I Dictamina di Pietro da Prezza

date

1248

author

Petrus de Pretio, 1229?-1269

title

PdP Epistola 9 (Instantis acerbi doloris expressio...)

bibliography

  • E. Müller, Peter von Prezza, ein Publizist der Zeit des Interregnums, Heidelberg 1913, pp. 125-127
  • Jena, Universitätsbibliothek, El. Phil. Q. 1 (XV sec.): cc. 31v-32v
  • Leipzig, Universitätsbibliothek, 1268 (XV sec.): c. 72r-v

teibody

Instantis acerbi doloris expressio si nostro posset silencio preteriri, quod ad vestram noticiam alterius relacio non perferret, nostra libenter digito labia clauderemus, ne cor vestrum eius aculeo perungeremus! Libencius quidem vestris sensibus gaudiorum materiam littere presentes offerrent, quorum fore participem cognoscerent dirigentem, quam lugubris cause venenum vestro gustui propinarent, cuius eum pro certo coniciunt participio condolere. Quia diu verumtamen vobis non posset non esse notorium, quod hiis diebus evenit, per nos pocius quam per alium id vobis elegimus relevandum, qui non ignoramus per seriem huius negocii qualitatem. Ecce enim, quod dolendo referimus et referendo dolemus. T...us nobilis frater vester, dum ad custodiam talis loci mandante imperiali culmine presideret et eventu sinistro ipsum inermem et stipatum perpaucis venatum contingeret proficisci, quorundam equitum Parme domini nostri rebellium, qui prope terram ipsam ad insidias latitabant, eundem fuge refugium petere dedignantem undique repentinus conclusit conclusus. Qui licet se defensione mirabili tueretur, nequivit tandem tot impugnantium manus evadere, quin de sua strenuitate confisus confusus existeret et captus percussusque letaliter ab eis Parmam continuo duceretur, ubi sic adversus eum plagarum dolor incanduit, quod, sicut Domino placuit, ad Dominum expiravit. Ob cuius modum mortis et mortem, etsi velut natura suggerente fugere vos oporteat calicem Babilonis, eius tamen amaritudine cum aqua sapiencie temperata et considerato prudenter, quod non, ut omne genus hominum in terris simili consurgit ab ortu, tendit similem ad occasum, sed cede perit, carcere perit et aliis mille modis perit, adsit vobis efficax tristicie medicina et licet ipse carnis ydemptitate germanus vester extiterit, carus admodum vobis extiterit, elegans et strenuus miles estiterit, de ipsius acerbo casu nihilominus vestra nobilitas ex causis plurimis consoletur, quod legibus evi moriturus erat, penitus consoletur, quod obiit militanter et strenue, consoletur, quod in serviciis strenuissimi principis occidit, potissume consoletur. Nos autem, qui vobis in merore compatimur instanti prece requirimus et pro munere postulamus, quod sic ex eius obitu moderate vestra nobilitas doleat, quod metam tristicie non excedat et saltem ob reverendam imperialis culminis, in cuius negociis occidit, per quod in perpetuum vivere per gloriam reputatur, refrenetur impetus singultuum et effusio lacrimarum, ut in simili casu non inutile sitis aliis consolacionis speculum ante faciem aliorum.

notes alpha

    notes int