
I Dictamina di Pietro da Prezza
date
1248?
author
title
PdP Epistola 8 (Non sum iniurius iuri....)
bibliography
- E. Müller, Peter von Prezza, ein Publizist der Zeit des Interregnums, Heidelberg 1913, pp. 124-125
- Jena, Universitätsbibliothek, El. Phil. Q. 1 (XV sec.): c. 24r-v
- Leipzig, Universitätsbibliothek, 1268 (XV sec.): c. 65r-v
teibody
Non sum iniurius iuri, quia de te conqueror, o Fortuna et tibi licet frustra de tuis pestiferis motibus; refero questionem, que nulla causa prebente causam, sed sola solum insolencie solita voluntate a quadam felicitatis umbra repente me rapiens in profundum miserie deiecisti tradens me manibus hostium concessa sibi corporis potestate, quod tot in eorum carcere penas patitur, tot ab eis pressuris angitur et martyriis cruciatur, quod, dum usque ad exitum frequenter afficior, invitus in vita reservor. Nam mors infelix a mesto vocata sepius non accedit, alias scilicet me feris ictibus , feris terribilis scilicet egritudinis et horribilis egestatis. Sicque ferro, peste, fame, vinculis, algore, calore ac modis aliis afflixisti me diucius et affligis et quod non adiciam, ut resurgam, immo contra tui mobilem naturam, ut constat constans esse, constituis opus tuum, dum illata mihi iam dudum adversitas non desistit. Queso igitur, ut, cum iam de me satiari potueris, quem satius sauciasti, tue rote, cuius adversa voluoio me pridem precipitavi! in ima, felix revolucio relevet ac erigat ad suprema et tuam faciem turbidam ultra mihi non differas reddere servatam, sed depositum, Fortuna, tuum in sinu gracie tue reponens prosperitati pristine restituas destitutum.
notes alpha
notes int