Nos vir Rainaldus Tussitia iudex terrarum Staconis, ecclesie abrutine, et Berardus Rugerii de Territa, aucthoritate regia publicus Castri Colidonni notarius, in quos iudicem et notarium subscriptus dominus Guglielmus consensit expresse tam quam in suos iudicem et notarium speciales, cum sciret ex certa scientia. Nos predictos iudicem et notarium non esse nostrum in hac parte officium prorogando, et subscripti testes ad hoc specialiter vocati et rogati, presenti scripto publico notum facimus et testamur, quod constitutis nobis in presentia magnifici et egregi viri domini Guglielmi Ruffi de Calabria militis, regii cambellani, consiliaris et familiaris, ac generalis capitanei et iustitiarii Abrutii Ultra flumen Piscarie in nostri presentia, ipse eidem dominus Guglielmus confisus, de fide sufficientia et legalitate nobilis, et discreti viri Riccardi de Mayda, familiaris eius, ipsum Riccardum absentem tamquam presentem, constituit fecit et ordinavit in suum verum et legitimum procuratorem, actorem et nuncium specialem, nec non negotiorum gestorem, ad conferendum se dictus Riccardus ad civitatem Neapolis, seu alibi ubicumque coram muliere egregia Aloisia de Arvilla, relicta quondam Franciscelli Filingeri, seu procuratori suo, super hec sufficienter instructo, ad desponsandum eam per verba de presenti nomine, et pro parte dicti omini Guglielmi, et promittendum se curaturum et facturum, predictum dominum Guglielmum secundum mandato ecclesie, matrimonium confirmatum et constituendum donationem ante nuptias, quem hodie propter nuptias appellatur, seu dodarium in unciis auri centum, usualis ponderis, super bonis ipsis predicti Guglielmi in rebus pheudalibus videlicet, super uno castrum suum quodcumque voluerit; super castro Placanica, Capistrelli, seu Palitii, et confirmandum, seu roborandum, promissionem eamdem ad sapientum consilium, ac etiam accipiendi nomine, et pro parte predicti constituentis promissionem dotium, dodarium compitenti tempore per predictam domina Aloisiam, seu procuratorem eius, predicto domino Guglielmo, seu procuratoris eius, vel nuncio nomine, et pro parte matrimonii supradicti, in summa unciarum auri trecentarum et plus, secundum quod predicto procuratori videbitur, ac omnia et singula faciendum, que super iis predictus constituens faceret, seu facere posset, si personaliter interesset, et de ipsis omnibus adimplendis et observandi, ac ratis habendi predictus dominus Guglielmus obligavit se ad poenam unciarum auri ducentarum, mihi, predicto notario Berardo, publico nomine et pro parte regie curie stipulanti solemniter, stipulata, premissa, se rata habere, et firma atque tenere, omnia et singula, que predictus constitutus ab eo faci, et seu faciendo constituerit super omnibus supradictibus. Que poena totius committatur et exigi possit quoties per predictum dominum Guglielmum contra premissa, vel aliquod premissorum fuerit controventum, et ad maiorem certitudinem omnium predictorum, predictus dominus Guglielmus iuravit ad Sancta Dei Evangelia corporaliter tacta, se ratum, gratum, habiturum et firmum, omnia et singula, super iis facienda per constitutum predictum.