litis etiam et expensas exinde competiturum, vel competituras, stipulatione sollemni eis integre resarcire promisit. Contractu presenti venditionis nihilominus semper in suo robore permanente. Pro quibus omnibus et singulis observandis, et adimplendis ut dicta sunt dictus venditor se, suos haeredes, bona sua omniam habita, et habenda dicto emptori, et suis heredibus voluntarie obligavit, data et concessa licentia eidem emptori ad ipso principali venditore pignorandi eosdem, et heredes eorum per eorum bonam omnia pignora licita, et illicita absque iussu Iudicis et Decreto Pretoris, et sine aliqua appellatione futura usque ad Legem, et supra legem, donec predicta omnia predicto emptoris, et suis heredibus plenarie impleantur, qui predicti emptor et venditor consenserunt in nos qui supra Iudicem, et Notarium tanquam in suos Iudicem et Notarium cum scirent ex certa eorum scientiam, et expresse non suos Iudicem et Notarium non esse.