Reverendo frater recepi gratias tuas litteras charas et audivi diligenter in relata, quod ex parte vestra per notarium Galvani, familiarem curie, ad que vobis respondet, quod testamentum eius filie, secundum ius, valeat; et per eum modum per quem factum est. Et ego non volens iuravi quod per transennam fieret testamentum; sed ipsa, nec dum fecit, nec rogavit per confessorem suum, quod ratam haberem voluntatem suam, sicut fecerunt suum testamentum coram iudice et notario, de quo testamento ipsi dixerunt, quod quia non erat secundum formam testamentorum, et tunc verba opposita sunt in testamento predicto, nihilominus quoad constitutum semper reservavi voluntatem vestram, et in uno solum quod voluntas non dicitur ut compleatur. Non curo de eo modo, sed volo vestre satisfacere voluntati, quod salvamus legata, ita ut solutis legatis, ac etiam unciis septuaginta datis per manus notarii Nicolai, ut sunt non esset illud quod superesset mihi de dote ipsius, et sum contentus quod nobilis iuvenis Enricus filius habet illa bona Giracii, ita tamen de bonis ipsis dictis, dicto filio meo faciatis per nominatione unius, vel restituatis apodixas factas vobis de assignatione alicuius partis dotis, et ideo vobis refero multas gratias, ita ut et onera negligendo subscripto Guglielmo Peditario. Instante per vos esse declaratas, et statuto publico apodixas et cauthelas, quas Enricus ipse considerans, quacumque ex causa agit, gratias de bona voluntate vestra nec nocuit dicere quod. Nos certum honorem et commodiam procurare potuerimus quod non procuraverum iuxta posse meam utilitatem et onera similiter negligendo cum cura de solutione tertie partis dotis predicte, ac similiter de quantitate, ac permissione de non curandis cauthelis ipsis, nec procurando dicto filio meo aliquid restitutionis predicte dotis, exhibendo vobis, vel filio vestro, possessione omnium predictorum bonorum Giracii, et iis actis designando predicto notario quascumque cauthelam factas per notarium Nicolaum, de venditione predictorum bonorum et litteras regias, quas litteras, ac assensu curie, super bonis pheudalibus ex causa demus et etiam que non habet prefatus notarius. Nuncius specialiter vobis propterea ea usufruendi tam quam nuncium domus mee, mitto vobis Ioanninum, presentiam portatorem, quem super latis credere expedit, ac pro satisfaciendo multis creditoribus prudentie vestre summatim transmittamus si placet.