Nos Ioannes de Thetis iudex civitatis Giracii, Thomasius de Sylvestro eiusdem civitatis Giracii regius publicus notarius, et testes subscripti ad hoc vocati, specialiter et rogati. Presenti scripto publico notum facimus et testamur, quod constituti in nostra presentia nobilis viri dominus Guglielmus Ruffus de Sinopolo miles, ducalis cambellanus et familiaris, et domina Catharina de Alemania coniuges consensientes, prius in nos predictos iudicem et notarium ut in suos cum sciret ex certa eorum scientia nos suos iudicem et notarium, in hec parte non esse, declaraverunt coram nobis se iuste et rationabiliter immediate, et in capite a ducali excellentia, tenere et possidere castrum Corbarii situm in Comitatum Albe de partibus Aprutiis, ultra flumen Piscarie. Cuius Castri fines ii esse dicuntur ab una parte coniungitur tenimento castri Callosfortis, ab alia parte coniungitur territorio vallis Maleti, ab alia parte coniungitur territorio castri Carhi et Albe, ab alia parte coniungitur territorio Castristuneis in parte. Ab alia parte coniungitur territorio Collemonerum, et si qui alii sunt confines eis fore expedientes predictus Castrum cum hominibus, vassallis tenimentis, territoriis, rationibus, et pertinetiis suis omnibus vellem, vendere, et alienare quomodocumque per se, seu quibuscumque emere volentibus pro se et heredibus, et successoribus pro unciis auri trecenti viginti in carolenis argenteis et liliatis, ad generale pondus sexaginta per unciam computato, cum authoritate vendendi, alienandi predictum castrum, et ratione eiusdem sicut prius ab eadem ducali excellentia habent, tenent, et possident, non valentes personaliter interesse, ac vacare non posse. Confidentes ergo de fide prudentia et legalitate discreti viri notarii Andream de Romano de Auletta, familiaris eorum et vicarii Castri eiusdem, ipsum notarium Andream presentem, et volentem ipsa domina Catharina predicta, et ipse dominus Guglielmus pariter fecerunt, constituerunt eorum verum generalem et legitimum procuratorem ad vendendum, alienandum res ipsas, causa tradendi cuiscumque presentes sui quibuscumque personis, emere volentibus pro se, et eorum heredibus, et successoribus predictum Castrum Corbarii cum hominibus, vassallis, tenimentis, territoriis, iuribus, rationibus, et pertinentiis suis omnibus, pro unciis auri trecentis viginti de carolenis liliatis argenteiis computatis ut supra. Reservato regio, seu ducali beneplacito et assensu, pretium dicte venditione et partem ipsius predicti recipiendi idest medietatem ipsius preti per eumdem dominam Catharinam si vixerit, et si non vixerit per heredes ipsius, reliquam medietatem per dominum Guglielmum predictum, ab ipso emptore seu emptoribus, seu alio vel aliis nomine, et pro parte ipsorum per eosdem coniuges in predicta civitate Giracii infra annuum unum complendam, a die predicto octavo dicti mensis aprilis in antea numerandum, infra quem annum si dicta venditio ipsius Castri pro dicto pretio non fieret inter ipsius procuratore et predictos emptorem, vel emptores celebrata. Voluerunt psis coniuges quod ex nunc in antea ipse procurator eorum vendere ipsum Castrum non posset, dantes et concedentes dictus dominus Guglielmum, et dicta domina Catharine, dictos notario Andrea procuratore eorum, liberam licentiam, et plenariam potestatem cavendi fieri, iubendi, et obligandi se nomine et pro parte ipsorum predictis emptori, vel emptoribus persona, vel personis emere volentibus dictum Castrum de Corbario sub poena dupli, seu hypotecam omnium bonorum constituentium predictorum. Igitur ipsi dominus Guglielmus, et domina Catharina coniuges, per se et heredes eorum omni tempore predictus Castrum cum iuribus et pertinentiis suis omnibus defendent, antestent, ut predicitur, et excalumniabunt ab omni homine dictis emptori, vel emptoribus et ipsorum heredibus de facto, vel de iure, et contra predictam venditionem, alienationem, et traditionem non venire quoquo tempore, vel modo quocumque, sed ipsam ratam, firmam, et validam conservare ad certam poenam quia iisde partibus videtur expedire, et constituendi se procuratorio nomine, et pro parte predictorum emptoris, et emptorum tenere, et possidere dictum Castrum cum iuribus, et pertinentiis suis omnibus quamdiu ipsi emptor, vel emptores predicti. suisque heredes seu procuratores ipsorum possessionem dicti Castri fuerint assequuti, quod quidem idem procurator possit dare potestatem eisdem emptori, vel emptoribus et eorum heredibus, adipiscendi possessionem dicti Castri iurium, et pertinentiarum eius omnium aucthoritate eorum propria, sine licentia iudicis et decreto pretoris, per se alium, vel alios eorum nomine, et obligandi se nomine, et pro parte dicti domini Guglielmi et domine Catharine, et ipsi dominus Guglielmus, et domina Catharina ad restitutionem damnorum, interesse et expensarum que et quas dictum emptorem, vel emptores, suosque heredes, facere et substinere contingerit, et contra predictum venire facere per eosdem coniuges et eorum heredes modo quocumque, et quibuscumque et idem procurator, procuratorio nomine, quo supra possit dare potestatem dicto emptori, vel emptoribus, et heredibus suis supradictis quod contra predicta vel aliquod predictorum … factum tantum … aucthoritate propria, sine licentia iudiciis et decreto pretoris, per se et alios eorum nomine de bonis dictorum domini Guglielmi et domine Catharine, et heredum eorum pro predictis poena et damno expensis et interesse de quibus tradi debeat iuramentum assicurationis ipsius emptoris, vel ipsorum emptorum et heredum eorum sit integre satisfactum. Nec non renunciandi omnibus legibus, iuribus et exceptionibus in favorem venditoris ac iurandi ad Sancta Dei Evangelia corporaliter tacta in anima dictorum constituentium, nec non pro parte ipsorum quod ipsi constituentes predicta omnia et eorum singula inviolabiliter observabunt, et contra ea non veniens et prefatus instrumentum ad sensum sapientis cum predictis iuramentis renunciationibus debiti, et aliis opportunis solemnitatibus roboratum, dicto emptori seu emptoribus et heredibus suis fieri faciendum et omnia alia et singula faciendum, que ad expeditionem et perfectionem dicti contractus sint necessaria tam de iure, quam de facto, et que in similibus contractibus opponi consueverunt. Promittentes dicti dominus Guglielmus et domina Catharina cum aucthoritate et consensu dicti viri sui sub hypoteca omnium bonorum suorum servatum gratum habentes quicquid per predictum procuratorem ipsorum in premissis, et qualibet predictorum nomine promissum procuratum et ordinatum fuerit, sive gestum ex nunc pro ut et tunc illa rathificant, approbant, et acceptant. Predictus dominus Guglielmus et domina Catharina coniuges memorati de predicto notario, nomine et pro parte omnium quorum interest, et interesse poterit dare a recipienti, et tamquam persona publica solemniter stipulanti.
Manca nel testo
Manca nel testo