Nos Nicolaus de Mattheo, et Riccardus de Magito predicte Terre Veteris, iudices Franciscus de Istolica de eadem Terre Veteri publicus ubilibet per Iustiariatum Principatus Citra, Terras Montorii et Basilicate aucthoritate regia notarius, et subscripti testes ad hec specialiter vocati et rogati. Presenti scriptum publicum notum facimus et testamur, quod predicto die constitutis in nostra presentiam nobili muliere Aloisia de Arvilla de Barulo, iure romano et more francorum viventeut dixit, et nobili viro domino Guglielmus Ruffo de Sinopolo de Calabria, Veteri Brutiani et Placanice domino, marito ipsius Aloisie, consentientibus predictis Aloisia, et domino Guglielmo prius in nos predictos iudicem et notarium, tam quam in suos, cum ipsi scirent de certa eorum scientia, nos suos iudicem et notarium non esse nec me iurisditione fore subiectum. Petrus, dominus Gugliemus et Aloisia coram nobis, nec vi, non dolo, non metu, vel aliqua circumventionem, ad id inducti, sed bona et gratuita voluntate, ipsorum sponte pariter asseruerunt et legitime confessi sunt, ac publice recognoverunt predictum, autem ipsum ominum Gugliemum et Aloisia, legitimam uxorem qua matrimonium fuerit per verba mutuo de presenti acta consensum exprimentia solemniter, et legitime celebratum, sed ut nihil de solemnitatibus et substantionibus predicti matrimonii, per ipsos coniuges omitteretur predicto die, coram nobis, predictus dominus Gugliemus cum predicta Aloisia uxore sua, presenti et volenti in faciem ecclesie Sancti Constantini, sita intra predictum Castrum Veteris, solemniter et legitime publice desponsavit, interveniente benedictione sacerdotali per dominum Tancredum archipresbyterum eiusdem Terre Veteris, ac ipsam in legitima uxorem conduxit, cum omnibus et singulis pactis per coniuges ipsos, que in desponsationibus seu matrimoniis contrahendis, et specialiter nobilum, ut firma sint et nullo iure communi, vel speciali infringi, irritari, seu annullari possint, aut usii, seu consuetudine requiruntur, et intervenire solent et debent. Cuius matrimonii contemplatione prefata Aloisia coram nobis per stipulationem legitimam et solemnem promisit, et convenit solemniter predicto domino Guglielmo viro suo presenti et recipienti dare, solvere, tradere, et assignare in dotem, et dotis nomine, uncias trecentos pecunie usualis regni, ponderis generalis, de quibus quidem dotibus predicta Aloisia, predicto die presentaliter, et manualiter coram nobis dedit, tradidit, et numeravit, ac soluit in dotem et dotis nomine predicto domino Guglielmo presenti, ac praesentialiter, et manualiter recipienti ab eadem Aloisia, uxore sua, in carolenis argenti sexaginta per unciam computatis. Uncias nonaginta, dictus viri fominus Guglielmus, sua bona, mera, libera, spontanea, et gratuita voluntate, coram nobis constituit promisit, ordinavit et fecit, contemplatione matrimonii supradicti in dodarium, et pro dodario, per cultellum felxum, ut iuris et moris est, predicte Aloisie uxori sue presenti, recipienti, et pro se et eius nomine stipulante, ad totalium unciarum centum et decem, in carolenis argentei boni et iusti ponderis. Et ex nunc prout, ex tunc predictum dodarium unciarum centum et decem dictus dominus Guglielmus nomine, pro parte dicte Aloisie uxoris sue, se constituit possidere. Verum predicta Aloisia volentem cautam esse de predicto domino Guglielmus, et per obligationem bonorum suorum, tam de dictis unciis nonaginta, eidem domino manualiter assignatis per eamdem Aloisiam, quam etiam de tota quantitate pecunie dictarum dotium, que ex hunc in antea solveretur per eamdem Aloisiam, eidem domino Guglielmo viro suo, ac etiam de unciis centum et decem, eidem Aloisie constitutis, ut predicitur per eumdem dominum Guglielmus ad extalium, pro dodario si casus restitutionis earum acciderit, quod statim restituerentur eidem Aloisie, vel eius heredibus, et dictus dominus Guglielmus coram nobis, sponte promisit et convenit, ac se, suosque heredes universales et singulares, et bona sua omnia solemniter et legitime obligavit per stipulationem solemnem, et legitimam predicte Aloisie, presenti et solemniter stipulanti, pro se et heredibus suis, in casu restitutionis earum, restituere et dare eidem Aloisie, vel suis heredibus, tam predictas uncias nonaginta manualiter solutas, quam totam malam pecuniam, quam ex nunc in antea solvendam, per eamdem Aloisiam, eidem domino Guglielmo, nec non et uncias centum et decem supra pro dodario constitutas, et per eamdem stipulatione solemnem prefatus dominus Guglielmus promisit, pro se et heredibus suis, premissa omnia et singula omni tempore, rata, grata et firma habere, et tenere, ac ipsam et ipsarum aliquod nullo unquam tempore facere, vel venire per se, vel heredes eius, vel alios eo nomine de iure, vel de facto, dicto, facto, vel opere, vel alio quovis modo, in iudicio, sive extra, sub poena predictorum omnium bonorum suorum, prout superius est expressum, renuncians super hoc dictus dominus Guglielmus ex certa eius scientia exceptioni doli, mali, metus, et infacto presenti non celebrati contractus, et rei predicto modo non geste, ac beneficio epistole Divi Adriani, legi sive quam, nec non beneficis authentice presentis positis de duobus, et pluribus rei insolendum obligandis, auxilio dividendarum et cedendarum actionum, et omnibus aliis iuribus canonicis et civilibus omnibusque allegationibus, et defensionibus aliis facti, vel iuris scripti, et non scripti iuri quoque dicenti generalem renunciationem non valere, ac iuribus per que tenetur, quod predicta iura renunciare non potest, quibus a predictis, vel aliquo predictorum, se posset defendere, vel ipsam in totum, vel in parte annullare, et irritare valerent in iudicium, vel extra iudicium, et specialiter renunciavit dictus Guglielmus exceptioni non numerate et assignate supra dotis, quam ut superius exprimitur recepit, dodarii non constituti promissi, sive ordinati certum est, quia eum constituit prout superius est expressum.
Certioratus prius dictus dominus Guglielmus, de iuribus et legibus supradictis se posse tueri, et pro maiori cauthela omniam premissorum predictus dominus Guglielmus, tactis Sacrosanctis Evangeliis, per eum sponte iuravit, premissa omnia et singula, ut sunt gesta et convencta vera esse ac se ea firmiter attendere adimplere, et inviolabiliter observare, eo contra ea, vel ipsorum aliquod non facere, vel venire, vel per se, vel per alios, ipsius nomine, de iure, vel de facto, in iudicio, vel extra iudicium.