Nos Nicolaus de Bono Iudex terre Stili, Guglielmus Balderonus publicus Regius eiusdem terre notarius et testes subscriptis ad hoc vocati specialiter et rogati, presenti scripto publico donationis notum facimus, et testamur quod Anna mulier uxor Petri de Carano habitatrix terre Agrotterie Iure Romano vivens, ipsoque Petro viro suo presente volente, et consentiente ad omnia. Considerantes accepta, rata, grata, et innumera servitia que vir nobilis Dominus Gulielmus Ruffus de Sinopolo miles eidem mulieri olim incessanter prestitit, prestat ad praesens, et que prestare sibi poterit in antea meliora volens predicta eius servitia inremunerata transire pro se, suosque heredes et successores, quod non in coacta, nec dolo inducta, nec metu adstricta, nec per errorem, sed suo sano, et sincero consilio committa Iure proprio dedit, donavit, et donationis titulo inter vivos tradidit, et assignavit subscripta bona sua stabilia eidem Domino Gulielmo per se, suosque heredes et successores recipientes in perpetuum inrevocabiliter bona eadem sita, et posita in tenimento Agrotterie predicta suis locis, et finibus contenta videlicet petiam unam vinee in loco qui dicitur Marmaro qui limitatur ex uno latere cum vidua Parisi de Lucchessa, et ex alio latere est terra iurisditionis Petri de Magistro Ioanne, et aliis finibus.
Item petiam aliam vinea cum fundo ipsius in eodem loco dicto Marmaro que sic limitatur, ex uno latere sunt casalini, et hortus Francisci Burgesii, ex alio latere est vinea Marigliani, et alios fines. Et petia una terre in loco qui dicitut Corda que sic limitatur ex uno latere sunt terre, feudi de Ragusia, ex alio latere est terra predicti Parisi de Luchessa cum omnibus accessibus, et regressibus eorum usque ad viam publicam, et cum omnibus et singulis que supscripta, et infra se, sita sunt. In integrum committitur omnique iure et usu attento, seu requisitione eiusdem donatricis et ipsius vinea et iura se pro ipsis modo aliquo pertinentes exputante. In quarum terra predicta donatrix corporalem, et vacuam possessione per fustim ut moris est induxit donatarium prefatum pro se, et heredes eius ad habendum, tenendum, possidendum, benefaciendum, gaudendum, alienandum, de eis, et ex eis factum quidquid ei placuerit et haeredibus suis. Promittens dicta donatrix pro se, et heredibus suis, sponte eidem Domino Gulielmo donatario pro se, et heredibus suis eandem Donationem ratam, gratam, et firmam habere, tenere, et inviolabiliter observare. Causam hanc, nec controversiam movere, sed ipsa Donatrix se obligavit eam defendere, manutenere, et disbrigare ab omni, et qualicunque persona publica, vel privata, propinqua, vel contraria et omnibus denique etiam expressas causas habentibus per quas dictus donatarius, aut heredes suis fuerint citati in Iudicio, vel extra Iudicium occasione predictarum terrarum eis integraliter tenetur resarcire, nec contra predicta, vel aliquod ex predictis que vel amissa apponantur verbo, vel facto, causa ingeniore fraude facere, vel venire, aliquod obiicere, vel abripere sub poena unciarum auri octo Curie Regie equaliter solvendarum mihi predicto notario pro parte ipsius Curie recipienti, et stipulanti legitime poenam ipsam. Qua poena soluta, vel non soluta in totum, vel in partem predicta omnia scripta, et infrascripta rata, grata perpetuo nihilominus remaneant, atque firma. Et renunciavit ipsa donatrix pro se, et heredes suos expresse exceptioni doli, metus, seu erroris infactum, subsidium, iure scripto, et non scripto Canonico quoque et Civili, promulgato, et promulgando, beneficio restitutionis in integrum cuilibet conficiendo rexpectu iuris et legis, quibus mulieribus subvenitur, et omni alii iuri, et legum auxilio contravenire posset, vel cum aliquo premissorum, et ad abundantiorem cautela ipsa donatrix pro se, et heredibus suis tactis Sacrosanctis Evangeliis de promissis omnibus inviolabiliter observandis et perpetuo firmiter habituris eidem Domino Gulielmo pro se, et heredibus suis ad Sancta Dei Evangelia Iuramentum prestitit corporale. Preterea dicta donatrix consensiens prius in nos predictos iudice, et notarium tamquam in suos, cum sciret ex certa sua scientia nos prefatos iudicem et notarium suos in hac parte non esse.