Ex rancore per vos concepto, ut ponitur contra dominum Guglielmum Ruffum de Sinopolo cambellanum et familiarem nec non vassallos, familiares et officiales eius, et domini Fulconis fratris sui subscriptos fideles nostros certis ex causis inter vos, et eumdem dominum Guglielmum nuper exortis, et quibus possetis eos contra iustitiam pergravare. Fidelitati vestre precipiendo mandamus quatenus omnem processum contra eos per vos forsitan factum huiusque penitus suspendentes ad exequutionem illius usque ad mandatum nostrum aliud nullatenus procedatis, sed exinde inscriptis vicarios et procuratores nostros in regno sub sigillis vestri iudicii, actorumque notarii quos habetis a Curia fideliter, et veridice informetis. In faciendis autem per vos contra eos processibus absque consensu et consilio iudicis generalis Capitanei Calabrie cui exinde scribimus, ac iudicis actorumque notarii quos habetis a Curia non teneatis procedere, ut non videatur in vobis locus suspicionis cuiuslibet propterea remanere. Vassalli vero familiares, et officiales predicti hi esse dicuntur videlicet Malgerius Clirito, Riccardus da Mayda, Ioannes de Stilo, Ioannes de Squillacio, Lancia Longastrevo, Petrus de Sinopolo, Guglielmus Pettinarius, Nicolaus de Cusentia, Leucius Gemellus, Nicolaus Muzus, Guerrerius France, Rogerius Chamenus, Gerasinus, Rutilius Fluritus, Franciscus Fluritus, Nicolaus de Alania, Andreas Actafi, Alduchius Agrito, Peregrinus de Per, Franciscus Lago,Danzil Galisius. Volumus igitur tibique precipiendo mandamus quoad requisitionem iam dicti iustitiarii infaciendis per eum contra prefatos dominum Guglielmum et alios quibuscumque processibus, una cum eo ac iudice actorumque notario, quos ut premittitur habet a Curia, iuste procedere, sicut iustitie videbitur expedire.
Add note here
Add note here