I Dictamina di Pietro da Prezza

date

author

Petrus de Pretio, 1229?-1269

title

PdP Epistola 16 (Si rationis solius inter hominem...)

bibliography

  • E. Müller, Peter von Prezza, ein Publizist der Zeit des Interregnums, Heidelberg 1913, pp. 136-138
  • Berlin, Staatsbibliothek Preußischer Kulturbesitz, lat. Fol. 188 (XIV sec.), c. 106v
  • Jena, Universitätsbibliothek, El. Phil. Q. 1 (XV sec.): c. 27r-v
  • Leipzig, Universitätsbibliothek, 1268 (XV sec.): cc. 67v-68r

teibody

Si racionis solius inter hominem et animal brutum differendam denotat interventus, cum alias utriusque esse sit animal et locum habeat mortalitas in utroque nec ad eius perfecte noticiam pervenerit aliquis absque ducatu nobilis sciencie litteralis, que naturaliter habet hoc proprium, ut racioni copulet hominem et homini racionem, cum he ambe, quasi communem habeant essenciam et defectum, se velut due sorores ad invicem amplexantur. Ad huius acquisicionem sciencie, qua racio redditur acquisita, debemus intentis cordibus aspirare, ne ea ignota disserere desit nobis et brutis animalibus comparemur. Tu autem hiis diebus ad eam precipue deditus capessendam, sic legendo studeas et studendo legas, sic sciendo discas et discendo scias, quod utramque per alteram in tuis visceribus hospiteris fructus inde glorificos multipliciter collecturus. Hec est enim illa sciencia, que sensus trahit et cumulat in subiecto, hec est illa sciencia, que ditat hominem, et suum nobilitat possessorem, hec est illa sciencia, que suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem cum principibus eum locat eundem promovens ad honores dignos et honorabiles dignitates nec subesset excepcio peremptoria seu dilatoria parti tue, que, si non efficeres, que presentibus suadentur, et te de torpenti saltem segnicie redderet excusatum, qui te referente doctorem habes omni exoepcione maiorem, dum libenter instruit et habet, unde suos instruat auditores, doct-orem habes, de cuius thesauris haurire poteris sapientiam salutarem, doctorem habes honestis ornatum moribus et diversis scienciis decoratum. Studeas igitur et iterum dico studeas, ne, si tibi forsan abesset oportunum tempus vel opportunitas temporalis, te postino dum in corde tuo peniteat et penitencia penis innumeris tuum animum crucifigat.

notes alpha

    notes int